Tract. III, Cap. 67

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,67. Quarta feria 1

1. Quarta feria est illa dies, in qua dominus uenditus est iudeis 2 a iuda, quia 3 non solum uoluit pati pro nobis, sed etiam uendi, ut nos liberaret a uenditione, qua primus parens uendidit nos diabolo per esum pomi uetiti 4 . Vnde ysaias: "gratis | uenundati estis et sine argento redimemini a ". Similiter multi 5 uendunt se diabolo pro momentanea delectatione, sicut adam uendidit se pro esu 6 uetiti pomi A .

2. Orauit autem dominus, sicut habetur in euangelio illius diei, genu flexo 7 . Idcirco in introitu inuitat 8 ecclesia, ut "in nomine ihesu 9 omne genu flectatur, celestium b ", quia ruinam eorum reparauit, "terrestrium c ", quia eos liberauit, "et 10 infernorum d ", quia eduxit eos "de lacu, ubi 11 non est 12 aqua e ", zacharie ix 13 . Et est 14 tercii toni 15 propter tria, que inuitant 16 ad flectendum genu B .

3. "Et omnis lingua confiteatur, quia dominus ihesus in gloria est dei patris f ", sicut habetur in lectione de ysaia: "ecce, saluator tuus g   17 ". De mercede similiter: "et merces eius cum eo h   C ".

4. Et dixerunt angeli, quosdam autem 18 latuit incarnatio 19 , sicut dicit ysaias 20 : "quis est iste, qui uenit de edom i ", id est de terra 21 , id est de terrena habitatione 22 , "tinctis 23 uestibus 24   25 de bosra 26   j ", id est 27 ciuitate munita, scilicet de inferno 28   k . Et respondit: "ego sum propugnator ad saluandum l ". Et 29 dixerunt: "quare 30 ergo rubrum est 31 indumentum 32 tuum m ?" Et respondit: "torcular calcaui solus 33 , et 34 de gentibus non est uir mecum n ".

5. Et post lectionem cantatur responsorium 35 , in quo orat ipse, ut per passionem ueniat ad gloriam: "ne auertas faciem tuam o ". Quia enim 36 in agonia 37 prolixius orauit, ut habetur in euangelio, sumitur responsorium et offertorium et communio 38 de psalmo 39 , qui intitulatur "oratio pauperis cum anxiaretur p " excepto uersu, qui est: "saluum me fac 40 , quoniam intrauerunt 41 aque q ".

6. Epistola uero est de ysaia: "domine, quis credidit auditui nostro r   D ?" Et post: "atritus est propter peccata nostra s ". Multa ibi sunt de passione.

7. Post epistolam uero sequitur tractus inusitato et insolito modo, quia ecclesia arcius luget, quam soleat, et plangit 42 . Tractus 43 significat planctum. Ideo in 44 tota sexta feria 45 non dicuntur nisi 46 tractus.

8. Responsorium uero est penitentium. Quia uero nondum 47 crucifixus est dominus, sed captus 48 tantum 49 in illa die, ideo non dicitur tractus tantum, sed etiam 50 responsorium E .

9. Euangelium uero est 51 de passione.

10. Offertorium: "exaudi, deus, orationem meam t " postcommunio: "potum meum cum fletu miscebam u ", potum passionis, quia erat "sudor eius sicut gute sanguinis decurrentis in terram v   F ".

Lesarten
1 Quarta feria: om P2, T
2 iudeis: ante a P1
3 quia: qui T
4 uetiti: T, Dur ; potiti P1, P2 ; om P2
5 multi: om P2
6 pro esu: per esum P2
7 genu flexo: flexo genu P2, T
8 inuitat: e inuita corr T
9 ihesu: domini P2, T
10 et: om P2, T
11 ubi: in quo P2, T
12 est: erant (!) P2 ; erat T
13 zacharie ix: Zacharia P2, T
14 Et est: om P2, T
15 tercii toni: iii tono P2, T
16 inuitant: inuitat P2, T
17 tuus: et add P2, T
18 autem: enim P2, T
19 latuit incarnatio: incarnatio latu** (lacuna) T
20 ysaias: ieronimus P2 ; ieremias T
21 terra: tinatis add P2
22 id est de terrena habitatione: om P2, T
23 tinctis: tinatis P2
24 uestibus: om P2
25 uestibus: id est add P2 ; et add T
26 bosra: borra T
27 id est: de add P2
28 inferno: scilicet de terrena habitatione add P2, T
29 Et: ss T
30 quare: om T
31 ergo rubrum est: est ergo rubicundum P2, ('... ergo rubicundum ...') T
32 indumentum: uestimentum P2
33 calcaui solus: solus calcaui P2
34 et: om (lacuna) T
35 responsorium: ante euangelium cancelauit P1
36 enim: ante a erasit P1
37 agonia: argonia T
38 communio: postcommunio P2, T
39 psalmo: spirito P2
40 fac: deus add P2, T
41 intrauerunt: intra P2
42 plangit: se add P2, T
43 Tractus: autem add P2, T
44 in: om P2, T
45 sexta feria: feria ui P2, T
46 non dicuntur nisi: man rec T
47 nondum: non P2, T
48 captus: uenditus Dur
49 tantum: P2, T, Dur ; est P1
50 etiam: et P2
51 uero est: om P2, T

Quellen
a gratis ... redimemini: Is 52,3
b in ... celestium: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: R B C K S); Phil 2,10
c terrestrium: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: R B C K S); Phil 2,10
d et infernorum: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: R B C K S); Phil 2,10
e de ... aqua: cf Zach 9,11
f Et omnis ... patris: Phil 2,10
g ecce saluator tuus: Is 62,11
h et ... eo: Is 62,11
i quis ... edom: Is 63,1
j tinctis ... bosra: Is 63,1
k quis ... inferno: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gen litt B (CCSL 72, p 62)
l ego ... saluandum: Is 63,1
m quare ... tuum: Is 63,2
n torcular ... mecum: Is 63,3
o ne ... tuam: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: M B C K S)
p oratio ... anxiaretur: Ps 101,1
q saluum ... aque: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: M B C K S)
r domine ... nostro: recte Is 53,1
s atritus ... nostra: Is 53,5
t exaudi ... meam: AMS 76 (Hesbert, p 92sq)
u potum ... miscebam: AMS 76 (Hesbert, p 92sq: R B C K S)
v sudor ... terram: Luc 22,44

Rezeption
A Quarta feria ... uetiti pomi: Durandus, Rationale VI,lxx,1,3-9 (CCCM 140A, p 331)
B Orauit autem ... flectendum genu: Durandus, Rationale VI,lxx,2,11-17 (CCCM 140A, p 331)
C Et omnis ... eo: redigit Durandus, Rationale VI,lxx,3,18-24 (CCCM 140A, p 331sq)
D Et ... nostro: Durandus, Rationale VI,lxx,3-5,24-45 (CCCM 140A, p 332)
E Post ... responsorium: Durandus, Rationale VI,lxx,6,49-55 (CCCM 140A, p 332sq)
F postcommunio ... terram: Durandus, Rationale VI,lxx,7,58-60 (CCCM 140A, p 333)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 67, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c67

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 47r, 47v
Br 286r
C 83r
D 46v, 47r
G 130v, 131r
M 39v, 40r
O 144v
P1 61r
P2 111v, 112r
S 73r
T 205v, 206r
Tr 91v