Tract. II, Cap. 2

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,2. 〈De inuocatione trinitatis〉

1. Post thurificationem sequitur inuocatio trinitatis. Nouies autem1 inuocatur, ter quantum2 ad patrem, ter quantum ad filium, ter quantum ad spiritum sanctum, ut notetur pater in filio et filius in patre et spiritu3 sancto. Inmutatur autem christeleyson, ut notentur due nature in christo esse4. Nouies autem dicitur, ut ecclesia perueniat ad societatem ciuium supernorum, scilicet5 nouem ordinum angelorum.

2. Est autem grecum "kyrieleyson". Hebreum "alleluia", id est "laudate inuisibilem", et "sabbaoth", id est deus exercituum6. Vnde7 in missa8 sunt tria genera9 linguaruma ad notandum, quod omnis lingua deum10 debet confiteri.

3. 〈De cantu angelico〉. Sequitur cantus angelicus, in quo notatur spes ecclesie, que cum angelis sperat se canere. Vnde iam eorum assumit canticumA. Sequitur "et in terra pax hominibusb". Hoc enim responderunt angeli, qui erant cum illo angelo, qui primus hoc canticum cecinit, ad cuius representationem chorus hoc cantat. Quod sequitur, ut dicitur, appositum est a beato ylario. Innocentius dicit, quod papa apposuit, qui nonus fuit post beatum petrum: "laudamus te" et cetera, "inenarrabilia eius opera predicandoc".

4. Item in officiis canit ecclesia canticum11 de nouitate, iuxta illud: "cantate domino canticum nouumd".

5. Sequitur oratio facta salutatione ad populum, que salutatio sumpta est a salute facta a booz messoribus suise.

Lesarten
1 autem: enim T
2 quantum: om P2
3 spiritu: spiritu spiritu T
4 in christo esse: esse in christo P2, T
5 ciuium supernorum scilicet: om P2, T
6 exercituum: P2
7 Vnde: ut P2; om T
8 missa: autem add T
9 sunt tria genera: tria genera sunt T
10 deum: dominum P2, T
11 canticum: om P2

Quellen
a Est autem ... linguarum: Honorius Augustodunensis, Gemma animae I,92 (PL 172,574B)
b et ... hominibus: cf Luc 2,14
c Innocentius ... predicando: Innocentius III, De missarum mysteriis II,20 (PL 217,810D-811A) = II,9 (ed Wright, p 114,360)
d cantate ... nouum: Ps 95,1
e salutatio ... suis: Ruth 2,4

Rezeption
A in quo ... canticum: cf Durandus, Rationale IV,xiii,3,65-67 (CCCM 140, p 299)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 2, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c2

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 7v, 8r
Br 272v
C 68r
D 7r
G 109v, 110r
M 9v
P1 43v
P2 86v, 87v
S 40v, 41r
T 181v, 182r
Tr 67r
U 94r, 94v