Tract. IV, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈Tractatus IV〉

De festis sanctorum*

IV,1. 〈Quibus de causis celebrat ecclesia festa sanctorum〉

1. Dicto de1 dominicis consequenter dicendum est de festis sanctorum. Celebrat enim ecclesia festa sanctorum multis de causis.

2. Prima est, quia celebrant ipsi2 iam festum3 de nobis, quia "gaudium est in celo angelis dei et animabus sanctis super uno peccatore peniteciam agentea 4".

3. Secunda causa est, quia eorum festiuitas nostra est. Vnde apostolus: "omnia nostra sunt5, nos autem christib". Caritas enim facit omnia communia.

4. Tercia causa est, ut habeamus6 eos7 intercessores, sicut habetur in tercio regum primo8, quod bersabee, que interpretatur puteus sacietatis, id est9 ecclesia triumphans10, filio suo impetrauit regnumc.

5. Quarta causa est, ut eos imitemur11. Per eorum enim exempla12 prouocamur ad eorum imitationem13.

6. Quinta causa est ad spei subleuationem. Si enim homines mortales nobis similes14 poterunt ita sublimari15 per merita sua, et nos poterimus, quia non est abreuiata manus dominid A.

7. Sexta causa est, ut uisa eorum pulcritudine et mundicia confundatur homo de peccatis suis et terrena contempnat, sicut ipsi fecerunt.

8. Septima causa est16 et principalior17 et melior18, quoniam19 in eis tantum deum honoramus20 B C.

Lesarten
* De festis sanctorum: nunc de festis agendum (man rec in margine) P2; om T
1 de: ss P1
2 celebrant ipsi: ipsi celebrant P2, T
3 festum: festa P2
4 agente: et cetera add P2, T
5 sunt: sinit T
6 habeamus: e habemus corr T
7 eos: P2, T; om P1
8 tercio ... primo: T, Dur; primo regum P1, P2; regum primo P2
9 id est: om P2, T
10 triumphans: e triphans corr T
11 imitemur: B, Tr, M, Dur; inuitemur P1, P2; immittetur P2; imitetur T
12 exempla: P2, T, Dur; exemplum P1
13 imitationem: post et intercessionem P1
14 nobis similes: P2, T, Dur; om P1
15 sublimari: sublemari T
16 causa est: est causa P2, T
17 principalior: principalio P2
18 melior: est add T
19 quoniam: quia P2, T
20 deum honoramus: honoramus dominum P2, (corr) T

Quellen
a gaudium ... agente: Luc 15,10
b omnia ... christi: 1 Cor 3,22sq
c sicut ... regnum: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gen litt B (CCSL 72, p 62); cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, I Reg litt B (CCSL 72, p 103); cf Thiel, Hebräischkenntnisse, p 264; cf 3 Reg 1,30 (Vulgata: '... Bethsabee ...')
d non ... domini: cf Is 59,1

Rezeption
A enim ... domini: Durandus, Rationale VII,i,2,9-24 (CCCM 140B, p 9)
B ut ... honoramus: Durandus, Rationale VII,i,2,28-33 (CCCM 140B, p 9sq)
C Celebrat ... honoramus: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 158, 25-43 (ed Maggioni II,1101sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 74v, 75r
Br 294r, 294v
C 92v
D 71v
G 143r, 143v
M 59r
O 148v
P1 72v
P2 127r
S 92r, 92v
T 220v
Tr 107r