Tract. II, Cap. 8

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,8. 〈Missa〉

1. Sequitur missa, que sic dicitur, quia tunc diaconus mittebat foras cathecuminos, quia non sunt de corpore ecclesie. Thesauri autem non sunt ostendendi extraneis1. Vel dicitur missa, quia a deo mittitur hostia2. Non enim habet, quod offerat, nisi deus ei mittat.

2. Item postea orat sacerdos capite inclinato dicens: "in spiritu humilitatis", ut uidelicet hostiam offerat ex pinguedine caritatis.

3. Postea altare deosculatur3, ut notetur, quod per passionem domini populus4 liberatur.

4. Postea conuertit se ad populum dicens: "orate pro me fratresa". Et dicit populus: "memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiatB".

5. Postea instat orationibus, ne indignus inueniatur ut oza, qui tetigit archam domini temere5 6 et percussus est a domino, nec legitur aliud fecisse nisi propriam uxorem cognouisse tunc in nocte precedente. Preciosa7 archa est8 calix domini. Vnde multum cauendum est sacerdotibus.

6. Orat autem uoce demissa, ne uilescat officium9 misse, uel ut deuocius oret, uel quia deus elongatus est a discipulis, quantus est iactus lapidis, ut secretius10 oraretb. Vel quia representat11 silentium12, quod deus habuit in passione, quia tamquam ouis ad occisionem ductus estc, quod etiam imitantur martires, ut13 "non murmur resonet14 nec15 querimo|niad C". Et tunc factum est silentium in celo, dum committeret bellum16 draco.

7. Item licet sacerdos oret uoce demissa, nichilominus17 tamen in fine alte dicit: "per omnia secula18 seculorum19 e". Querit enim assensum populi et confirmationem. Ipse enim quasi legatus est populif.

8. Postea salutat populum et ipsi eum20 inuicem orantes pro se. Quo facto eos incitat dicens: "sursum corda", quia qui in terrenis sunt21 nichil possunt deo offerre dignum. Dicit: "gratias agamus domino22 deo" et cetera, et ipsi dicunt23: "dignum est" et cetera.

9. 〈Prefatio〉. Sequitur prefacio uel24 prologus25, in qua captat beneuolenciam dei26 dicens: "uere dignum est", quia bonus, "iustum", quia beneficus, "equum", quia misericors, et27 "salutare", quia salusE.

10. 〈Sanctus〉. Post associat28 se angelico cantui, et populus similiter dicentes: "sanctus, sanctus, sanctus", ut notetur trinitas, "dominus", ut notetur unitas. Hoc29 autem canticum30 instituit sixtus31 papa, qui fuit septimus a beato32 petrog: "pleni sunt33" et cetera. Gratias agit ecclesia34 de omnibus beneficiisF et maxime de beneficio incarnationis. Vnde dicit: "benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis", id est salua obsecro. Bis dicit, quia duplicem salutem35 querit, scilicet corporis et anime, sed hoc36 in excelsis, id est in patria37 h.

11. 〈De silentio〉. Item dici potest, quod primum silentium, quod38 facit sacerdos39 40 dicendo secreta, significat hoc, quod ihesus latuit post resurrectionem lazari, quia tunc de41 eius morte pharisei collegerunt consilium42 i, instruens nos43, quod ad44 tempus latere debemus. Non enim tunc palam ihesus45 ambulabat46, sed post luna existente decima47 se agnum figuratum in lege obtulit. Sic enim preceptum erat, ut in48 decima die sumeretur agnus et seruaretur usque ad quartam decimam lunam et tunc49 immolaretur. Ita fecit deus in hoc instruens nos, quod non semper latere debemus. Et50 etiam ad hoc significandum in fine secreti eleuat sacerdos uocem dicens: "per omnia secula seculorum". Et populus assentiens dicit: "amen".

12. Hic etiam representat ecclesia conuiuium, quod factum est51 domino in bethaniaj, de quo habetur in iohanne. Huic cene52 debent interesse53 tria genera gentium, scilicet lazarus, qui suscitatus est. Hic significat penitentes54, qui proficientes55 dicuntur. Est etiam56 martha, per quam57 actiua uita notatur58. Est etiam59 maria, per quam60 contemplatiua. Hec autem offerunt61 "libram unguenti nardi pistici preciosi62 k".

13. Sed nota, quod dicit "libram", quia nobis63 date sunt uirtutes ad mensuram.

14. Triplex autem unguentum obtulit maria: unum ad unguedum pedes in64 domo65 symonis leprosil. Per hoc significatur contricio, quia penitentes unguntur66, dum de misericordia dei confidunt. In hoc enim reputat deus sibi67 pedes in|ungi68. Vel ungit pedes, qui profitetur humanitatem. Vngit caputm, qui profitetur diuinitatem, et hoc est etiam secundum unguentum. Tercium unguentum est, quod maria emit cum aliis, ut uenientes ungerent corpus ihesu69 n. Vult enim hoc unguento non se, sed pauperes inungi70, qui sunt membra sua. Hoc71 autem est compassio. Vnde72 "quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistiso".

15. Sequitur73: "nardip", est74 enim75 nardus herba quedam sic dicta propter suam76 humilitatem. Est autem calida odorifera. Beatus bernadus: "ex odore nardi inclinauit se nardus in uterum uirginisq". Per nardum autem fides intellegitur. "Pisticir", id est non adulterini per admixtionem77 alicuius ypocrisis. Hoc unguentum infundit ecclesia, cum dicit: "domine sancte, pater omnipotens, eterne deus per christum dominum78 s". Quia non solum in quantum deum, sed in quantum hominem laudat ecclesia et ipsi angeli. Angeli79 autem nominantur, ut notetur80, quod angelis assimilanda est ecclesia ad hoc, quod placeat deo. Nominantur autem illi, quibus magis debemus assimilari, scilicet dominationes, qui usum dominandi81 edocent82. Est autem uera dominatio facere uoluntatem dei83.

16. Nominantur autem84 potestates, ut notetur, quod potestatem diaboli arcere85 debeamus86. Propriis autem87 nominibus nominantur88 cherubin et seraphin, quia89 toti90 debemus ardere dei dilectione.

17. Ecclesia autem sperans se91 sociari92 cum angelis et arcangelis canit dicens: "sanctus, sanctus, sanctus dominus93" et ceterat. Hic94 est95 cantus puerorum, quem cantauerunt domino ihesu in decima96 luna se offerenti, qui quasi reseruatus fuit usque ad quartam decimam lunam in bethaniaG.

18. Prefationes sollempnes non sunt97 nisi decem.

Lesarten
1 extraneis: ex cuneis T
2 a ... hostia: mittitur hostia a deo T
3 deosculatur: osculetur P2
4 populus: om P2
5 temere: om P2
6 archam domini temere: temere archam domini T
7 Preciosa: est add P2, T
8 est: om T
9 officium: ostium T
10 secretius: secretus T
11 representat: ante deus exp T
12 silentium: ante sacerdotium cancelauit P1
13 ut: unde P2, T
14 resonet: resonat P2, T
15 nec: non P2, T
16 bellum: om T
17 nichilominus: nichil T
18 secula: seculorum P2
19 seculorum: post amen exp T
20 eum: enim T
21 sunt: ss P2
22 domino: om P2, T
23 dicunt: quod add P2, T
24 uel: id est P2, T
25 prologus: uel prolocutio add P2; uel locutio add T
26 dei: P2, T; om P1
27 et: om P2, T
28 associat: sociat T
29 Hoc: hunc P2, T
30 canticum: cantum P2, T
31 sixtus: om T
32 beato: beatorum P2; e beatro corr T
33 sunt: celi add P2
34 ecclesia: ante et cetera exp T
35 salutem: salulutem T
36 hoc: hec P2
37 patria: celesti add supra man rec T
38 quod: om P2
39 sacerdos: presbiter P2, T
40 sacerdos: danda add T
41 de: dicitur T
42 consilium: concilium P2
43 nos: om P2
44 quod ad: ad quod P2; ad quod ad T
45 palam ihesus: ihesus coram P2, T
46 ambulabat: judeis palam add supra man rec T
47 decima: extra T
48 in: om T
49 tunc: tunc T
50 Et: quod P2, T
51 factum est: om T
52 cene: terre T
53 interesse: e esse corr T
54 penitentes: P2; punitentes P1, T; petentes T
55 proficientes: proficiscentes P2
56 Est etiam: etiam est T
57 per quam: qui T
58 notatur: uocatur T
59 etiam: i add T
60 quam: uita add T
61 offerunt: offert P2
62 preciosi: om P2, T
63 nobis: n ante add P1
64 in: in ante add P1
65 domo: domino P2
66 unguntur: iunguntur T
67 sibi: om P2, T
68 in|ungi: ungi P2, T
69 ihesu: eihesu P1
70 inungi: ungi P2, T
71 Hoc: hic T
72 Vnde: om P2
73 Sequitur: om P2, T
74 est: est add T
75 enim: etiam P2
76 suam: sui T
77 admixtionem: adunctionem T
78 dominum: om P2, T
79 Angeli: archangeli ex an corr T
80 ut notetur: om T
81 dominandi: dominandidi (!) T
82 edocent: ante habent uel expunxit P1
83 facere uoluntatem dei: uoluntatem dei facere P2, T
84 autem: om T
85 arcere: ardere T
86 debeamus: e debemus corr T
87 autem: om T
88 nominantur: nominatur T
89 quia: qui T
90 toti: non P2
91 se: om P2, T
92 sociari: saciare P2
93 dominus: deus sabaoth add P2, T
94 Hic: hoc P2, T
95 est: etiam add P2
96 decima: e christum corr T
97 sollempnes non sunt: non sunt sollempnes T

Quellen
a conuertit ... fratres: cf Ordo Missae, OrdPC (ed Van Dijk et Walker, p 505)
b deus ... oraret: cf Luc 22,41
c tamquam ... est: cf Is 53,7
d non murmur ... querimo|nia: Analecta Hymnica Medii Aevi 50, p 204, Nr. 153: In Festis plurimorum Martyrum
e per ... seculorum: Hadrianum 3 (Deshusses I, p 86)
f Querit ... populi: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale III,6 (PL 213,121D)
g Hoc ... petro: Liber pontificalis (Duchesne I, 255,57; cf 94sq,56); cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis II,21 (CCCM 7, 52,732sq)
h Gratias ... patria: Innocentius III, De missarum mysteriis II,67 (PL 217,840A-B) = II,51 (ed Wright, p 178sq,591-601)
i ihesus ... consilium: cf Ioh 11,54
j conuiuium ... bethania: cf Ioh 12,1sq
k libram ... preciosi: Ioh 12,3
l unum ... leprosi: cf Luc 7,46
m Vngit caput: cf Marc 14,3; cf Matth 26,7
n quod ... ihesu: cf Marc 16,1
o quod ... fecistis: Matth 25,40
p nardi: Ioh 12,3
q ex ... uirginis: cf Bernardus Claraevallensis, In assumptione beatae Mariae Virginis Sermo 4,7 (ed Leclercq et Rochais V, p 249); cf Bernardus Claraevallensis, Sententiae 3,87 (ed Leclercq et Rochais VI,2, p 126)
r Pistici: Ioh 12,3
s domine ... dominum: Hadrianum 3 (Deshusses I, p 86)
t sanctus ... cetera: Hadrianum 4 (Deshusses I, p 86)

Rezeption
A conuertit ... fratres: Durandus, Rationale IV,xxxii,3,35 (CCCM 140, p 399)
B Et dicit ... fiat: Durandus, Rationale IV,xxxii,3,25-27 (CCCM 140, p 398); cf PGD III,19,17 (Andrieu III, 646)
C Vel quia representat ... querimo|nia: Durandus, Rationale IV,xxxii,9,72-75 (CCCM 140, p 400)
D Querit ... populi: Durandus, Rationale IV,xxxii,11,87sq (CCCM 140, p 400)
E prefacio ... salus: Durandus, Rationale IV,xxxiii,9,109-113 (CCCM 140, p 403sq): '... secundum Magistrum Petrum Autissiodorensem ...'
F pleni ... beneficiis: Durandus, Rationale IV,xxxiv,6,65sq (CCCM 140, p 411sq)
G Ecclesia ... bethania: Durandus, Rationale IV,34,1,3-9 (CCCM 140, p 410)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 8, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c8

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 9v, 10r, 10v
Br 273r
C 69r
D 9r, 9v, 10r
G 111r, 111v
M 10v, 11r, 11v
O 139r
P1 44r, 44v
P2 87bisr, 87bisv
S 42r, 42v, 43r
T 183r, 183v
Tr 68r, 68v
U 95r