Tract. III, Cap. 5

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,5. Tercia dominica1

1. Sequitur de tercia dominica, in qua similiter agitur de secundo aduentuA, unde introitus est de secundo aduentu: "gaudete in domino sempera" et cetera2. Apostolus enim non loquitur de primo aduentu, cum dicit: "dominus prope estb", sed de secundo, unde3 inuitat ad gaudium spirituale, per quod firmiter expectamus gaudia4 secundi aduentus. Vnde dicit: "gaudete in dominoc" et cetera5, expectando secundum aduentum, et repetit "gaudete", quia gaudium spirituale facit nos dulciter sustinere omnia aspera mundi, ut nichil auellat nos a spe eternorum. Et ideo, quia ita neccessarium est gaudium spirituale, ita repetitur. Vel propter gaudium de utroque aduentu, quod habent sancti. Huius gaudii custos est modestia, et ideo sequitur: "modestia uestrad 6".

2. Hoc gaudium, quod est pax mentis, orat ecclesia filiis suis7 in uersu, cum dicit: "et pax dei, que exuperat et8 omnem sensum" et cetera9, quia nullus homo totum habet sensum huius pacis10.

3. Collecta est de primo11 aduentu12, scilicet de aduentu in mentem: "aurem tuam quesumus, domine13 e 14".

4. Epistola uero de secundo: "sic nos existimet homo15 f", et sumitur de primo ad16 corinthios iiii. Sequitur: "itaque nolite ante tempus iudicare, quia uenit17, qui illuminabit18 abscondita tenebrarum19 g", quando scilicet libri conscientiarum erunt aperti in magno die iesrael, osee ih.

5. Sequitur responsorium de secundo aduentu: "qui sedes super20 cherubin, manifestare coram effraym", id est fructificantem21 in bonis operibus, "et beniamin", id est filium dextre, "et manassei", qui oblitus est terrenorum. Hoc fiet in iudicio.

6. Versus est de primo aduentu22, sed23 quod ducit ad secundum24: "qui regis israelj" et cetera25, id est illum, qui in uirtutibus augmentatur.

7. Alleluia de primo: "excita potentiam26 k".

8. Euangelium similiter de primo27: "cum audisset iohannes in uinculis opera christil" et cetera. Quidam enim de discipulis iohannis non credebant christum esse messiam promissum in lege, unde misit eos ad christum, ut interrogarent eum: "tu es, qui uenturus es, an alium exspectamusm?", quasi: ipse multo melius28 sciet uobis dicere quam ego. Et dixit eis ihesus: "ceci uidentn" et cetera, quasi diceret: uos estis magistri legis, hoc non ergo scitis, quod dicitur in ysaie xxxu29: "tunc saliet sicut ceruus claudus et aperietur lingua mutorumo". Et loquitur de tempore messie, quasi dicat: facta probant. In fine commendat iohannem, ibi: "quid existis in deserto30 p" et cetera, ut appareat31 testis, qui testimonium perhibuit de ipso, omni exceptione maior32.

9. Offerenda est de primo aduentu, communio33 uero de secundo: "discite34, pusillanimes, confortaminiq". Oportet enim, quod pusillanimes35 confortentur ad hoc36, ut sustineant tribulationes, et sic expectent cum fiducia secundum aduentumB.

10. In matutinis primum responsorium: "ecce apparebit dominus super nubem candidam37 r", id est38 super carnem, que erit candida39 per gloriam40 immortalitatis, ut mali timeant in secundo aduentu. In primo apparuit super nubem leuem41, id est carnem42 immunem a peccato. De apocalipsi sumitur istud43 responsorium, ubi dicitur: "uidi et ecce44 nubem candidams C". Versus de utroque aduentu45. Mani|festum est de aliis.

11. In laudibus prima46 antiphona est de secundo aduentu: "ueniet dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarumt". Omnia manifesta suntD.

Lesarten
1 Tercia dominica: om P2, T
2 et cetera: om P2, T
3 unde: cum dicit ante add P1
4 gaudia: gaudium P2
5 et cetera: semper P2, T
6 uestra: et cetera add P2
7 suis: om P2
8 et: om P2, T
9 et cetera: hominis P2, T
10 huius pacis: pacis huius P2; pacis huius T
11 primo: io (e iiio corr) T
12 est ... aduentu: de io aduentu est P2, T
13 domine: om P2
14 domine: et cetera add P2, T
15 homo: ut ministros dei et dispensatores misteriorum add P2, T
16 ad: om T
17 quia uenit: quoadusque dominus ueniat P2, T
18 illuminabit: P2, T; alluminabit P1
19 tenebrarum: et reueuelabit q dor add P2, T
20 super: om P2
21 fructificantem: fructificante P2
22 aduentu: om P2
23 sed: scilicet P2, T
24 ad secundum: an P2; ad secundum (e .i. corr man rec) T
25 et cetera: intende qui deducis uelut ouem ioseph P2, T
26 potentiam: domine P2, T
27 primo: P2, T, Dur; iohanne P1
28 melius: id est add P2
29 xxxu: P2, T, Dur; xxxi P1
30 in deserto: om P2, T
31 appareat: apariat P2
32 maior: maiori T
33 communio: postcommunio P2, T
34 discite: P2, T; dicite P1
35 confortamini ... pusillanimes: P2, T; om P1
36 hoc: ut T
37 super nubem candidam: om T
38 id est: ss T
39 id est ... candida: om P2
40 gloriam: T
41 leuem: om P2
42 carnem: om P2, T, Dur
43 istud: hoc P2, T
44 et ecce: P2, T, Dur; om P1
45 aduentu: om P2
46 prima: una T
47 de ... temporum: om P2, T

Quellen
a gaudete ... semper: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S)
b dominus prope est: Phil 4,5
c gaudete in domino: cf AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S); Phil 4,4
d modestia uestra: Phil 4,5
e aurem ... domine: Hadrianum 787 (Deshusses I, p 297)
f sic ... homo: 1 Cor 4,1
g itaque ... tenebrarum: 1 Cor 4,5
h in magno ... osee i: cf Os 1,11
i qui sedes ... manasse: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S: 'Qui sedes Domine...')
j qui regis israel: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S)
k excita potentiam: AMS 4 (Hesbert, p 6sq)
l cum ... christi: Matth 11,2
m tu ... exspectamus: Matth 11,3
n ceci uident: Matth 11,5
o tunc ... mutorum: Is 35,6
p quid ... deserto: Matth 11,8
q discite ... confortamini: AMS 4 (Hesbert, p. 6sq: B C K S)
r ecce ... candidam: CAO 6578 (Hesbert 4, p 149)
s uidi candidam: Apoc 14,14
t ueniet ... tenebrarum: CAO 5337 (Hesbert 3, p 529); cf Decretum Gratiani II, causa 2, quaestio 1, cap 18 (Friedberg I,446)

Rezeption
A Sequitur ... aduentu: Durandus, Rationale VI,v,1,3sq (CCCM 140A, p 152)
B introitus ... aduentum: Durandus, Rationale VI,v,2,15-57 (CCCM 140A, p 152sq)
C In matutinis ... candidam: Durandus, Rationale VI,v,1,4-10 (CCCM 140A, p 152)
D In laudibus ... sunt: Durandus, Rationale VI,v,1,11-14 (CCCM 140A, p 152)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 5, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c5

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 17r, 17v
Br 275v
C 71v
D 16v, 17r
G 115r
M 16v, 17r
O 140r, 140v
P1 47v, 48r
P2 92r
S 48r, 48v
T 187v, 188r
Tr 72r
U 97r, 97v