Tract. III, Cap. 38

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,38. Tercia feria 1

1. Tercia feria est de opere tercie diei, quod est: "congregentur aque omnes in locum unum 2 , ut terra fructificet 3   a ". Hoc fit, quando homo non curat de uoluptatibus carnis et ieiunat.

2. Per caritatem fit ieiunium laudabile, ut homo non sit 4 multum curiosus de cibo corporali. Vnde dicitur in euangelio: "nolite solliciti esse b ", sollicitudine 5 scilicet 6 suffocante 7 . Sed sollicitudine 8 prouidentie 9 possumus et debemus. Ideo introitus est: "tibi dixit cor meum 10   c   11 ".

3. Et est 12 tercii toni propter terciam feriam et opus tercie diei.

4. In epistola autem 13 hortatur ecclesia, scilicet ut 14 non simus multum sol|liciti 15 , que sumitur de tercio regum, et hoc per heliam, qui pastus est a uidua sareptana et a coruo 16 non 17 distinguens, que persona pasceret eum. Et ipse etiam pauit uiduam dicens ei: "non deficiet farina de ydria d ", id est gratia de corde, "et oleum de lechito e   18 ", id est 19 leticia spiritualis.

5. Hoc idem per euangelium: "super chatedram moysi sederunt sancti 20   f " et cetera 21 . Sequitur 22 : "unus est magister uester et unus est pater uester, qui in celis est g ", qui habet curam de nobis A , et ideo non debemus esse solliciti.

Lesarten
1 Tercia feria: om P2 ; tercia feria*** T
2 locum unum: unum locum T
3 fructificet: sanctificet P2
4 homo non sit: non sit homo T
5 sollicitudine: sollicitudines T
6 scilicet: om P2
7 suffocante: suffocantes T
8 sollicitudine: solicitudines (e solicitudine corr man rec T
9 prouidentie: prudencie T
10 meum: exquisiui te add P2, T
11 meum: et cetera add P2, T
12 est: sunt P2
13 autem: hoc add P2
14 scilicet ut: ut scilicet P2, T
15 multum sol|liciti: solliciti multum T
16 sareptana et a coruo: om P2
17 non: ss T
18 lechito: oleum add P2
19 id est: ss P1
20 sederunt sancti: om P2, T
21 et cetera: om T
22 Sequitur: et sicut T

Quellen
a congregentur ... fructificet: Gen 1,9
b nolite solliciti esse: Luc 12,11
c tibi ... meum: AMS 48a (Hesbert, p 62sq: B C K S)
d non ... ydria: 3 Reg 17,14
e et oleum de lechito: 3 Reg 17,14
f super ... sancti: Matth 23,2
g unus ... est: Matth 23,8sq

Rezeption
A Tercia ... nobis: Durandus, Rationale VI,xli,1-3,4-20 (CCCM 140A, p 274)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 38, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c38

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 35v, 36r
Br 282r
C 78v
D 35r
G 124v
M 34v
O 143r
P1 55v, 56r
P2 104r
S 63r
T 198v, 199r
Tr 83v, 84r
U 102v, 103r