Tract. III, Cap. 14

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,14. De dominicis diebus1

1. Ab epiphania usque ad septuagesimam sunt quinque dominice uel sex2 ad plus uel3 tres ad minus. Et in omnibus intendit ecclesia ostendere apparitionem domini. Verumtamen non sunt nisi tres, que4 habeant proprium officium et graduale5 A.

2. In7 prima dominica monet nos ecclesia in introitu, ut offeramus domino aurum, quia rex regum est. Et similiter in duabus sequentibus. Prime dominice introitus talis est: "in excelso trono uidi sedere uirum, quem adorat multitudo angeloruma", et est sumptus de illo loco ysaie: "uidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum et plena erant omnia maiestate eiusb 6". Quod dicit hic "tronum", scilicet in introitu, dicit ibi "solium", quod idem est. Quod dicitur hic "multitudo angelorum", idem7 est ei, quod dicitur in ysaia8: "angeli canebantc sanctus sanctus sanctus9". Tronus10 excelsus est ecclesia, in qua deus sedet, que monet nos, ut adoremus christum sicut11 regem.

3. Epistola uero monet nos, ut offeramus ei mirram, ad romanos: "obsecro12 uos per misericoriam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem13 d" et cetera. Et per hoc ostenditur mirra, que intelligitur in carnis mortificatione.

4. Euangelium uero14 est ex apparitione domini: "cum esset ihesus annorum duodecim15 e" et cetera, "mater eius inuenit eum in templo disputantem cum sapientibus et docentemf B", et maxime, quando16 ille, qui legebat17, tradidit ei librum, et aperuit ipse18, qui est "leo de tribu iudag", "qui aperit19 et nemo claudith 20", apocalipsi21. Et ostendens se omnia scire, uertit ad illum locum in ysaia: "spiritus domini super mei" et cetera, "quia22 ad euangelizandum pauperibus misit me, ut mederer contritis cordej 23", et dixit eis: "hodie impleta est24 prophetia in auribus uestrisk".

Lesarten
1 De dominicis diebus: om P2; de prima dominica post epiphaniam licet tres T
2 sex: uii P2
3 uel: om P2, T
4 que: qui T
5 et graduale: in graduali P2, T
6 eius: et cetera add P2, T
7 idem: autem T
8 ysaia: quod add P2; quod autem add T
9 sanctus ... sanctus: P2, T, Dur; om P1
10 Tronus: ante et cetera P1
11 sicut: uerum add P2, T, Dur
12 obsecro: absecro P2
13 uiuentem: scilicet deo et placentem add P2; scilicet deo patri add T
14 uero: in margine T
15 annorum duodecim: xii annorum P2, T
16 quando: om T
17 legebat: lugebat T
18 aperuit ipse: ipse apparuit P2, T
19 aperit: apparit T
20 claudit: et cetera add P2, T
21 apocalipsi: apostolus P2
22 et ceteraquia: eo quod unxit P2, T; eo quod unxit me T
23 corde: et cetera add P2, T
24 est: hec add P2, T

Quellen
a in excelso ... angelorum: AMS 19a (Hesbert, p 24sq: R B C K S)
b uidi ... eius: Is 6,1-3
c angeli canebant: Is 6,3
d obsecro ... uiuentem: Rom 21,1
e cum ... duodecim: Luc 2,42
f mater ... docentem: Luc 2,46
g leo de tribu iuda: Apoc 5,5
h qui ... claudit: Apoc 3,7
i spiritus ... me: Is 61,1; Luc 4,21
j ad euangelizandum ... corde: Luc 4,18; cf Is 61,1
k hodie ... uestris: Luc 4,21

Rezeption
A Ab epiphania ... graduale: redigit Durandus, Rationale VI xviii,1,4-13 (CCCM 140A, p 210)
B In ... docentem: Durandus, Rationale VI,xviii,2,17-35 (CCCM 140A, p 211)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 14, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c14

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 24v, 25r
Br 278r
C 74v
D 24r
G 119r
M 22r, 22v
O 141v
P1 51r
P2 96v, 97r
S 54v
T 192r
Tr 76v, 77r
U 99v