III,120. Vicesima quarta dominica post pentecosten 1
1. Vicesima quarta dominica agitur de uocatione iudeorum et conuersione. Vnde incipit euangelium: "loquente ihesu ad turbas, ecce 2 princeps archisinagogus 3 uenit ad eum et dixit ei: filia mea modo defuncta est, sed ueni 4 5 , impone ei manum et uiuet a ". Dum autem iret post eum, ecce mulier emorroissa dicebat: "si tetigero fimbriam uestimenti eius, salua ero b ", et sanata 6 est a domino. Postea uero sanauit 7 dominus filiam archisinagogi.
2. Allegorice archisinagogus 8 iste significat moysen c uel aliquem de prophetis uel etiam apostolis, qui rogant 9 10 pro 11 sinagoga, et dominus uadit, ut sanet eam, quia 12 non cessat eos 13 corigere, ut sanet, quod fiet in fine mundi.
3. Mulier uero patiens fluxum sanguinis, scilicet gentilitas d , dixit: "si tetigero fimbriam uestimenti eius e ", id est 14 si minima precepta fecero f , "salua ero g ". Per fluxum sanguinis peccatum intelligitur h .
4. Postea uero sanabitur sinagoga. Per illum etiam, qui dicitur iarrus 15 , intelligitur prelatus 16 . Iarrus enim illuminans uel illuminatus interpretatur i . Prelatus enim a domino illuminatus alios illuminat et tunc debet orare pro subditis suis, sicut iste pro filia, sicut dicit 17 apostolus in epistola huius dominice: "non cessamus, fratres, pro uobis orantes j 18 A ".