Tract. III, Cap. 104

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,104. Octaua dominica 1

1. In 2 octaua dominica docet nos ecclesia uitare omnem uanitatem 3 . Hic 4 enim debet esse effectus doctrine in nobis. Doctrina enim debet nos facere spirituales et mouere 5 a carnalibus desideriis a ad similitudinem beate uirginis, cuius festum instat.

2. Vnde introitus incipit 6 : "suscepimus, deus 7   b ", in 8 festo beate uirginis, "misericordiam tuam c ", id est filium tuum christum 9 , "in medio templi 10   d ", id est in ecclesia communi 11 , "secundum nomen tuum, deus e ", deus enim ubique nominatur, "sic et laus tua in fines terre f ", id est 12 ubique A .

3. Et sequitur epistola, in qua docemur 13 conculcare omnem carnalitatem: "debitores sumus non carni 14 ", et ostenditur, quod possumus: "non enim accepistis spiritum seruitutis iterum 15 in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum h ", quo gustato desipit omnis caro i .

4. Sed quia hec non possunt 16 fieri, nisi dominus protegat 17 , ideo orat in graduali: "esto michi in deum protectorem j ".

5. Et quia habere non potest hec omnia, nisi qui gaudet in domino, ideo 18 sequitur alleluia: "exultate deo adiutori nostro k ". Gaudium enim 19 spirituale excludit omnem carnalitatem.

6. Quia uero quidam sunt ficte casti et humiles, ab hiis docet 20 caueri in euangelio: "attendite a falsis prophetis l ", qui pretendunt castitatem et sunt luxuriosi. Vel propter laudem 21 sunt casti, sicut fatue uirgines, quibus dicetur: "amen dico uobis: nescio uos m ".

7. Sed dominus uere humiles saluat. Vnde 22 in offertorio: "populum humilem saluum faciet n " et cetera.

8. Quia uero per delicias spirituales omnia conculcamus, sequitur 23 in communione: "gustate et uidete 24   o   B ".

Lesarten
1 Octaua dominica: om P2, T
2 In: om P2, T
3 uanitatem: iniquitatem P2
4 Hic: huic P2 ; hoc T ; e huic corr P1
5 mouere: remouere P2, T
6 introitus incipit: incipit introitus T
7 deus: misericordiam tuam add P2, T
8 in: om T
9 christum: iesum christum nobis ex misericordiam datum Dur
10 templi: tui add T
11 ecclesia communi: communi ecclesie P2, T
12 id est: om P2, T
13 docemur: e docemus corr T ; docetur P2
14 carni: P2, T, Dur ; carnis g P1 ; et cetera add P2, T
15 iterum: P2, T, Dur ; om P1
16 possunt: potest T
17 dominus protegat: protegat dominus T
18 ideo: P2, T, Dur ; om P1
19 enim: est add P2
20 docet: in margine T
21 laudem: humanam add Dur
22 Vnde: ut P2
23 sequitur: illud add P2
24 uidete: quoniam suauis est dominus add P2, T

Quellen
a mouere ... desideriis: cf 1 Petr 2,11
b suscepimus deus: AMS 180a (Hesbert, p 180sq: R B K S)
c misericordiam tuam: AMS 180a (Hesbert, p 180sq: R B K S)
d in medio templi: AMS 180a (Hesbert, p 180sq: R B K S)
e secundum ... deus: AMS 180a (Hesbert, p 180sq: R B K S)
f sic ... terre: AMS 180a (Hesbert, p 180sq: R B K S)
g debitores ... carnis: Rom 8,12
h non ... filiorum: Rom 8,15
i quo ... caro: Petrus Cantor, Summa quae dicitur Verbum abbreuiatum 2,30 (CCCM 196, p 719,120); cf Bernardus Claraevallensis, Epistola 111 (ed Leclercq et Rochais VII, p 285); cf Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechielem prophetam II,2,12 (CCSL 142, p 232sq,486sq = PL 76,955)
j esto ... protectorem: AMS 61 (Hesbert, p 74sq: M B C K S)
k exultate ... nostro: AMS 184 (Hesbert, p 185: S); AMS 199a (Hesbert, p 199: C)
l attendite ... prophetis: Matth 7,15
m amen ... uos: Matth 25,12
n populum ... faciet: AMS 180b (Hesbert, p 182sq: R B K S: "... salvum facies")
o gustate et uidete: Matth 25,12

Rezeption
A In ... ubique: Durandus, Rationale VI,cxxii,1,3-11 (CCCM 140A, p 553)
B sequitur ... uidete: Durandus, Rationale VI,cxxii,2sq,15-35 (CCCM 140A, p 553sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 104, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c104

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 66v
Br 292r
C 90r
D 64r, 64v
G 140r
M 53v, 54r
O 147v
P1 69v
P2 122v, 123r
S 87r
T 216v
Tr 103r