Tract. III, Cap. 82

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,82. Quarta dominica post pascha1

1. Eodem modo quarta dominica inuitamur ad iubilum, sed specialiter2 gentes, unde introitus est: "cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit dominus3 a".

2. Bernadus4: "tria fecit5 mirabilia in incarnatione sua: quod mater esset uirgo6, quod deus homo, quod anima fidelis7 b". "In conspectu gentium reuelauit iusticiam suamc", id est filium suum.

3. Versus: "saluauit sibi dextera8 eius et brachium sanctum eiusd".

4. Et quia per fidem uniti sunt duo populi, scilicet gentilis et iudaicus, ideo in oratione habetur: "deus, qui fidelium mentes unius efficis uoluntatise" et cetera9.

5. Et, quia ista dominica quarta apropinquat ascensioni, ideo ostenditur causa iubili, scilicet10 ascensio, in euangelio: "uado ad eum, qui misit me11 f" et cetera, et: "expedit uobis, ut ego uadam. Si enim non abierog" et cetera. "Cum autem12 abiero, mittamh" et cetera. Et docebit nos omnem ueritatem. Et huic consonat principium epistole beati iacobi13 apostoli14: "omne datum optimum et omne donum perfectum desursum esti 15".

6. Sequitur in euangelio: "cum uenerit paraclitusj arguet mundus de peccato16". Fides enim omne peccatum excludit. Vnde arguere de hoc17 peccato18 est arguere de omni peccato: "de19 peccato et de iusticia et de iudiciok". De peccato, quod habent, de iusticia, quam non habent, scilicet sanctorum, "quia uado ad patrem20 l" in cordibus omnium21 sanctorum per cognitionem22 dei et bonam23 uitam, "ad patremm", id est ad patris conformitatem extollendo24 eos. Et tamen nolunt homines assimilari sanctis25. De iudicio, quod non timentn, "quia princeps huius mundi26 iam iudicatus esto", et adhuc secuntur27 dampnatum. Et de duobus sufficit28 arguere, scilicet de fide, quam non habent et haberent, si uellent. "Prope enim est uerbum in ore tuo, prope est uerbum in corde tuop". Et de iusticia siue de bona uita, in qua non imitantur sanctos. Ideo adiecit de timore in eis: "et quecumque audierit, loqueturq". Huic concordat finis epistole: "in mansuetudine suscipite29 insitum uerbum30 r" et cetera. Si enim spiritus sanctus audit, que loquitur, multo fortius homo debet audire et expectare, donec deus in ipso loquatur, quia qui de se loquitur, mendacium loquiturs A.

Lesarten
1 Quarta ... pascha: om P2; *** man rec in margine T
2 specialiter: spiritualiter P2
3 introitus ... dominus: P2, T; cantate domino dicitur in introitu P1
4 Bernadus: bernardus P2, T
5 fecit: dominus P2, T
6 uirgo: iohannes add P2
7 anima fidelis: predicta potest credere carnalis homo Dur
8 dextera: dexteram P2, T
9 et cetera: om P2
10 scilicet: om P2, T
11 me: et nemo ex uobis add P2, T
12 autem: uero P2, T
13 epistole beati iacobi: beati iacobi epistole P2
14 apostoli: om P2, T
15 est: et cetera add P2, T
16 arguet ... peccato: P2, T, Dur; om P1
17 hoc: hic P2
18 peccato: om ante omni expunxit P2
19 peccatode: P2, T; om P1
20 uado ad patrem: ad patrem uado T
21 omnium: hominum P2, T, Dur
22 cognitionem: e cogitationem corr P2
23 et bonam: bonam et P2, T
24 extollendo: excollendo P2
25 assimilari sanctis: sanctis assimulari P2, T; sanctis assimilari T
26 huius mundi: mundi huius P2, T
27 secuntur: sequitur P2
28 sufficit: sufficeret P2, T
29 suscipite: suscipere P2
30 uerbum: nobis P2

Quellen
a cantate ... dominus: AMS 90 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
b tria ... fidelis: Bernardus Claraevallensis, In vigilia natalis Sermo 3,7 (ed Leclercq et Rochais IV, p 217sq)
c In ... suam: AMS 90 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
d saluauit ... eius: AMS 90 (Hesbert, p 108sq: R B C K S)
e deus ... uoluntatis: Supplementum Anianense 1120 (Deshusses I, p 387)
f uado ... me: Ioh 17,5
g expedit ... abiero: Ioh 17,7
h Cum ... mittam: Ioh 17,7
i omne datum ... est: Iac 1,17
j cum uenerit paraclitus: Ioh 16,8
k peccato ... iudicio: Ioh 16,8
l quia ... patrem: Ioh 16,10
m ad patrem: Ioh 16,10
n De ... timent: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,4 (CCCM 228, p 569,40; PL 213,366)
o quia ... est: Ioh 16,11
p Prope enim ... corde tuo: Rom 10,8
q et quecumque ... loquetur: Ioh 16,13
r in mansuetudine ... uerbum: Iac 1,21
s qui ... loquitur: cf Ioh 8,44

Rezeption
A quarta ... loquitur: Durandus, Rationale VI,c,1-4,3-41 (CCCM 140A, p 496sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 82, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c82

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 56v, 57r
Br 289r
C 86v, 87r
D 56r, 56v
G 135v
M 47r
O 146r
P1 65v
P2 117v
S 80v
T 211r, 211v
Tr 97v, 98r