Tract. IV, Cap. 6

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,6. De festo crucis1

1. Consequenter dicendum est de cruce, quia secunda spes habetur in ea. Sicut enim beata uirgo portauit dominum, ita crux suo modo. Et sicut dominus dat uim aquis baptismalibus2, ut possint sanctificare, et3 aliis sacramentis, ita per4 tactum dominice carnis sanctificatum est illud lignum, ut possit sanctificare nos suo modoA.

2. Sicut enim humilitas est descendere in elementum5 aque et ibi querere salutem suam, unde baptismus6 dicitur iordanis, id est humilis descensusa, quia homo querit in inferiore7 se quodammodo salutem, similiter est humilitas committere animas suas8 exiguo9 lignob, ut dicitur10 sapientie xiiii. Ligno11 enim illi dedit dominus uim12 sicut herbis et lapidibus13 preciosis. Vnde habetur in ezechiele, quod angelus exterminator non nocuit eis, qui habebant signum thau in frontibus suisc.

3. Per quatuor etiam partes crucis quatuor uirtutes beate uirginis et cuiuslibet anime sancte designantur. Et est latitudo caritatis14, longitudo longanimitatis15, altitudo spei, profunditas timorisd.

4. Et quia ita saluat crux per talem effectum, quem16 habet, ideo dicitur de ea: "o crux splendidiore" et cetera, post17: "que sola fuisti digna dignitate tibi data portare18 f" et cetera.

5. Et quia finis crucis est gloria, ideo in fine plurium antiphonarum de cruce dicitur "alleluiaC".

Lesarten
1 De festo crucis: om P2, T
2 baptismalibus: T, Dur; baptismi P1, P2; baptisimalibus (!) P2
3 et: a ante add P1
4 per: propter P2, T
5 in elementum: uacat (post et exp) T
6 baptismus: e baptismis corr T
7 inferiore: inferiori P2, T
8 committere ... suas: P2, T; animas suas committere P1; ante convertere cancellauit P1
9 exiguo: e egiguo corr P1
10 dicitur: habetur P2, T
11 Ligno: in margine T
12 dominus uim: uim dominus T
13 lapidibus: e lapidis corr T
14 caritatis: P2, T; caritas P1
15 longanimitatis: P2, T; longanimitas P1
16 quem: quoniam P2
17 post: et ante add P2, T
18 portare: ta add P2, T

Quellen
a baptismus ... descensus: cf Ambrosius Mediolanensis, Explanatio psalmorum xii, 37,10 (CSEL 64, p 143); cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gen litt I (CCSL 72, p 67) ; cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Luc litt I (CCSL 72, p 140); cf Bernardus Claraevallensis, Sententiae 3,34 (ed Leclercq et Rochais VI,2, p 87)
b suas ... ligno: Sap 14,5
c angelus ... suis: Ez 9,4-6
d Per ... timoris: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis VI,9 (CCCM 7, p 195,322-329)
e o crux splendidior: cf CAO 4019 (Hesbert 3, p 367); cf Hrabanus Maurus, Homilia 70, Reversio Sanctae Crucis (PL 110,134B)
f que sola ... portare: CAO 4019 (Hesbert 3, p 367)

Rezeption
A de cruce ... modo: Durandus, Rationale VII,xi,1,3-7 (CCCM 140B, p 49)
B o crux splendidior: cf Durandus, Rationale VII,xxix,1,20sq (CCCM 140B, p 79)
C Et ...alleluia: Durandus, Rationale VII,xi,2,8-12 (CCCM 140B, p 50)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 6, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c6

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 76r
Br 294v
C 93r
D 72v, 73r
G 143v, 144r
M 60r
O 148v
P1 73r
P2 128r
S 93r
T 221r, 221v
Tr 107v, 108r