Tract. III, Cap. 79

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,79. Prima dominica post pascha 1

1. Die dominica in quibusdam ecclesiis fiunt octabe et dicunt responsorium 2 de die resurrexionis et 3 : "resurrexi a ", et graduale resumunt, quod derelictum erat, habentes respectum ad generalem resurrectionem, ad cuius gloriam per gradus ascenditur A .

2. Melius uero faciunt, qui non faciunt octabas. Christi enim resurrectio in octaua etate facta est. In responsorio 4 proprie sunt octabe tantum. Qui uero faciunt eas, dicunt 5 causa 6 uenerationis, non significationis.

3. Quia uero 7 nouiter baptizati sunt pueri et multos nouellos in quadragesima genuit ecclesia, et iterum quia in illo tempore fuerunt apostoli pueri 8 et ideo fuit dominus cum eis quadraginta diebus post pascha instruens eos 9 in fide, ut possent 10 omnino fieri spirituales et conburerentur 11 igne spiritus sancti, propter istas tres 12 causas instruit nos ecclesia in fide 13 .

4. In 14 quindena prima leguntur actus et apocalipsis, in quo habetur de septem signaculis 15 : incarnatione et 16 natiuitate et cetera, que christus solus aperuit, que sunt maxima principia fidei nostre.

5. Postmodum in alia quindena in responsorio et lectionibus leguntur epistole canonice usque ad ascensionem domini, ut super fidem 17 edificentur bona opera. Psalmi 18 enim et epistole 19 designant opera B .

6. Propter nouitatem autem triplicem, que dicta est 20 , incipit introitus: "quasi modo geniti 21   b " et cetera.

7. In epistola uero instruimur in fide 22 : "omne, quod natum est ex deo, uincit mundum, et hec est uictoria, que uincit mundum, fides nostra 23   c " et cetera 24 . Et ostendit fidem per testimonium in celo et in terra et in consciencia. In terra, cum dicit: "tres sunt, qui testimonium perhibent in terra: spiritus, aqua et sanguis d ". Quod enim dominus cum clamore magno emisit spiritum et quod de eo iam mortuo exiuit sanguis et aqua, indicium 25 fuit 26 deitatis. "Et hii tres sunt unum 27   e ", quia unum significant. Tres in celo: pater in uoce, uerbum in carne, spiritus in columba, "et hii tres unum sunt f ". Non est dubium 28 . De testimonio consciencie sequitur: "qui 29 credit in filium dei, iam filium dei in se 30 habet g ", et hoc dictat ei consciencia, quia "prope est uerbum in ore tuo 31 , prope est uerbum in corde tuo h ".

8. Sequitur duplex alleluia C propter duplicem stolam i .

9. Euangelium est de duabus apparitionibus domini. Vna discipulis duobus ipso die pasche. Quinta etiam apparitio thome 32 , qui uidit et tetigit et dixit: "dominus meus et deus meus j ". Aliud uidit et 33 aliud credidit k . Vidit humanitatem et credidit diuinitatem 34   D . Et competit interpretationi 35 : thomas 36 interpretatur abissus l . Profunde autem intellexit, qui ex eis, que extra 37 uidit, diuinitatis 38 intima pe|netrauit 39 . Et inuitat nos ad fidem ab utili prius ab honesto. Vtile enim nobis est credere. Vnde dicit: "multa signa fecit ihesus, que non sunt scripta in libro hoc m   E ", quia totus mundus libros non caperet. "Hec autem scripta sunt, ut 40 credatis et credentes uitam eternam habeatis n ".

Lesarten
1 Prima dominica post pascha: om P2, ( *** in marg man rec) T
2 responsorium: P2, T ; om P1
3 et: P2, T ; om P1
4 responsorio: ii add ( enim ?) P2 ; enim add T
5 eas dicunt: dicunt eas P2, T
6 causa: om T
7 uero: ergo T
8 pueri: om (uacat) P2
9 eos: P2, T, Dur ; nos P1
10 possent: possint P2, T
11 conburerentur: T ; corroborarentur P1, P2 ; conburentur P2 ; urerentur Dur
12 tres: e tres * corr P2
13 fide: in hoc tempore add P2, T, Dur
14 In: et ante add P2, T
15 signaculis: in add P2
16 et: om P2, T
17 fidem: fide P2
18 Psalmi: psalmus P2, T
19 epistole: epistola P2, T
20 est: ante sunt ill T
21 geniti: infantes add P2, T
22 instruimur in fide: in fide instruimur P2, T
23 uincit ... nostra: P2, T ; om P1
24 et cetera: om P2
25 indicium: iudicium P2, Dur
26 fuit: sit T
27 sunt unum: unum sunt P2, T
28 Non est dubium: om Dur
29 qui: cum add P2
30 filium dei in se: in se filium dei P2, T
31 in ore tuo: mortuo P2
32 Vna ... thome: prima omnibus apostolis, in ipso die pasche, excepto thome: alia, octaua die, presente thoma Dur
33 et: om P2, T
34 diuinitatem: deitatem P2, T
35 interpretationi: interpretationem P2
36 thomas: enim add P2, T
37 que extra: qui ex turbis P2 ; qui turbis e ante turbis expunxit T
38 diuinitatis: deitatis P2, Dur
39 pe|netrauit: pe|penetrauit P1
40 ut: ante in libro hoc cancelauit P1

Quellen
a resurrexi: AMS 80 (Hesbert, p 100sq: R B C K S)
b quasi modo geniti: AMS 87 (Hesbert, p 106sq: R B C K S); 1 Petr 2,2
c omne ... nostra: 1 Ioh 5,4
d tres ... sanguis: 1 Ioh 5,8
e Et hii tres sunt unum: 1 Ioh 5,8
f et ... sunt: 1 Ioh 5,7
g qui ... habet: cf 1 Ioh 5,10
h prope ... tuo: Rom 10,8
i Sequitur ... stolam: cf supra III,78,3
j dominus ... deus meus: Ioh 20,28
k Aliud ... credidit: Gregorius Magnus, Homilia in euangelia XXVI,8 (CCSL 141, p 224,183 = PL 76,1202)
l thomas ... abissus: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Matth litt T (CCSL 72, p 138)
m multa ... hoc: Ioh 20,30
n Hec ... habeatis: Ioh 20,31

Rezeption
A Die dominica ... ascenditur: Durandus, Rationale VI,xcvii,1,5-11 (CCCM 140A, p 491sq)
B Quia ... opera: Durandus, Rationale VI,xcvii,2,26-39 (CCCM 140A, p 492)
C Propter ... alleluia: Durandus, Rationale VI,xcvii,5sq,73-86 (CCCM 140A, p 493sq)
D Vidit ... diuinitatem: cf Thomas de Aquino, Super Hebreos reportatio XI,1,560 (ed. Marietti, p 459,21)
E Euangelium est ... libro hoc: Durandus, Rationale VI,xcvii,6,91-101 (CCCM 140A, p 494)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 79, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c79

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 55v, 56r
Br 288v
C 86r, 86v
D 55r, 55v
G 135r
M 46r, 46v
O 146r
P1 65r
P2 117r
S 79v, 80r
T 210v
Tr 97r