Tract. III, Cap. 82

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 82

 

 

 

De iiiia dominica post octauas pasche

 

 

In quarta dominica monentur omnes fideles ad cantandum propter conuersionem gentium. Vnde introitus: Cantate domino canticum nouum et cetera, psalmus xcuiius. Quia quarta dominica appropinquat ascensioni, propter hoc in euangelio habetur de alia cantica cantici, scilicet de ascensione et spiritus sancti missione, iohannes xui circa principium, unde in euangelio: Vado ad eum qui me misit et cetera. Et quod sequitur: Cum uenerit ille arguet mundum de peccato et cetera, sic intelligitur: De peccato, quod habent, de iusticia, quam non habent, de iudicio, quod non timent. Sequitur: Cum uenerit ille spiritus ueritatis docebit uos omnem ueritatem. Huic concordat epistola, iacobus i circa medium: Omnem datum optimum et omne donum perfectum desursum est et cetera. Vbi dicitur: Sit omnis homo uelox ad adiuendum, tardus ad loquendum. Expectans, quid ei dicat spiritus sanctus, hoc enim non debet loqui a seipso, sicut nec spiritus sanctus loquitur a seipso, ut habetur in euangelio.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va