Tract. III, Cap. 13

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,13. De epiphania 1

1. Sequitur 2 festum epiphanie, quod 3 dicitur communiter 4 apparitio et est idem cum festo natiuitatis. Nichil enim nasci | profuit, nisi appareret 5 .

2. De triplici autem apparitione sollempnizat ecclesia et ideo tripliciter nominatur: epiphania scilicet 6 , theophania, bethphania 7 . Epiphania dicitur, quantum ad illam apparitionem, que facta est per stellam magis A , qui dicuntur magi a magnitudine scientie. Per astronomiam enim cognouerunt, quod stella illa non erat ex constitutis a principio, sed illa, de qua balaam magister suus prophetauit, numeri xxiiii: "orietur stella ex iacob, et consurget uirga 8 de israel 9   a ". Et ideo moti sunt, ut ductu illius stelle uenirent in bethleem, ut adorarent regem natum, quem eis prophetauit 10 balaam.

3. Vnde epiphania dicitur ab "epi", quod est "supra", et "phanos", quod est "apparitio", quia desursum 11 fuit illa apparitio de celo B .

4. Obtulerunt autem domino tria munera die tercia decima a natiuitate: aurum, thus et mirram. Et 12 per aurum confessi sunt eius regnum. Aurum enim solet dari regibus in tributum. Per thus sacerdocium. Ipse enim fuit rex et sacerdos secundum ordinem melchisedech. Per mirram confessi sunt ipsum esse uerum hominem mortalem b .

5. Allegorice 13 per hec tres partes philosophie significamus: naturalem 14 , moralem, rationalem c , quas debemus offerre deo. Per mirram moralem 15 , que uermes abigit, carnis 16 mundicia medicina. Per aurum caritas, per thus humilitas. Hec sunt, per que deo et angelis fimus 17 similes, que deus uult sibi 18 offerri a nobis in bethleem, que interpretatur domus panis, id est in 19 ecclesia, ubi est panis angelorum, alibi non.

6. Solet 21 autem queri, quomodo tam cito D uenerunt. Et dicit ysidorus, quod ante natiuitatem stella apparuit, ut possent 22 ibi esse in tempore oportuno d . Ieronimus uero dicit, quod uenerunt in dromedariis e , qui 23 uelocissime currunt, unde dicuntur a "dromos", quod est cursus, et "ares", quod est uirtus f   E   g .

7. Secunda apparitio fuit in baptismo eadem die annis multis 24 reuolutis: tercia decima die tricesimi anni. Vnde lucas 25 : "et ipse ihesus erat incipiens quasi annorum triginta h ". Et ideo dicitur 26 "theophania" a "theos", quod est "deus", et "phanos", quod est apparitio, quia ibi tota trinitas apparuit: pater in uoce, filius in carne, spiritus in columba F .

8. Et dixit pater 27 : "ipsum audite i ", quasi dicat: ego sum testis, quod hic 28 est ille, qui promissus est in lege, deuteronomii xuiii, ubi dicit moyses: "prophetam de gente tua et de fratribus tuis suscitabit tibi 29 . Ipsum audies tamquam me 30   j " et cetera, et post: "qui 31 autem uerba eius, que 32 loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam k   G ".

9. Tercia apparitio fuit eadem die anno reuoluto, quando manifestauit se esse deum per mutationem aque in uinum. Hoc fuit primum miraculum apertum, quod fecit deus, uel primum, quod fecit in cana galilee. Et ideo dicitur "bethphania 33 " a "beth", quod est "domus", et "phanos", quod est "apparitio l   H ", quia ista apparitio facta fuit in domo in nuptiis.

10. De his tribus apparitionibus est sollempnitas in die ista I . De manifestatione in nuptiis fit tamen 34 mentio in illa antiphona: "occurrunt magi m " in fine: "et ex aqua facto uino letantur | conuiue, alleluia n ".

11. De baptismo in tribus primis responsoriis. Primum est: "hodie in iordane o " et cetera. Omnia alia sunt de apparitione, que facta fuit 35 magis p .

12. Quia enim non posset ecclesia perfecte 36 de tribus sollempnizare in una die, de illa plene exsequitur et de 37 aliis aliquid admiscet, ut notet, quod tres fuerunt in illa die apparitiones J .

13. Nec dicitur in illa 38 die inuitatorium 39 propter tres causas. Prima est 40 , quia ecclesia ostendit, quod ecclesia de gentibus in primiciis suis uenit ad dominum non uocata 41 per predicationem aliquam 42 , sed sola stella duce, ut sic incutiatur erubescentia eis, qui non credunt et qui tarde credunt 43 , cum multos habeant predicatores K .

14. Secunda causa est, ne uideamur imitari herodem in inuitatione 44 fraudulenta, cum dixit magis: "ite et interrogate diligenter 45   q " et cetera L . Ideo supersedet ecclesia hodie ab inuitatorio sicut in die parasceues 46 ab aue et a 47 pacis osculo, ne uideamur imitari iudam, qui osculo 48 tradidit dicens: "aue, rabi r ".

15. Tercia causa est, quia ipsa res 49 nos inuitat, scilicet stella, per quam significatur fides, que ducit nos ad deum 50 et que illuminat nos in nocte huius seculi M . Et licet non dicatur inuitatorium, tamen psalmus dicitur 51 inuitatorius 52 : "uenite, exultemus domino 53   s ". Et 54 dicitur in tercio nocturno et septimo loco ad ostendendum, quod in tercio tempore 55 , gratie scilicet 56 , sufficienter inuitata est ecclesia de gentibus. Nullus potest se excusare, quia "in omnem terram exiuit sonus 57   t ", et quia tercio tempore gratie data est uniformis gratia in plenitudine N .

16. Leguntur 58 autem lectiones de ysaia, quia loquitur 59 de natiuitate domini, de qua siue de cuius apparitione est festum istud u .

17. Post lectiones et responsoria cantatur genealogia 60 christi de luca 61   v in festo hoc. Et in natiuitate domini 62 tantum dicitur genealogia 63 , quia sicut dictum est, hoc festum de natiuitate est 64 et ibi habetur de natiuitate domini P .

18. Notandum 65 , quod matheus enumerat generationem illam incipiens ab abraham 66 descendendo usque ad "ioseph, uirum marie, de qua natus est w " et cetera, ostendens per 67 hoc, quod "a summo celo fuit egressio eius x ". Similiter ysaie xi, dona spiritus sancti enumerans 68 ultimo ponens timorem dicens 69 : "et requiescet super eum spiritus sapientie 70   y " et cetera 71 . Et ad ultimum dicit 72 : " repleuit eum spiritus timoris domini z ".

19. Sed lucas ascendendo, quia post baptismum eam enumerat nec sistit etiam in abraham, sed usque in adam et deum 73 procedit per gradus sic: "qui fuit eli, qui fuit aa " et cetera, ostendens, quod a baptismo iter est ad deum, quia 74 per quosdam gradus uirtutum 75 , qui significantur per patres gradatim ordinatos, et tangit 76 filios secundum legem, non 77 secundum naturam, sic: "qui fuit nathan, qui fuit dauid ab ", filius adoptiuus Q .

20. Omnia responsoria sunt de apparitione, que facta est magis.

21. Officium misse de eodem est, unde introitus talis est: "ecce aduenit ac   78   R ". Et hoc dicit ecclesia quasi alludens oblationibus regum, per hoc aduerbium demonstrandi "ecce" ostendens manifestam apparitionem 79 filii dei | quasi ad oculum per stellam.

22. Epistola de eodem est et sumitur de ysaie lx 80   81 . Euangelium de eodem S .

23. Quoniam 82 autem in illa die non potuit ecclesia agere de tribus apparitionibus, sicut dictum est, in octabis agit de apparitione facta in baptismo, et maxime in antiphonis de laudibus, que ostendunt effectum baptismi in nobis. Omnes enim 83 septimi toni 84 sunt ad ostendendum, quod in baptismo septiformis gratia spiritus sancti datur 85   ad .

Lesarten
1 De epiphania: om P2 ; sequitur de epiphania man re in margine T
2 Sequitur: ante add man re in margine T
3 quod: que P2, T
4 dicitur communiter: communiter dicitur P2, T
5 appareret: apparuisset T
6 scilicet: om P2
7 bethphania: bephania T
8 uirga: uir P2, T
9 israel: ierusalem P2
10 prophetauit: prophetauerat P2, T
11 desursum: de sursum P1
12 Et: om P2, T
13 Allegorice: alleluia T ; allegorice add man rec in margine P2
14 naturalem: natalem T
15 Per mirram moralem: moralem per mirram P2 ; morum per mirram T
16 carnis: carni P2
17 fimus: fimus add T
18 uult sibi: sibi uult P2, T
19 in: om P2
20 questio: om P2, T
21 Solet: ante add P2
22 possent: possunt T
23 qui: que T
24 annis multis: multis annis P2, T
25 lucas: luce T
26 dicitur: dicebatur P2
27 dixit pater: pater dixit T
28 hic: om P2
29 tibi: deus add P2, T
30 tamquam me: om P2, T
31 qui: que T
32 que: qui P2
33 bethphania: e bephania corr T
34 tamen: tantum P2, T
35 fuit: sunt P2
36 perfecte: om T
37 de: om P2
38 illa: ista P2, T
39 inuitatorium: uitatorium P2
40 est: enim T
41 uocata: inuocata T
42 predicationem aliquam: predicatororem (!) aliquem P2 ; predicatorem aliquem T
43 et qui tarde credunt: om P2
44 in inuitatione: immutatione ( in mutatione P2 ; inuitatione T
45 diligenter: de puero add P2, T
46 parasceues: paraceue T
47 a: om P2, T
48 osculo: dominum P2, T
49 res: P2, T, Dur ; eos P1
50 deum: P2, T, Dur ; domum P1
51 dicitur: om P2, T
52 inuitatorius: scilicet add P2, T
53 domino: om T
54 Et: om P2, T
55 tempore: P2, T, Dur ; temporis P1
56 gratie scilicet: scilicet gratie T
57 sonus: eorum add P2, T
58 Leguntur: ante add P2
59 loquitur: loquiturquitur P1
60 genealogia: genelogia P2 ; ss T
61 luca: luce P2
62 domini: dei T
63 genealogia: genelogia P2
64 de natiuitate est: est de natiuitate T
65 Notandum: autem P2
66 ab abraham: om T
67 per: preter P2
68 enumerans: Dur ; om P1, P2, T
69 dicens: dicit P2 ; dixit T
70 sapientie: et intellectus add P2, T
71 et cetera: om P2, T
72 dicit: et add P2, T
73 deum: P2 ; demum P1, T
74 quia: quasi P2, T, Dur
75 uirtutum: uirtututum T
76 et tangit: P2
77 non: tantum add P2, T
78 aduenit: et cetera add P2
79 apparitionem: codex mutilatus P1
80 lx: Dur ; lxii P1
81 ysaie lx: ysaya P2, T ; et add T
82 Quoniam: caput clerici manus recentior in margine delineauit P2
83 enim: doni add T
84 toni: om T
85 septiformis ... datur: datur septiformis gratia spiritus sancti P2, T

Quellen
a orietur ... israel: Num 24,17
b per ... mortalem: cf Bernardus Claraevallensis, In epiphania domini Sermo 2,1 (ed Leclercq et Rochais IV, p 301); cf Bernardus Claraevallensis, In epiphania domini Sermo 3,5sq (ed Leclercq et Rochais IV, p 306-308)
c tres ... rationalem: cf Augustinus, De ciuitate dei VIII,4 (CCSL 47,220 24-28)
d ysidorus ... oportuno: recte Iohannes Chrysostomus, In Mattheum homilia VII,3 (PG 57,76); apud Petrum Comestorem, Historia scholastica, cap 7 (PL 198,1541C); cf Isidorus Hispalensis, De ecclesiasticis officiis I,27 (CCSL 113, p 30sq); cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,18,6-8 (ed Lindsay I)
e Ieronimus ... dromedariis: cf Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 7 (PL 198,1541C)
f dromedariis ... uirtus: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae XII,1,36 (ed Lindsay II)
g Solet ... uirtus: Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 73c (CCCM 41A, p 135)
h et ipse ... triginta: Luc 3,23
i ipsum audite: Matth 17,5
j prophetam ... me: Deut 18,15
k qui ... existam: Deut 18,19
l Et ideo ...apparitio: cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,49 (ed Corbett, p 40)
m occurrunt magi: CAO 5184 (Hesbert 3, p 511)
n et ex ... alleluia: CAO 5184 (Hesbert 3, p 511)
o hodie in iordane: CAO 6849 (Hesbert 4, p 214)
p De ... magis: cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,51sq (ed Corbett, p 41)
q ite ... diligenter: Matth 2,8
r rabi: Matth 26,49
s uenite exultemus domino: Ps 94,1
t in omnem ... sonus: apud Decretum Gratiani I, distinctio 19, cap 7 (Friedberg I,62); Ps 18,5
u Leguntur ... istud: Is 55,1; Is 60,1; Is 61,10
v genealogia ... luca: cf Luc 3,21
w ioseph ... est: Matth 1,16
x a summo ... eius: Ps 18,7
y et requiescet ... sapientie: Is 11,2
z repleuit ... domini: Is 11,3
aa qui fuit eli qui fuit: Luc 2,23
ab qui fuit nathan qui fuit dauid: Luc 3,31
ac ecce aduenit: AMS 18 (Hesbert, p 24sq: R B C K S)
ad Quoniam ... datur: Sicardus Cremonensis, Mitrale V,9 (PL 213,239B); cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,57sq (ed Corbett, p 43sq)

Rezeption
A Sequitur ... magis: Durandus, Rationale VI,xvi,1sq,3-10 (CCCM 140A, p 200)
B dicuntur ... celo: Durandus, Rationale VI,xvi,2,14-22 (CCCM 140A, p 200)
C per ... mortalem: cf Durandus, Rationale VI,xvi,4,60-62 (CCCM 140A, p 202)
D Solet ... cito: Durandus, Rationale VI,xvi,3,37 (CCCM 140A, p 201)
E dicit ysidorus ... uirtus: Durandus, Rationale VI,xvi,3,46-51 (CCCM 140A, p 201)
F Secunda ... columba: Durandus, Rationale VI,xvi,5,65-71 (CCCM 140A, p 202)
G quasi dicat ... existam: Durandus, Rationale VI,xvi,7,103-107 (CCCM 140A, p 203)
H apparitio fuit ...apparitio: cf Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 14, 7sq (ed Maggioni I,131sq)
I Tercia ... ista: Durandus, Rationale VI,xvi,7,78-85 (CCCM 140A, p 202sq)
J Quia enim ... apparitiones: Durandus, Rationale VI,xvi,7,86-88 (CCCM 140, p 203)
K Nec dicitur ... predicatores: Durandus, Rationale VI,xvi,9,142-147 (CCCM 140A, p 204)
L Secunda ... cetera: redigit Durandus, Rationale VI,xvi,9,149-152 (CCCM 140A, p 204)
M Tercia ... seculi: Durandus, Rationale VI,xvi,9,153-155 (CCCM 140A, p 205)
N licet ... plenitudine: Durandus, Rationale VI,xvi,9,157-163 (CCCM 140A, p 205)
O Leguntur ... istud: Durandus, Rationale VI,xvi,9,168-170 (CCCM 140A, p 205)
P Post ... domini: redigit Durandus, Rationale VI,xvi,11,193-196 (CCCM 140A, p 206)
Q Notandum ... adoptiuus: Durandus, Rationale VI,xvi,12,197-211 (CCCM 140A, p 206)
R Officium ... aduenit: cf Durandus, Rationale VI,xvi,15,252-263 (CCCM 140A, p 207sq)
S per ... eodem: Durandus, Rationale VI,xvi,15,264sq (CCCM 140A, p 208)
T Quoniam ... datur: cf Durandus, Rationale VI,xvii,1sq,3-17 (CCCM 140A, p 209)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 13, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c13

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 23v, 24r, 24v
Br 277v, 278r
C 74r, 74v
D 22v, 23r, 23v, 24r
G 118r, 118v, 119r
M 21r, 21v, 22r
O 141r, 141v
P1 50r, 50v, 51r
P2 96r, 96v
S 53v, 54r, 54v
T 191v, 192r
Tr 76r, 76v
U 99r, 99v