Tract. III, Cap. 117

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,117. Dominica uicesima prima post pentecosten 1

1. Dictum est, quod instructi sumus et admoniti et inuitati, ut eamus ad nuptias, que celebrantur in templo, quod descripsit ezechiel a . Sed quia has nuptias maxime nobis inuidet diabolus, quia de illis eiectus fuit, ideo in sequenti dominica, que est uicesima prima, agitur de bello contra diabolum et de armatura nostra contra eum.

2. Vnde quia cinis et cilicium sunt arma 2 penitentium b , ideo 3 in introitu utitur ecclesia uoce mardochei in cilicio et 4 cinere existentis et dicit: "in uoluntate tua, domine, uniuersa 5 sunt posita et non est, qui resistat uoluntati tue c ", quoniam "deus uniuersorum tu es d ".

3. Et ideo uersus 6 : "beati immaculati in uia e ", beati, qui tibi seruiunt, quia tu liberas eos de manu diaboli in bello contra diabolum, sicut 7 hac oratione liberasti mardocheum de manu aman 8 et suspensus est aman 9 in patibulo, quod parauerat mardocheo.

4. In epistola ad ephesios monet nos apostolus armari contra diabolum armatura dei: "confortamini in domino f   10 ", "quoniam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus spiritualia nequicie in celestibus 11 , in omnibus sumentes scutum fidei g ".

5. Sed quia etiam 12 bene armati non possunt per se 13 resistere, sequitur responsorium: "domine 14 , refugium factus es nobis h ".

6. Si lassati sumus uel sauciati in hoc bello, non est refugium nisi ad ipsum, unde sequitur: "alleluia, lauda anima mea dominum i ".

7. Quia uero sauciati 15 in hoc bello 16 non sanantur nisi a domino et multi ab eo sanantur, sequitur euangelium 17 de sanatione filii reguli: "erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur capharnaum 18 . Hic, cum audisset, quia ihesus uenisset, rogauit eum, ut descenderet et sanaret filium suum. Et dixit ei ihesus: nisi uideritis signa et prodigia, non creditis. Et rogauit eum iterum dicens: domine, | descende, priusquam moriatur filius meus. Et dominus dixit ei: uade, filius tuus uiuit j ", et sanatus est puer in illa hora, "et credit ipse et domus eius tota k ". Per istum regulum intelliguntur prelati, qui reges sunt et debent esse humiles. Et ita sunt reguli, unde exaudiuntur 19 , licet habeant paruam fidem pro sanatione filiorum. Credebat enim ille regulus, quod dominus poterat sanare filium suum 20 , sed non credebat, quod esset deus, quia credebat, quod non posset 21 sanare nisi presens 22 . Humilitas ergo ualde neccessaria est 23 prelatis A , quia tociens prelatus ad apostasie crimen dilabitur, quotiens preesse delectatur l .

8. Quia uero per patienciam maxime uincitur diabolus, proponitur in 24 offertorio 25 iob in exemplum patiencie 26 , quia "melior est patiens expugnatore urbium m ": "uir erat 27 in terra hus 28 , nomine iob n   29 ".

9. Sed quia nichil ualet 30 patiencia, nisi homo speret in domino, sequitur communio: "in salutari tuo 31   o   32 ", quia spes patienciam operatur B .

Lesarten
1 Dominica ... pentecosten: om P2, T
2 arma: armatura P2
3 ideo: id circo P2, T
4 et: om T
5 uniuersa: omnia P2, T
6 uersus: om P2, T, Dur
7 sicut: om T
8 aman: om P2
9 aman: om P2, Dur
10 domino: et cetera add P2, T
11 celestibus: et add P2
12 etiam: ante uerbum cancelauit P1
13 per se: bene T
14 domine: dominus P2, T
15 sauciati: om T
16 in ... bello: P2, T, Dur ; om P1
17 euangelium: P2, T, Dur ; om P1
18 capharnaum: e carphanaum corr T
19 exaudiuntur: exaudiuntiur P1
20 suum: filium (!) T
21 posset: ante presens exp T
22 sanare nisi presens: e nisi presens sanare corr T
23 ualde ... est: P2 ; neccessaria est P1, T ; est ualde neccessaria T, Dur
24 in: P2, T, Dur ; om P1
25 offertorio: officiis T
26 patiencie: paciencia T
27 uir erat: erat uir P2 ; erat ubi T
28 hus: ante us expunxit P1
29 iob: et cetera P2, T
30 ualet: ante etiam P1
31 salutari tuo: salutare tuum P2, T, Dur
32 tuo: et cetera add P2, T

Quellen
a templo ... ezechiel: cf Ez 40,5-44,4
b cinis ... penitentium: cf Glossa ordinaria, in Psalmum 101,10; cf Petrus Lombardus, Commentarium in psalmum 101,10 (PL 191,909); cf Guillelmus Alvernus, Sermones de sanctis, XVIII (CCCM 230B, p 85)
c in ... tue: AMS 196a (Hesbert, p 194sq: R B K S); Esth 13,9
d in ... es: AMS 196a (Hesbert, p 194sq: R B K S); Esth 13,9
e beati ... uia: AMS 196a (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 118,1
f confortamini in domino: Eph 6,10
g quoniam ... fidei: Eph 6,16
h domine ... nobis: AMS 196a (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 89,1
i alleluia ... dominum: AMS 196a (Hesbert, p 194: R); AMS 199a (Hesbert, p 199sq: B C K)
j erat ... uiuit: Ioh 4,46-51
k et ... tota: Ioh 4,53
l tociens ... delectatur: cf Guillelmus Alvernus, Sermones de sanctis, CXIV (CCCM 230B, p 376)
m melior ... urbium: Prou 16,32
n uir ... iob: AMS 196a (Hesbert, p 194sq: R B K S); Iob 1,1
o in salutari tuo: AMS 196b (Hesbert, p 196sq: R B K S); Ps 118,81

Rezeption
A Dictum ... prelatis: Durandus, Rationale VI,cxxxviii,1-39,3-39 (CCCM 140A, p 575sq)
B Quia ... operatur: Durandus, Rationale VI,cxxxviii,3,40-48 (CCCM 140A, p 576sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 117, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c117

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 72v, 73r
Br 293v
C 92r
D 69v, 70r
G 142v
M 57v, 58r
O 148r
P1 71v, 72r
P2 126r
S 90v, 91r
T 219v
Tr 106r