Tract. III, Cap. 7

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,7. Quarta dominica aduentus1

1. In quarta dominica est introitus: "memento nostri dominea" et cetera2. Et dicitur illa dominica uacans et ostendit, quod omnis sanctus uacat, ex quo iohannes, quo3 "inter natos mulierum non surrexit maiorb", "non4 est dignus soluere corrigiam calciamenti5 c", sicut dicitur in euangelio istius6 dominice et propter hoc dominus papa non facit stationem ad aliquem sanctumA d.

2. Primum autem responsorium est: "canite tubae", et est sumptum7 de ioele. Antiquitus canebant iudei tubis8 ad inuitandum homines ad nuptias et festiuitates9 et etiam ad mouenda10 castra. Vnde etiam11 precepit12 dominus prelatis13, ut canant14 tubis inuitando ad nupcias noui regis, quarum dies instat, scilicet dies15 natalis16, in qua christus desponsauit sibi humanam naturam, secundum quod dicitur in psalmo: "et17 ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suof". "Canite" igitur, quia prope sunt18 nupcieB.

3. In septimis etiam annis ante annum iubileum canebant tubis. Annus iubileus est tempus gratie. Tube sunt illi, qui predicant tempus huius. Predicant enim remissionem debiti, libertatem futuram et restitutionem hereditatis eterne per christum, propter quod tempus gratie et glorie dicitur annus iubileus. Pro huius19 leticia20 precipit21 deum22 canere tubis23.

4. Ad ostendendum etiam desiderium antiquorum patrum et24 cantantur septem antiphone, que dicuntur septem "o25". Prima est26: "o sapientiamg 27" propter septem dona spiritus sancti, que christus ueniens largitus est mundoC. Et sunt omnes secundi toni, quia quelibet loquitur de utroque aduentu28 D. Et iterum propter geminam naturam christi, unde: "gemine gigas substantieh E".

5. In quibusdam uero ecclesiis adduntur due: in honore beati thome, cuius festum tunc accidit, prima. In honore beate uirginis secundaF. Due autem adduntur, ut perficiatur nouenarius29 ad significandum30, quod per uii dona spiritus sancti perueniemus31 ad ix ordines angelorumG.

6. Bibitur32 autem33 in quibusdam ecclesiis, quia post desiderium uenit refectio.

7. Alia, que secuntur in missa et matutinis, patent34 ex predictis.

Lesarten
1 Quarta dominica aduentus: om P2, T
2 et cetera: om P2, T
3 quo: primo T
4 non: ante iohanne P1
5 soluere corrigiam calciamenti: corrigiam calciamenti soluere T
6 istius: illius P2, T
7 est sumptum: sumtum est P2, T
8 tubis: ss, rubro addidit in margine P1
9 festiuitates: sollempnitates P2, T, Dur
10 mouenda: mouendum P2, T
11 etiam: non add P2
12 precepit: precipit P2, T
13 prelatis: ante precepit expunxit T
14 canant: canent T
15 dies: domini P2
16 natalis: domini P2, T
17 et: quod P2
18 sunt: e est corr P2
19 Pro huius: procinus P2, T
20 leticia: P2, T; om P1
21 precipit: e precepit corr T
22 deum: dominus P2, T
23 tubis: tuba P2
24 et: om P2, T
25 o: dona T
26 Prima est: ita T
27 sapientiam: et cetera add P2
28 utroque aduentu: e aduentu vtroque corr T
29 nouenarius: numerus add P2
30 significandum: designandum P2, T, Dur
31 perueniemus: peruenimus T
32 Bibitur: dicitur ante add P2
33 autem: post add P2, T
34 patent: patet T

Quellen
a memento nostri domine: AMS 27bis (Hesbert, p 11: C)
b inter ... maior: Matth 11,11
c non ... calciamenti: Ioh 1,27; cf Marc 1,7; cf Luc 3,16
d In quarta ... sanctum: Sicardus Cremonensis, Mitrale V,4 (PL 213,214D-215D)
e canite tuba: CAO 6265 (Hesbert 4, p 67)
f et ipse ... suo: Ps 18,16
g o sapientiam: CAO 4081 (Hesbert 3, p 376); Eccli 24,5; Sap 8,1; Is 40,14
h gemine gigas substantie: cf Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 59,3 (CCSL 36, p 477)

Rezeption
A ostendit ... sanctum: Durandus, Rationale VI,xi,7,139-143 (CCCM 140A, p 177sq)
B Primum autem ... nupcie: Durandus, Rationale VI,xi,1sq,3-11 (CCCM 140A, p 174)
C Ad ostendendum ... mundo: cf Durandus, Rationale VI,xi,4,34-41 (CCCM 140A, p 174sq)
D Et sunt ... aduentu: Durandus, Rationale VI,xi,4,46-50 (CCCM 140A, p 174)
E propter ... substantie: Durandus, Rationale VI,xi,4,48-50 (CCCM 140A, p 174)
F In quibusdam ... secunda: cf Durandus, Rationale VI,xi,5,97-100 (CCCM 140A, p 176)
G Due autem ... angelorum: Durandus, Rationale VI,xi,5,100-102 (CCCM 140A, p 176)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 7, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c7

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 19r, 19v
Br 276r
C 72r, 72v
D 18r, 18v
G 116r
M 17v, 18r
O 140v
P1 48v
P2 93r
S 49v, 50r
T 188v, 189r
Tr 73r, 73v
U 97v, 98r