Tract. III, Cap. 112

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,112. Decima sexta dominica1

1. Sexta decima dominica legit et cantat ecclesia de machabeis, qui passi sunt multa2 ab antiocho3 et septem populis. Et ibi habetur, quod templum pollutum4 fuit ab illis septem populis, id est anima, que templum dei est, a septem capitalibus uiciis, quod non potest mundari, nisi anima purificetur5 a peccato, quod est eam resuscitari a morte peccati. Vnde habetur in euangelio de resuscitatione filii uidue.

2. Et ideo incipit introitus: "miserere mei6, dominea", ut me resuscites.

3. Versus: "inclina, domine, aurem tuamb".

4. In epistola ad patienciam nos inuitat apostolus dicens: "obsecro uos, fratres, ne deficiatisc". Sic enim uincuntur inimici a machabeis, id est a sanctis.

5. Et sequitur graduale: "timebunt gentesd", quia sicut postquam uicerunt inimicos suos et mundauerunt templum et reedificauerunt, timuerunt gentes in circuitu, sic postquam homo7 uicerit8 diabolum et mundauerit9 se per confessionem et reedicauerit10 templum dei in se, timent diaboli11.

6. Vnde sequitur uersus: "quoniam edificauit dominus syone".

7. Et sequitur alleluia: "redemptionem misit dominusf", quia non potest fieri nisi a domino, quod homo liberetur a uiciis.

8. Euangelium est12: "cum apropinquassetg" et cetera, "et accessit dominus ad loculum13 et dixit: adolescens, tibi dico: surgeh", et surrexit et14 loquebatur recte15. Tangit dominus loculum16, ubi iacet | mortuus, quando infirmitate uel aliquo flagello tangit corpus hominis, in quo iacet mortuus spiritus hominis17, id est anima. Et sic excitatur a sompno mortis. Vnde ecclesiasticus xxxi: "infirmitas grauis sobriam reddit18 animami".

9. Et sequitur offertorium quasi in uoce machabeorum: "domine, in19 auxilium meum respicej".

10. Et sequitur postcommunio: "domine, memorabor iusticie tue soliusk 20", quia21 omnes, qui ad te ueniunt, recipis22 A.

Lesarten
1 Decima sexta dominica: om P2, T
2 passi sunt multa: multa passi sunt P2, T
3 antiocho: antrocho (!) P2
4 pollutum: possitum (!) P2
5 purificetur: pauificetur T
6 mei: P2, Dur; michi P1, T
7 homo: om P2
8 uicerit: P2; uincit P1, T; uicit T
9 mundauerit: P2, Dur; mundauit P1, T
10 reedicauerit: P2, Dur; reedicauit P1, T
11 diaboli: demones Dur
12 est: om P2, T
13 dominus ad loculum: iesus et tetigit lectulum Dur
14 surrexit et: P2, T; om P1
15 loquebatur recte: dedit illum matri sue Dur
16 loculum: lectulum Dur
17 in ... hominis: P2, T, Dur; mortuus P1
18 reddit: ddit a ante add P1
19 in: ss P2
20 solius: iustitie inquam add Dur
21 quia: qua P2, T
22 recipis: P2, T; respicis P1; non eicies foras Dur

Quellen
a miserere mei domine: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S: ' Miserere mihi ')
b inclina ... tuam: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)
c obsecro ... deficiatis: Eph 3,13
d timebunt gentes: AMS 188 (Hesbert, p 189: K S)
e quoniam ... syon: AMS 188 (Hesbert, p 189: K S)
f redemptionem misit dominus: AMS 197 (Hesbert, 197: S); AMS 199a (Hesbert, p 199: C K)
g cum apropinquasset: Luc 7,12
h et accessit ... surge: Luc 7,14
i infirmitas ... animam: Eccli 31,2
j domine ... respice: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)
k solius: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)

Rezeption
A Sexta ... recipis: Durandus, Rationale VI,cxxx,1sq,3-35 (CCCM 140A, p 565sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 112, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c112

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 69v, 70r
Br 293r
C 91r
D 67v
G 141v
M 56r
O 148r
P1 70v, 71r
P2 124v, 125r
S 89r, 89v
T 218r, 218v
Tr 104v, 105r