Tract. III, Cap. 32

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,32. Quarta feria1

1. Quarta feria est2 de ieiunio. Sed quia illa dies est septima a capite3 ieiunii, septimus autem numerus et4 septuagesimus idem significant5, idem enim significant numerus multiplicans et numerus multiplicatus, septuaginta6 uero significat liberationem a captiuitate, ideo petitur liberatio in introitu: "reminiscerea", scilicet que habetur7 per ieiunium.

2. Et monemur in lectione et epistola ad ieiunium exemplo moysi et helye. Lectio uero sumitur8 de exodi xxiiii in fine: "ascendit moyses in montemb". Epistola uero de iii regumc. Et legitur lectio propter ordines.

3. Quale autem ieiunium debet esse9, monstratur10, scilicet spirituale, nobis per ieiunium moysi, utilitas uero per heliam. In arcto11 enim cibo peruenitur usque ad montem dei oreb, id est ad altitudinem illius mense, quando comedemus super mensam patris christi in regno suo.

4. Per ieiunium autem temperatur ira dei et mitigatur, quod ostenditur per euangelium: "uenerunt12 iudeid" et cetera, in quo habetur de inimicis13, qui iram dei per ieiunium suum temperaueruntA. Et habetur14: "ecce, plus quam ionas15 hice", et cum nolunt isti iudei uenire ad penitenciam.

Lesarten
1 Quarta feria: om P2, T
2 est: om P2
3 capite: enim add P2
4 et: P2, T, Dur; om P1
5 idem significant: P2, T, Dur; om P1
6 septuaginta: lxxus P2; lxxa T
7 habetur: P2, T, Dur; habentur P1
8 sumitur: sumta est P2, T
9 debet esse: esse debet P2, T
10 monstratur: monstratur P1; ex ostenditur corr P1
11 arcto: azymo Dur
12 uenerunt: ueenerunt P1
13 uenerunt ... inimicis: mt xii c: accesserunt ad iesum etc, in quo habetur de niniuitis Dur
14 habetur: ibi add P2
15 ionas: ioanas P2

Quellen
a reminiscere: AMS 43a (Hesbert, p 56sq: B C K S)
b ascendit ... montem: Ex 24,13
c Epistola ... regum: cf 3 Reg 19,3-8
d uenerunt iudei: Matth 12,38
e ecce ... hic: Matth 12,41

Rezeption
A Quarta ... temperauerunt: Durandus, Rationale VI,xxxv,1,4-21 (CCCM 140A, p 265)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 32, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c32

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 34r
Br 281r
C 78r
D 33r
G 123v
M 33r
O 142v, 143r
P1 55r
P2 102v, 103r
S 61v
T 197v
Tr 82v
U 102r