Tract. III, Cap. 80

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,80. Secunda dominica post pascha 1

1. Sequitur de secunda dominica post pascha. Per christi resurrectionem illuxit nobis deus 2 , non tantum paruulis sed etiam perfectis. Vnde sequens dominica est de pastoribus 3 , qui debent plene imitari christum. Vnde introitus est: "misericordia domini plena est terra a ". Ea 4 non tantum paruuli, sed etiam magni repleti sunt. Et ideo sicut antecedens dominica fuit de paruulis, sic ista est de perfectis. Vnde sequitur: "uerbo domini celi firmati sunt b ", id est apostoli A , quia 5 tunc fiunt synodi.

2. Et loquitur ad pastores petrus in epistola: "christus passus est pro nobis 6 uobis relinquens exemplum c ". Et in fine: "conuersi estis nunc 7 ad episcopum et pastorem 8 animarum uestrarum d ".

3. Vnde alleluia 9 de resurrectione domini 10 et aliud de prelatis: "ego sum pastor bonus e   B ".

4. Euangelium 11 est 12 de bonis prelatis 13 et mercennariis.

5. Offertorium: "deus, deus meus ad te 14   f ", quia prelati semper debent uigilare 15 , unde in 16 canticis 17 : "inuenerunt 18 me uigiles, qui custodiunt ciuitatem g ".

6. Communio 19 uero est: "ego sum pastor bonus h   C ".

7. Fiunt autem sepe synodi rome in hac dominica. Et ideo non 20 , ut quidam dicunt, cantat 21 ecclesia de prelatis, sed pocius econuerso 22 : quia tunc 23 cantat ecclesia de prelatis, fit congregatio prelatorum 24 .

Lesarten
1 Secunda ... pascha: om P2, T
2 nobis deus: deus nobis P2, T
3 est de pastoribus: de pastoribus est P2, T
4 Ea: enim add P2 ; T
5 quia: qui P2
6 pro nobis: corr Das Pergament hat die Tinte der Worte '<w>pro</w> <w>nobis</w>' (wie in der Folgezeile beim Wort '<w>nunc</w>') zunächst abgewiesen.) ( P1
7 nunc: om P2, T ; corr cf above P1
8 episcopum et pastorem: pastorem et episcopum P2, T
9 alleluia: unum ante add man rec T ; est add P2, T
10 domini: quia tunc fiunt sinodi uersus uerbo domini celi firmati sunt id est apostoli e versus verbo domini celi firmati sunt id est apostoli quia tunc fiunt sinodi corr T
11 Euangelium: euuangelium P2, T
12 est: om P2, T
13 bonis prelatis: prelatis bonis T
14 te: de luce uigilo add P2, T
15 semper ... uigilare: debent uigilare semper ( esse ante uigilare expunxit) T
16 unde in: om P2, T
17 canticis: *** add ss man rec T
18 inuenerunt: ex -ueniunt corr T
19 Communio: postcommunio P2, T
20 ideo non: non ideo P2, T
21 cantat: canta P2
22 econuerso: ego P2
23 tunc: om P2, T
24 prelatorum: i add T

Quellen
a misericordia ... terra: AMS 88a (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
b uerbo ... sunt: AMS 88a (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
c christus ... exemplum: 1 Petr 2,21 (Vulgata: '... pro uobis ...')
d conuersi ... uestrarum: 1 Petr 2,21 (Vulgata: '... uestrarum ')
e ego ... bonus: Graduale romanum (ed. 1957, p 264); Ioh 10,14
f deus deus ... te: AMS 88a (Hesbert, p 106sq: R B C K S)
g inuenerunt ... ciuitatem: Cant 3,3
h ego ... bonus: AMS 88b (Hesbert, p 108sq: R B C K S); Ioh 10,14

Rezeption
A Sequitur de ... id est apostoli: Durandus, Rationale VI,xcviii,1,3-10 (CCCM 140A, p 494sq)
B quia ... bonus: redigit Durandus, Rationale VI,xcviii,1,11-18 (CCCM 140A, p 495)
C Euangelium ... bonus: Durandus, Rationale VI,xcviii,1,19-24 (CCCM 140A, p 495)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 80, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c80

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 56r, 56v
Br 288v, 289r
C 86v
D 55v
G 135r
M 46v
O 146r
P1 65r
P2 117r
S 80r
T 210v, 211r
Tr 97r, 97v