Tract. III, Cap. 78

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,78. De sabbato post pascha 1

1. Idem processus est in sequenti die. Et est introitus: "edu|xit dominus populum suum in exultatione a ". Hoc maxime de extremo sabbato intelligimus, quando erit uerum sabbatum.

2. Sed ne iudei credant tantum esse dictum de se, sequitur in epistola beati petri: "fratres deponentes omnem maliciam et dolum b " et cetera. Et loquitur ad omnes. Et postea 2 ponit auctoritatem 3 ysaie: "ecce, ego ponam 4 lapidem, omnis, qui crediderit, non confundetur c   5   6 ".

3. Et sequitur alleluia duplex 7 sine graduali duabus de causis: prima 8 est, quia est finis 9 septuagesime 10 . Post septuagesimam uero sequitur octaua resurrectionis, quando habebitur duplex stola anime et corporis et cessabit labor operis A .

4. Secunda est, quia baptizati deponunt uestem suam candidam, quam sumpserunt in baptismo 11 , crismale candidum, in quo est filum rubeum, quod datur eis, ut sint solliciti seruare 12 in corde candorem uirtutum, quam in baptismo per passionem christi receperunt. "Beatus enim, qui custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet 13   d ", in 14 apocalipsi, et in 15 ecclesiaste: "omni tempore uestimenta tua sint candida e ".

5. Quia ergo in octaua resurrectionis omnis sollicitudo deponetur, quod significatur in octaua die, in qua uestis candida deponitur, ideo non cantatur graduale 16 , sed duplex alleluia in albis, quia tunc erimus in albis.

6. Item quantum 17 ad resurrectionem domini non debet cantari graduale neque quantum ad baptizatos, et ideo cantatur unum alleluia pro baptizatis: "laudate pueri dominum f ", aliud de resurrectione: "hec dies, quam fecit dominus g   B ".

7. Euangelium uero est de duobus discipulis, qui currebant ad monumentum, petrus scilicet et iohannes, qui figurant 18 duos populos. Cucurrit 19 citius petro 20 iohannes, id est iudaicus populus, ad monumentum, quia habebat prophetas ieremiam, ysaiam et alios, qui de passione domini locuntur. Tamen petrus citius intrauit, id est gentilis populus h . Non intrauerunt enim iudei in multitudine 21 . "Qui credit, intrat i ", dicit augustinus C .

8. In offertorio uero de illuminatione 22 per 23 baptismum agimus 24 grates: "benedictus, qui uenit j ".

9. Postcommunio: "omnes, qui in christo baptizati estis 25 , christum induistis k ".

10. Die 26 isto sabbati fit statio ad ecclesiam beati iohannis euangeliste, que 27 dicitur lateranus D . Ibi uero 28 latenter ranas nero 30 euomuit l . Et constituta est ibi ecclesia, ut ubi superhabundauit 31 delictum, superhabundaret 32   33 gratia m . Iohannes 34 interpretatur gratia n .

11. Fit autem ibi 35 statio, ut ubi baptizati sunt pueri, ibi in septima die sicut in lege circumcidantur 36 spiritualiter E . Et hoc est, quod dicitur in epistola: "deponentes omnem maliciam 37 omnes 38 insidias, omnem dolum, quasi modo geniti 39 infantes o ", ne per fenestras intret mors p , ieremie ix F .

12. Fiebat 40 circumcisio cultro lapideo, unde sequitur in epistola: "ad quem accedentes lapidem 41 uiuum q ". Vnde habetur, quod sephora accepit petram acutissimam, id est ecclesia fidem christi, et circumcidit suos pueros 42 circumcisione | non manu facta, et dixit moysi 43   r , id est 44 cuilibet 45 fideli 46 : "uir 47 sanguinum tu 48 michi es s ". Exigit enim 49 , ut quemadmodum pro nobis animam 50 suam 51 posuit 52 , sic et nos pro eo. Quod uero angelus uoluit eum interficere, significat 53 , quod non sufficit credere, nisi circumcidamur 54 et in carne a desideriis carnis t .

Lesarten
1 De ... pascha: om P2 ; T
2 postea: post P2, T
3 auctoritatem: auctoritatem P2, T
4 ponam: pono P2, T
5 confundetur: et cetera add P2, T
6 Et loquitur ... confundetur: om Dur
7 alleluia duplex: duplex alleluia P2, T
8 prima: ita P2, ( prima causa ss man rec) T
9 est finis: tempus est P2, T
10 septuagesime: *** add in marg man rec T
11 baptismo: scilicet add P2, T
12 seruare: e seruares corr P2
13 ne nudus ambulet: et cetera P2, T
14 in: P2, T ; om P1
15 et in: P2, T ; om P1
16 graduale: gradualis P2, T
17 quantum: quandoque P2, T
18 figurant: significant P2, T, Dur
19 Cucurrit: enim add P2, T
20 petro: om P2, T
21 multitudine: multitudinem P2
22 In ... illuminatione: P2, T, Dur ; de illuminatione uero in offertorio P1
23 per: post T
24 agimus: agimur P2 ; aguntur T, Dur
25 in christo baptizati estis: baptizati estis in christo T
26 Die: e de corr P2
27 que: qui P2
28 uero: rubro illeuit; nero in margine P1
29 nero: om P2, T
30 nero: om P2, T
31 superhabundauit: e superhabuit corr man rec T
32 superhabundaret: ante ibi expunxit man rec T
33 superhabundaret: et add P2, T
34 Iohannes: enim add P2, T
35 ibi: hic add P2
36 circumcidantur: P2, T ; circumcidatur P1
37 omnem maliciam: om P2, T
38 omnes: omnesi P1
39 geniti: in geniti T
40 Fiebat: autem add P2, T
41 lapidem: ante tamquam P1
42 suos pueros: pueros suos P2, T
43 moysi: moyses P2, T
44 id est: et P2, T
45 cuilibet: quilibet P2, T
46 fideli: fidelis P2, T
47 uir: ubi P2
48 tu: om T
49 enim: om T
50 pro nobis animam: animam pro nobis T
51 suam: om P2, T
52 posuit: possuit P2
53 significat: P2, T ; significatur P1
54 circumcidamur: circumdamur P2

Quellen
a edu|xit ... exultatione: AMS 86 (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
b fratres ... dolum: 1 Petr 2,1
c ecce ... confundetur: Is 28,16
d Beatus ... ambulet: Apoc 16,15
e omni ... candida: Eccle 9,8
f laudate pueri dominum: AMS 86 (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
g hec ... dominus: AMS 87 (Hesbert, p 106sq: R C)
h duobus ... populus: cf Rupertus Tuitiensis, Commentaria in Evangelium Sancti Iohannis XIV (CCCM 9, p 758sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,15 (CCCM 228, p 557; PL 213,359A); Ioh 20,3-8
i Qui ... intrat: Pseudo-Augustinus (?)
j benedictus qui uenit: AMS 86 (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
k omnes ... induistis: AMS 86 (Hesbert, p 106sq: R B C K S); Gal 3,27
l Ibi ... euomuit: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis VIII (CCCM 7, p 295,1450sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,15 (CCCM 228, p 558; PL 213,359C-D)
m ubi ... gratia: Rom 5,20
n Iohannes ... gratia: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gal litt I (CCSL 72, p 155)
o deponentes ... infantes: 1 Petr 2,1sq
p per ... mors: cf Ier 9,21
q ad ... uiuum: 1 Petr 2,4
r sephora ... moysi: cf Ex 4,25
s uir ... es: Ex 4,25
t Vnde ... carnis: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis VIII (CCCM 7, p 296,1473-1510); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,15 (CCCM 228, p 558sq; PL 213,360A)

Rezeption
A est ... operis: Durandus, Rationale VI,xcv,1sq,3-11 (CCCM 140A, p 487)
B Quia ... dominus: Durandus, Rationale VI,xcv,3,19-26 (CCCM 140A, p 487)
C Euangelium ... augustinus: Durandus, Rationale VI,xcv,4,30-37 (CCCM 140A, p 487sq)
D de ... lateranus: Durandus, Rationale VI,xcv,4,40-44 (CCCM 140A, p 488)
E Fit autem ... spiritualiter: redigit Durandus, Rationale VI,xcv,5,45-47 (CCCM 140A, p 488)
F Et hoc est ... ieremie ix: Durandus, Rationale VI,xcv,5,40-47 (CCCM 140A, p 488)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 78, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c78

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 55r, 55v
Br 288v
C 86r
D 54r, 54v, 55r
G 134v, 135r
M 45v, 46r
O 145v, 146r
P1 64v, 65r
P2 116v, 117r
S 79r, 79v
T 210r, 210v
Tr 96v, 97r