Tract. III, Cap. 3

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,3. De prima dominica aduentus 1

1. In prima autem 2 dominica aduentus est introitus: "ad te leuaui a ", quia per aduentum 3 domini in carnem maxime spes 4 eleuatur. "Sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret b ", et iterum, quia "proprio 5 filio suo non pepercit c   6   A ".

2. Versus est 7 : "uias tuas, domine, demonstra michi d ", quia christus ueniens nobis uias suas indicauit 8 . Vnde ysaie ii 9 : "erit mons domus domini 10 ", et post: "uenite, ascendamus ad montem dei iacob 11 et docebit nos uias suas e ".

3. Que autem sunt uie ille 12 , ostendit epistola, que sumitur de epistola ad romanos: "scientes, quia hora est iam nos de sompno surgere f ", et post sequitur 13 : "nox precessit, dies autem apropinquabat 14   g ". | Hic assignatur effectus 15 , quia factus est dies, quando natus est sol, et ideo "sicut in die honeste ambulemus h ". Ad ultimum dicit: "induimini dominum nostrum 16 ihesum christum i ", qui dicit: "ego sum uia j ". Iste sunt uie 17 , ut honeste ambulemus in bonis operibus. Induamus nos similitudinem christi, quia sic filii dei sumus, quia propter hoc filius dei factus est homo, ut homo fieret filius dei 18   B .

4. Postmodum sequitur responsorium, in quo ostenditur spes, que facta est in ortu solis k : "uniuersi 19 ".

5. Postea sequitur alleluia: "ostende l ", quia tunc ostendit dominus 20 faciem suam 21 , quam qui uidet sanatur 22 , unde 23 , cum dixit dominus ceco: "quid uis, ut faciam tibi?" Respondit: "raboni, ut uideam m ". Quam faciem non poterant ante homines uidere, quia erant in regione umbre mortis, sed lux orta est eis, ut po ssimus 24 uidere C .

6. Questio 25 . Sed 26 queritur, quare alleluia, quod est canticum leticie 27 , cantatur, cum sit ieiunium, et 28 iterum non celebrentur nuptie 29 , et iterum tunc non cantatur "gloria in excelsis deo 30 " et "te deum laudamus". Iterum aut est ieiunium meroris aut exultationis. Si meroris, omnia cantica leticie debent taceri. Si exultationis, omnia debent dici, ergo "gloria in excelsis deo 32 ".

7. Solutio. Est ieiunium partim meroris 33 , partim exultationis. Et quando 34 fit mentio de primo aduentu, exultationis est 35 . Meroris est propter secundum aduentum, quia preceptum est in exodo: "non accipies in loco pignoris inferiorem et 36 superiorem molam n ". Et ideo quedam cantica leticie cantantur, quedam subticentur D .

8. Quedam autem ratio specialis 37 est, quare "gloria in excelsis deo 38 " non cantatur: ut in suo tempore, scilicet in natiuitate domini, deuotius cantetur cum angelis, cum sit cantus angelicus primo in natiuitate domini cantatus ab angelis 39 .

9. Responsorium autem, quod dicitur graduale, quia cantatur in gradibus in diebus festiuis uel ante gradus in aliis, ascensum de uirtute in uirtutem significat.

10. Sed quia huiusmodi tediosa essent multotiens, nisi gaudium 40 haberent admixtum, sicut multa inconuenientia acciderunt filiis israel, quando ascenderunt de mansione in mansionem, statim post ideo cantatur alleluia, tobie penultimo: "platee ierusalem sternentur lapide mundo et candido 41 et per uicos 42 eius cantabitur alleluia o "

11. Sequitur 43 euangelium de matheo: "cum apropinquasset dominus ihesus ierosolimam p " et cetera, quod ad passionem pertinet, quo ad litteram 44 , ad diem uero hanc, quo ad allegoriam et spiritualem intelligentiam. Venit enim tunc dominus ihesus 45 ierosolimam per 46 betphage, que interpretatur domus bucce, id est ad ecclesiam, que parua erat, in qua christus apparuit per confessionem 47 , et per montem oliueti, per quem 48 significatur eminentia misericordie, per quam uenit filius dei in mundum et misit discipulos suos dicens: "ite in castellum" et cetera, id est in mundum, "et inuenietis asinam et pullum 49   q ", id est iudaicum populum, qui dure ceruicis est, et gentilem sine iugo legis 50 .

12. Item per huiusmodi animalia ostendit uias suas. Humilia enim sunt 51 , unde matheus 52 : "discite a me, quia mitis sum et humilis corde r ". Item 53 legitur, quia ibi est "benedictus, qui uenit in nomine domini s ", quod pertinet ad aduentum E .

13. Sequitur offertorium de spe: "ad te leuaui animam meam 54   t ", et postcommunio de eodem et propter idem F .

14. In 55 matutinali officio etiam totum | officium ad primum aduentum pertinet, legitur enim ysaias, qui de aduentu loquitur apertius quam aliquis alius propheta. In secundo enim capitulo habetur: "ecce mons u " et cetera. In primo 56 uero habetur de nequicia iudeorum v .

15. Primum uero responsorium de primo aduentu est: "aspitiens a longe w   57 ". Istud 58 non accipitur de aliquo libro theologie x   G . Sequitur: "et nebulam 59 totam terram tegentem y ", id est humanitatem 60 filii dei, que totum mundum saluauit 61 . Ecclesiasticus: "medicina 62 omnium in festinatione nebule z   H   aa ". Ista nebula turbat diem, sed facit uidere solem, quia per hoc, quod gloriam mundi dissipat et obscurat et eliminat 63 , facit uidere solem iusticie.

16. Insolito autem modo habet tres uersus ad significandum, quod aduentus iste 64 saluat homines 65 trium temporum et 66 illos, qui fuerunt in tempore ante legem, et 67 sub lege, et qui in tempore gratie. Et fit triplex repeticio propter hoc 68 : primo a remotiori 69 , et post a minus 70 remoto, et 71 postea a propinquiori I . Vltimo reincipitur ad significandum, quod debemus ei atribuere finem et 72 principium boni operis, qui est alpha et omega ab   ac .

17. Secundum responsorium sumitur de daniele uii ad et omnia alia aperte de euangelio uel de aliquo prophetarum.

18. In laudibus prima antiphona aperte est de primo aduentu: "in illa die", id est, quando messias ueniet, "stillabunt montes", id est magni predicatores, "dulcedinem dei et colles", id est minores predicatores, "fluent lac ae ", simplicis doctrine K ut de uirtutibus humanis christi, de ioele in fine af sumitur.

19. Secunda partim de ysaia, partim de zacharia: "iocundare ag   73   L ".

20. Tercia 74 est de secundo aduentu: "ecce dominus ueniet ah   M " de ieremia ai . Non 75 enim ita agitur aliquando de uno aduentu 76 , quin admisceatur de alio. Sed habentur 77 pauca de secundo, sed tantum propter repressionem 78 gaudii, ne spes luxuriet in presumptionem N . Alia 79 patent.

21. questio. Queritur autem, quare non fiat memoria et de sanctis et de cruce 81 , sicut 82 fit in aliis temporibus.

22. Solutio 83 . Hoc autem fit, sicut dicitur, ne prius uideatur dominus passus quam natus. Et iterum, ne fiat contra illud preceptum: "non coques edum 84 in lacte matris sue 85   aj ", id est: "christum non crucifiges, dum adhuc 86 tener et 87 lactens 88 est". Contra hoc preceptum fecerunt iudei, qui ipsum eadem die 89 , id est eadem sexta feria, in qua conceptus fuit 90 , crucifixerunt eum 91   O .

23. Questio 92 . Vltimo queritur, quare de sanctis non fit memoria.

24. Solutio 93 . Ad hoc dicitur, quod istud fit in tercia antiphona de laudibus: "ecce dominus ueniet et omnes sancti eius cum eo et erit in die illa 94   ak " et cetera, que est de secundo aduentu, quia in 95 hoc aduentu apparebit gloria eorum P .

Lesarten
1 De ... aduentus: T ; om P1, P2
2 autem: ss P1
3 aduentum: aduentus T
4 maxime spes: spes maxime P2, T
5 quia proprio: om P2 ; qui proprio T
6 pepercit: et cetera add P2, T
7 Versus est: unde dicendum P2, T
8 indicauit: demonstrauit ante exp T
9 ii: e iii corr T
10 domini: dei et cetera P2, T
11 iacob: et cetera add P2, T
12 uie ille: ille uie P2, T
13 sequitur: om P2, T
14 apropinquabat: apropinquauit P2, T
15 effectus: affectus P2 ; e affectus corr T
16 nostrum: om P2, T
17 uie: P2, T ; om P1
18 factus ... dei: om P2
19 uniuersi: P2, T ; om P1
20 ostendit dominus: dominus ostendit T
21 suam: scilicet P2, T
22 sanatur: saluatur P2, T
23 unde: ut P2
24 po ssimus: possint P2, T
25 Questio: om P2, T
26 Sed: et P2, T
27 leticie: non add P2, T
28 et: quia P2
29 nuptie: quod add P2
30 deo: om P2, T
31 solutio: om P2, T
32 deo: om T
33 meroris: et add T
34 Et quando: exultationis est quia P2, T
35 exultationis est: om P2
36 et: uel P2, T
37 specialis: speciale P1
38 deo: om T
39 cantatus ab angelis: ab angelis cantus P2, T
40 gaudium: graidium P1
41 mundo et candido: candido et mundo P2, T
42 et per uicos: quod in uicis ( uicis e uiciis corr) P2 ; et in uicis T
43 Sequitur: ante add P2
44 litteram: manus recentior indicem in margine pinxit P2
45 ihesus: om P2, T
46 per: om P2
47 confessionem: confesssionem P1
48 quem: quam T
49 pullum: ligatum add T
50 legis: et cetera add P2, T
51 enim sunt: sunt enim T
52 matheus: P2, T ; ait P1
53 Item: et iterum T
54 meam: om T
55 In: de matutinali officio ante add T
56 primo: T, Dur ; quinto P1, P2 ; principio P2
57 longe: et cetera add P2
58 Istud: illud P2
59 nebulam: nebuulam P1
60 humanitatem: humilitatem T
61 saluauit: saluat P2, T
62 medicina: ante add P2
63 eliminat: illuminat P2 ; eliminat (e illuminat corr) T
64 aduentus iste: iste aduentus P2, T
65 homines: hominem P2
66 et: etiam P2, T
67 et: qui add P2, T
68 propter hoc: P2, T ; om P1
69 remotiori: e remortiori corr P1
70 a minus: animus P2
71 et: remotoque P2
72 finem et: finemque P2
73 iocundare: locum dare P2
74 Tercia: antiphona add man rec in marg P2 ; manus recentior indicem in margine pinxit P2
75 Non: ante add P2
76 aduentu: aduentu T
77 habentur: hec T
78 repressionem: repressionem (e reprehensionem corr) T ; representationem Dur
79 Alia: ante add P2
80 questio: man rec P2 ; om T
81 de sanctis et de cruce: de cruce et de sanctis P2, T
82 sicut: om P2
83 Solutio: om P2, T
84 edum: agnum P2, T
85 sue: om P2, T
86 adhuc: autem T
87 tener et: tenerque P2
88 lactens: lactans P2
89 qui ipsum eadem die: P2
90 fuit: est P2, T
91 eum: om T
92 Questio: man rec P2 ; om T
93 Solutio: om P2, T
94 illa: om T
95 in: P2

Quellen
a ad te leuaui: AMS 1a (Hesbert, p 2-3: B K S)
b Sic ... daret: Ioh 3,16
c proprio ... pepercit: Rom 8,32
d uias ... michi: AMS 1a (Hesbert, p 2-3: B K S: Ex antiphona 'Ad te leuaui')
e erit ... suas: Is 2,2-3 (Vulgata: '... ascendamus ad montem domini et ad domus Dei Iacob ...')
f scientes ... surgere: Rom 13,11
g nox ... apropinquabat: Rom 13,12
h sicut ... ambulemus: Rom 13,13
i induimini ... christum: Rom 13,14
j ego sum uia: Ioh 14,6
k responsorium ... solis: cf AMS 1a (Hesbert, p 2sq)
l ostende: AMS 1a (Hesbert, p 3: K S)
m quid ... uideam: Marc 10,51
n non ... molam: recte Deut 24,6
o platee ... alleluia: Tob 13,22
p cum ... ierosolimam: Matth 21,1 (Vulgata: ' Et cum adpropinquassent Hierosolymis ')
q misit ... pullum: Matth 21,1sq
r discite ... corde: Matth 11,29
s benedictus ... domini: Matth 23,39
t ad ... meam: AMS 1a (Hesbert, p 1sq: B K S)
u mons: Is 2,2 (Vulgata: ' Erit mons ')
v In ... iudeorum: cf Is 1,1sqq
w aspitiens a longe: CAO 6129 (Hesbert 4, p 32)
x Primum ... theologie: cf Praepositinus, Tractatus de officiis, Prologus (ed Corbett, p 12sq)
y et nebulam ... tegentem: CAO 6129 (Hesbert 4, p 32)
z medicina ... nebule: Eccli 43,24
aa Sequitur ... nebule: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,1 (PL 213,196A-197A)
ab qui ... omega: cf Apoc 1,8
ac reincipitur ... omega: cf Decretum Gratiani I, distinctio 35, cap 2 (Friedberg I,131)
ad Secundum ... daniele uii: CAO 6128 (Hesbert 4, p 32); Dan 7,13
ae in ... lac: CAO 3244 (Hesbert 3, p 274); cf Ioel 3,18
af de ... fine: cf Ioel 3,18
ag iocundare: CAO 3509 (Hesbert 3, p 305); cf Is 62,11; cf Zach 9,9
ah ecce dominus ueniet: CAO 2510 (Hesbert 3, p 186)
ai de ieremia: cf Ier 23,19
aj non ... sue: Ex 23,19; Ex 34,26
ak ecce ... illa: CAO 2509 (Hesbert 3, p 185: Antiphona Dominicae I Aduentus)

Rezeption
A est introitus ... pepercit: Durandus, Rationale VI,iii,15,216-219 (CCCM 140A, p 147-148)
B Versus ... dei: Durandus, Rationale VI,iii,15,224-236 (CCCM 140A, p 148)
C Postmodum ... uidere: Durandus, Rationale VI,iii,15,239-246 (CCCM 140A, p 148)
D quare ... subticentur: Durandus, Rationale VI,ii,6,103-113 (CCCM 140A, p 135)
E Sequitur ... aduentum: Durandus, Rationale VI,iii,16,250-264 (CCCM 140A, p 148sq)
F Sequitur ... idem: Durandus, Rationale VI,iii,17,272sq (CCCM 140A, p 148)
G In ... theologie: Durandus, Rationale VI,iii,2,33-39 (CCCM 140A, p 142)
H humanitatem ... nebule: Durandus, Rationale VI,iii,2,62-63 (CCCM 140A, p 143)
I Insolito ... propinquiori: Durandus, Rationale VI,iii,4,75-81 (CCCM 140A, p 143sq)
J reincipitur ... omega: Durandus, Rationale VI,iii,4,84-86 (CCCM 140A, p 144)
K prima ... doctrine: Durandus, Rationale VI,iii,14,195-200 (CCCM 140A, p 147
L sumitur ...iocundare: Durandus, Rationale VI,iii,14,202sq (CCCM 140A, p 147)
M Tercia ... ueniet: Durandus, Rationale VI,iii,14,205sq (CCCM 140A, p 147)
N Non enim ... presumptionem: Durandus, Rationale VI,iii,14,192-195 (CCCM 140A, p 147)
O fiat ... eum: Durandus, Rationale VI,ii,7,175-181 (CCCM 140A, p 137sq)
P ecce ... eorum: Durandus, Rationale VI,ii,7,166-167 (CCCM 140A, p 137)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 3, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c3

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 15r, 15v, 16r, 16v
Br 274v, 275r
C 71r
D 14v, 15r, 15v
G 114r, 114v
M 15r, 15v, 16r
O 140r
P1 46v, 47r
P2 90v, 91r, 91v
S 46v, 47r, 47v
T 186v, 187r
Tr 71r, 71v
U 96v, 97r