Tract. III, Cap. 48

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,48. Sexta feria 1

1. In sexta uero feria, que est dies crucis, ostenditur, quod per crucem est salus. Vnde introitus est 2 : "fac mecum signum in bonum a ", id est in 3 crucem. "Maiorem enim caritatem nemo habet b ", id est 4 maius signum caritatis.

2. Epistola uero est 5 de moyse, qui bis percussit petram et fluxerunt aque ita, ut biberent homines et iumenta c . Per binam percussionem duo ligna crucis, petra christus. Et fluxerunt aque 6 doctrinarum et gratiarum, ut possit bibere totum genus humanum. Responsorium: "in deo 7 sperauit cor meum d ", quia in sola cruce eius saluatio.

3. In euangelio enim 8 ostendit dominus, quod non solum per nobis crucem sustinuit, sed etiam multos labores alios 9 . Et est euangelium: "erat ihesus fatigatus ex itinere e ". Et sunt ibi octo res, in quibus dominus instruxit 10 samaritanam, que patent in euangelio.

4. Et ideo responsorium est octaui toni A et sumitur de eo 11 psalmo 12 , qui intitulatur 13 "pro eo, qui consequitur hereditatem f ", id est 14 pro ecclesia gentili. Psalmus ille est: "uerba mea auribus percipe 15   g " et cetera.

5. Quinta 16 feria fit statio ad sanctum cosmam et damianum, qui fuerunt medici et sanabant homines corporaliter et spiritualiter 17 .

Lesarten
1 Sexta feria: om P2 ; de sexta feria man rec in marg T
2 est: om P2, T
3 in: om P2, T
4 id est: ant ante add P1
5 est: post vacat (rasura) P1
6 aque: uiue add P2
7 in deo: ideo P2
8 enim: uero P2, T
9 labores alios: alios labores P2, T
10 dominus instruxit: instruxit dominus P2, T
11 eo: illo P2, T
12 psalmo: om T
13 intitulatur: intytulatur P2
14 id est: scilicet P2
15 auribus percipe: om P2
16 Quinta: in ante add P2, T
17 corporaliter et spiritualiter: spiritualiter et corporaliter P2, T

Quellen
a fac ... bonum: AMS 58, (Hesbert, p 72sq: R B C K S)
b Maiorem ... habet: Ioh 15,13
c moyse ... iumenta: cf Num 20,11
d in ... meum: AMS 58, (Hesbert, p 72sq)
e erat ... itinere: Ioh 4,6
f pro ... hereditatem: Ps 5,1 (Vulgata: ' IN FINEM EA QUAE HEREDITATEM CONSEQUITUR PSALMUS DAVID ')
g uerba ... percipe: Ps 5,2

Rezeption
A In ... toni: Durandus, Rationale VI,li,1,4-20 (CCCM 140A, p 285sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 48, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c48

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 38v
Br 283r
C 79v, 80r
D 37v, 38r
G 126r
M 36v, 29r
O 143v
P1 57r
P2 105v, 106r
S 65v
T 200v
Tr 85v
U 103v