Tract. III, Cap. 68

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,68. 〈Quod luget ecclesia tribus diebus〉

1. Antequam dicatur de quinta feria, prenotandum est, quod ecclesia luget tribus diebus, quia tot fuit dominus in sepulcroA.

2. Quare celebrantur tenebre1. Et tenebras celebrat2, id est matutinas3 in tenebris, quia in luctu et meroreB.

3. Quia uero in illa nocte, que precedit resurrexionem, iminet resurrectio et non potest esse ecclesia in arctissimo merore4, antecedit una die.

4. Quare silet ecclesia principia horarum5. Et in illis tribus diebus silet principia horarum et fines, quia "recessit pastor bonusa", sicut habetur in uno responsorio, qui est finis et principium, et summus sacerdos est6 C.

5. Quare non dicitur gloria patri7. Et gloria patri non dicitur, quia ibi8 abscondita est9 fortitudo et gloria ipsiusD.

6. Nec dicitur10 "iube, domine11", nec "tu autem, domine12" et cetera13, quia recessit sacerdos, qui debet benedicere et misereriE b.

7. Et incipit nocturnale officium: "zelus domus tue14 c" et cetera15, id est amor uehemens ecclesie fuit causa, quare passus sumF. Et sunt omnes antiphone et16 responsoria de | passione et compassioneG.

8. Tres prime lectiones sumuntur17 de ieremia18, qui deflet captiuitatem19 populi sui, non solum babilonicam, sed etiam romanam, quam incurrerunt propter passionem domini. Et ideo dicuntur lamentabiliter in persona sanctorum de iudeis, qui deflent casum gentis sueH.

9. Tres20 alie sunt de alicuius expositione21 psalmi de passione22.

10. Tres ultime de epistola prima ad corinthios: "conuenientibus uobis in unumd", ubi23 ostendit apostolus, quomodo24 debet sumi cena dominiI.

11. Ad ultimum cantatur kirieleyson cum uersibus de planctu mortis25 domini ad significandum planctum mulierumJ.

12. Et extinguntur duodecim26 candele, quia siluerunt apostoli et27 extincta est28 fides in ipsis29 K et in aliis30, quia31 etiam alii de discipulis domini recesserunt a fide.

13. Et silent etiam campane32 tribus diebus33 sinodochice, sicut synodochice fuit34 dominus tribus diebus in sepulcro, quia tunc siluerunt apostoli et alii predicatores35. Per sonitum36 campanarum significatur sonitus predicationis, de quo dicitur: "in omnem terram exiuit sonus eorume L".

14. Post tenebras aduenit lux, que significat resurrectionem et fidem post infidelitatem.

Lesarten
1 Quare celebrantur tenebre: om P2, T
2 celebrat: colebat P2, T
3 matutinas: e matutinis corr T
4 ecclesia ... merore: in arctissimo merore ecclesia P2, T
5 Quare ... horarum: om P2, T
6 est: om P2, T
7 Quare ... patri: om P2, T
8 ibi: ss T
9 ibi abscondita est: abscondita est ibi P2
10 dicitur: dicetur T
11 domine: benedicere add P2
12 domine: miserere ii (!) add P2; miserere nostri add T
13 et cetera: om P2, T
14 tue: commedit me P2, T
15 cetera: om P2, T
16 et: ss T
17 sumuntur: om P2, T
18 ieremia: trenis ieremie P2, T, Dur
19 captiuitatem: captiuitatem add T
20 alie: autem P2, (corr) T
21 alicuius expositione: expositione alicuius P2, T
22 de passione: om P2
23 ubi: ut P2
24 quomodo: quoniam P2
25 mortis: om T
26 duodecim: xiii P2, T
27 et: om P2
28 est: tunc add P2
29 ipsis: apostolis P2
30 in aliis: plures in aliquibus P2, T
31 quia: et P2
32 campane: carmine P2
33 etiam ... diebus: e campane tribus diebus etiam corr T
34 fuit: siue P2
35 Et alii predicatores: predicatores apostoli et alii P2, T
36 sonitum: enim add P2, T

Quellen
a recessit pastor bonus: cf CAO 7509 (Hesbert 4, p 375): ' Recessit pastor noster '
b Et ... misereri: cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,220sq (ed Corbett, p 118sq)
c zelus domus tue: CAO 5516 (Hesbert 3, p 550)
d conuenientibus ... unum: 1 Cor 11,20
e in ... eorum: Ps 18,5

Rezeption
A prenotandum ... sepulcro: Durandus, Rationale VI,lxxii,1,3sq (CCCM 140A, p 335)
B tenebras ... merore: redigit Durandus, Rationale VI,lxxii,2,33-35 (CCCM 140A, p 336)
C principia ... sacerdos est: redigit Durandus, Rationale VI,lxxii,6,85-89 (CCCM 140A, p 337)
D Et gloria ... ipsius: Durandus, Rationale VI,lxxii,6,95sq (CCCM 140A, p 338)
E Nec dicitur ... misereri: Durandus, Rationale VI,lxxii,10,137-139 (CCCM 140A, p 339)
F incipit ... passus sum: Durandus, Rationale VI,lxxii,8,121-123 (CCCM 140A, p 338)
G sunt ... compassione: Durandus, Rationale VI,lxxii,10,152 (CCCM 140A, p 339)
H Tres prime ... gentis sue: Durandus, Rationale VI,lxxii,11,168-172 (CCCM 140A, p 340)
I Tres ... domini: Durandus, Rationale VI,lxxii,11,177-180 (CCCM 140A, p 340)
J kirieleyson ... mulierum: cf Durandus, Rationale VI,lxxii,27,351-360 (CCCM 140A, p 344)
K extinguntur ... ipsis: Durandus, Rationale VI,lxxii,20,282sq (CCCM 140A, p 343)
L silent ... eorum: Durandus, Rationale VI,lxxii,3,45 (CCCM 140A, p 336); cf Durandus, Rationale VI,lxxii,1,3-7 (CCCM 140A, p 335)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 68, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c68

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 47v, 48r
Br 286r
C 83r, 83v
D 47r, 47v
G 131r
M 40r
O 144v, 145r
P1 61r, 61v
P2 112r
S 73r, 73v
T 206r
Tr 91v, 92r