Tract. III, Cap. 81

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,81. Tercia dominica post pascha1

1. In duabus precedentibus dominicis ostensum est, quod parui et magni per christi resurrectionem repleti sunt misericordia domini: parui, cum dicitur: "misericordia domini plena est terra2 a", magni, cum dicitur3: "uerbo domini celi firmati sunt4 b".

2. In tribus uero sequentibus ante ascensionem ortatur nos ecclesia ad iubilum5 et exultationem propter christi6 resurrectionem et ascensionem. Vnde introitus tercie dominice incipit7: "iubilate deo8 c".

3. Et sequitur unum alleluia, quia "iubilus est exultatio mentis habita de eternisd" et cetera. Soli autem deo iubilandum est.

4. Sequitur: "psalmum9 dicite nomini eiuse", id est ylari operatione ipsum laudate. Et sequitur similiter unum alleluia, quia ab una radice ortum habent omnia opera talia10, id est ex11 caritate. "Date gloriam deo12 laudi eiusf". Et sequitur triplex alleluia, quia a potentia patris et sapientia filii et benignitate13 spiritus sancti, qua nos liberauit per passionem et resurrectionem, laudandus est deus.

5. Licet autem sit exultatio, tamen14 incutitur timor15, ne spes sub16 timore luxuriet in presumptionem17. Vnde sequitur in uersu: "dicite deo, quam18 terribilia sunt opera tua, domineg". Debet enim timere nouus populus, quia iudei excecati sunt, qui erant populus peculiaris domini, qui, licet apposuissent custodes, dixerunt: "uenerunt discipuli eius et furati sunt eumh", et hoc est: "inimici tuii", id est | iudei, "mentiti sunt tibi19 j", id est ad honorem tuum, qui ex hoc magis confusi sunt et "in multitudine uirtutis tue20 k", licet uidissent multa mirabilia, scilicet21 obscuratum solem22 et23, quod petre scisse sunt. In hoc est etiam multitudo uirtutis domini24, quod mendatia25 inimicorum uertit in suum honorem26.

6. In epistola uero monet petrus baptizatos, ut27 ambulent28 in nouitate uite abstinentes a carnalibus desideriis dicens: "obsecro uos, fratres, tamquam aduenas29 l" et cetera30. Et concordat introitui, quia gustato spiritu desipit omnis carom.

7. Euangelium est de resurrectione: "modicum et31 non uidebitis men", a morte usque ad resurrectionem, "et32 iterum modicum et uidebitis meo", post resurrectionem, et modicum, "quia uado ad patremp A".

Lesarten
1 Tercia ... pascha: om P2; *** man rec in margine T
2 terra: om T
3 misericordia ... dicitur: om hom. P2
4 sunt: ante sunt exp P2; om T
5 iubilum: iubileum P2, T
6 christi: om T
7 introitus ... incipit: incipit introitus tercie dominice T
8 deo: omnis terra P2, T
9 psalmum: psalmus P2
10 opera talia: talia opera P2, T
11 ex: a P2, T
12 deo: om P2, T
13 benignitate: benignitas T
14 tamen: om T
15 incutitur timor: timor incutitur (post timor eras T
16 sub: sine Dur
17 presumptionem: presumptione P2
18 quam: quia P2
19 tibi: om P2, T
20 tue: sue T
21 scilicet: om P2
22 obscuratum solem: solem obscuratum P2, T
23 et: et add ss man rec T
24 domini: dei T
25 mendatia: mundicia P2
26 suum honorem: honorem suum T
27 ut: T
28 ambulent: e ambulant corr P1
29 aduenas: et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis add P2, T
30 et cetera: om P2, T
31 et: P2, T, Dur; om P1
32 et: om P2, T

Quellen
a misericordia ... terra: AMS 88a (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
b uerbo ... sunt: AMS 88a (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
c iubilate deo: AMS 89 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
d iubilus ... eternis: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,9,10 (ed Lindsay I)
e psalmum ... eius: AMS 89 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
f Date ... eius: AMS 89 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
g dicite ... domine: AMS 89 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
h uenerunt ... eum: Matth 28,13
i inimici tui: Ps 65,3
j mentiti sunt tibi: Ps 65,3
k in ... tue: Ps 65,3
l obsecro ... aduenas: 1 Petr 2,11
m gustato ... caro: Petrus Cantor, Summa quae dicitur Verbum abbreuiatum 2,30 (CCCM 196, p 719,120); cf Bernardus Claraevallensis, Epistola 111 (ed Leclercq et Rochais VII, p 285); cf Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechielem prophetam II,2,12 (CCSL 142, p 232sq,486sq = PL 76,955)
n modicum ... me: Ioh 16,16
o et iterum ... me: Ioh 16,16
p et ... patrem: Ioh 16,16

Rezeption
A In ... patrem: Durandus, Rationale VI,xcix,1-3,3-42 (CCCM 140A, p 495sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 81, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c81

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 56v
Br 289r
C 86v
D 55v, 56r
G 135r, 135v
M 46v, 47r
O 146r
P1 65r, 65v
P2 117r, 117v
S 80r, 80v
T 211r
Tr 97v