Tract. III, Cap. 101

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,101. Quinta dominica1

1. Quinta causa2, qua3 defendimus et obtinemus4 regnum nostrum, est5 unitas ecclesiastica6, ad quam inuitat nos beatus petrus in epistola quinte dominice dicens: "non reddentes malum pro maloa 7". Vnde in euangelio habetur de rethe petri.

2. Sed quia multi sunt, qui rumpunt rethe8 petri, id est concordiam et unitatem fraternam, ideo incipit introitus: "exaudi9, domine, uocem meam10 b".

3. Versus: "dominus, illuminatio mea11 c". Illuminatus enim a domino saluatur ab hostibus, quoniam12 sperat in eo.

4. Pro hac unitate13 orat ecclesia14 in oratione, cum dicit: "da nobis, quesumus, domine, ut et15 mundi cursus pacifice tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla16 deuotione leteturd A".

5. Responsorium: "protector nostere". Versus: "domine deus uirtutumf". Alleluia: "eripeg".

6. Postmodum sequitur euangelium: "cum17 turbe plurime irruerent in ihesumh" et cetera18. "Preceptor, per totam noctem laborantes nichil cepimusi". Tales sunt, qui pro terrenis predicant. "In uerbo autem tuo laxabo rethej". Hoc facit, qui habet scienciam et uitam, et talis19 concludit20 multitudinem piscium copiosamk. Vnde in principio tot capti sunt boni et mali, quod rumpunt retheB quidam21.

7. Ideo22 in offertorio dicit ecclesia se laudare deum, qui dedit ei intellectum, ut non rumpant23 rethe, id est unitatem24 ecclesie: "benedicam dominum, qui tribuit michi intellectuml C".

8. Et in communione: "unam petii a dominom". Hoc facit unitatem ecclesie, quod non petit nisi unum, quod magis habetur, cum de pluribus habetur, "ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uite meen D". Hoc dicit, quia tunc legitur liber dierum, qui habet25 eandem materiam cum libro regum et significat, quod, qui in diebus suis bene rexerit se, habebit dies eternitatisE.

Lesarten
1 Quinta dominica: om P2, T
2 causa: est add P2
3 qua: quare T
4 obtinemus: P2, T, Dur; obtinebimus P1
5 est: om P2, T
6 ecclesiastica: ecclesiastica P2; ecclesie T
7 malo: et cetera add P2, T
8 rethe: beati add P2, T
9 exaudi: post me exp P2
10 meam: qua clamaui ad te add P2, T
11 mea: et salus mea que timebo add P2, T
12 quoniam: quia P2, T
13 unitate: una nimitate T
14 ecclesia: om P2, T
15 et: etiam T
16 tranquilla: transquilla T
17 cum: multe add T
18 cetera: et post add P2, T
19 talis: talibus P2; talem T
20 concludit: in add T
21 quidam: dicunt add P2
22 Ideo: et ante add P2, T
23 rumpant: rumpat P2, T
24 unitatem: ss (infra ita ill) T
25 habet: dicit P2

Quellen
a non ... malo: 1 Petr 3,9
b exaudi ... meam: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
c dominus illuminatio mea: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
d da ... letetur: Supplementum Anianense 1141 (Deshusses I, p 393)
e protector noster: AMS 177 (Hesbert 176sq: M B K S); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 198r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Graduale; vide MMDB)
f domine deus uirtutum: AMS 177 (Hesbert 176sq: M B K S); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 198r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Graduale; vide MMDB)
g eripe: AMS: om fontes; cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 111r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Alleluia; vide MMDB)
h cum ... ihesum: Luc 5,1
i Preceptor ... cepimus: Luc 5,1
j In ... rethe: Luc 5,5
k talis ... copiosam: Luc 5,6
l benedicam ... intellectum: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
m unam ... domino: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
n ut ... mee: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)

Rezeption
A Quinta ... letetur: Durandus, Rationale VI,cxix,1,3-15 (CCCM 140A, p 549)
B sequitur ... rethe: Durandus, Rationale VI,cxix,2,17-23 (CCCM 140A, p 549sq)
C Ideo ... intellectum: Durandus, Rationale VI,cxix,2,28-31 (CCCM 140A, p 550)
D Et in ... mee: redigit Durandus, Rationale VI,cxix,2,32-37 (CCCM 140A, p 550)
E Hoc ... eternitatis: Durandus, Rationale VI,cxix,2,37-40 (CCCM 140A, p 550)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 101, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c101

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 65v
Br 291v
C 89v
D 63r, 63v
G 139v
M 53r
O 147r
P1 69r
P2 122r
S 86v
T 216r
Tr 102v