Tract. V, Cap. 2

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

V,2. Quomodo ecclesia debeat dedicari1

1. Sequitur2 de dedicatione3, quomodo ecclesia debeat dedicari4 et quid significat5 huiusmodi dedicatio.

2. Solius pontificis est dedicare, quia gerit imaginem summi pontificis, id est christi, | qui spiritualiter dedicatA.

3. Primo autem aspergit ecclesiam ter aqua extra et circuita. Que aspersio significat baptismab.

4. Quando autem uenit6 ad portam, percutit uirga pastorali, quia per predicationem pastorum ueniunt infideles ad consensum fidei, qui per apertionem7 ianue8 designatur9. Percutit, dico, superliminare rationis dicens: "atollite portas, principes, uestras10 c", a cordibus hominum ignorantiam11 et huiusmodi, o uos demones uel potius homines, "attollite", id est auferte12. Et respondet diaconus, qui est intra in persona populi, qui nescit, quis est, qui debet intrare: "quis est iste rex glorieB?" Et ter13 dicitur hocd propter triplicem potestatem, quam habet christus in celo et14 in terra et15 in infernoe. Vnde: "ut trina rerum machina16/ celestium, terrestrium/ et infernorum condita17/ flectant18 genu iam subditaf".

5. Tunc aperto hostio intrat episcopus cum populog, quia si utatur debito officio, nichil potest ei resistereC. Et dicit: "pax huic domui et omnibus habitantibus in eah", quia christus uenit, ut reconciliaret nos deoD.

6. Et orat prostratus. Et postquam19 surrexerit20 orat sine salutatione non dicens: "dominus uobiscumi", quia qui cathezizati21 sunt, non sunt digni, ut fiat eis applausus22 j E.

7. Postea scribit in terra uirga pastorali prius faciens crucem, et scribit alphabetum ex transuerso angulo orientis23 ad angulum ex parte occidentis et econuerso. Et illa scriptura, que24 scribitur litteris hebraicis25 et grecisk, figurat26 27 rudimenta28 fidei ecclesie, que ex iudeis et gentibus est conlecta29.

8. Quod30 autem ex transuerso, significat, quod ille31, qui32 prius erat dexter, factus est sinister, et qui erat in capite, factus est in cauda et econuerso, et hoc33 per uirtutem crucisG.

9. Idem ordo est penitus34 in spirituali dedicatione. Prius enim consentit fidei aliquis, et hoc est apertio porte, postea orat sacerdos pro eo, et postea instruit eum35 in fide.

10. Postea36 accedit ad altare et dicit: "deus, in adiutoriuml", quia tunc primum incipit, quod principalius estH.

11. Et non dicit alleluiam, quia37 qui baptizati non sunt, non sunt digni laudibus angelorum38, penultimo tobie39: " in40 plateis eius cantabitur alleluian I".

12. Postmodum benedicit aquam admiscens41 sal, quod significat doctrinam legis diuine, que est sal federis, et cinerem, id est memoriam dominice passionis, et uinum limphatumo, per quod christi deitas et humanitas designatur, quia per fidem dominice passionis, que habetur per doctrinam legis diuine, unitus42 est populus, qui significatus est43 per aquam, quia "aque multe populi multip", christo deo et hominiq J.

13. Postea facit quatuor cruces in quatuor cornibus44 altaris45 r de aqua46, quia dictum est47 abrahe in48 genesi: "dilataberis49 ad orientem | et occidentem50 51 ét septentrionem et meridiems K".

14. Postea facit52 aspersorium de ysopot, per quam significatur53 humilitas, que creuit in petra, christo scilicet54, et ualet ad tumorem55 et ad pectus, id est ad superbiam sanandam56 L. Et aspergit altare septies57 u, quia58 in baptismo dantur septem dona spiritus sancti. Et semper59 circuitv.

15. Ille autem circuitus semper60 significat diligentiam, quam debet habere sacerdos. Vnde in cantico61: "inuenerunt me custodes62 uigiles, qui circueunt63 ciuitatemw N".

16. Postea aspergit totam ecclesiam intra terx, sine aliqua differentia maiores et minores lapides, quia apud eum64 non debet esse acceptio personarum, et intra, quia exterior ablutio65 nichil66 ualet sine interiori, et ter, quia illa aspersio67 significat aspersionem baptismi, que fit beneficio trinitatis68 O.

17. Interim autem cantat chorus illum psalmum: "exurgat deus69 y", et: "qui habitat in adiutorio70 z aa", in quibus71 fit mentio de ecclesia et de constitutione ipsius, ut ibi72: "qui habitare facis unius moris73 in domoab", et ibi: "qui habitatac" et cetera74.

18. Episcopus uero dicit: "domus mea domus orationis uocabiturad ae", quia eius officium est facere, ut ecclesia sit domus orationis75 76, non negociationisP.

19. Postea residuum aque fundit ad basimaf sicut in ueteri testamento residuum sanguinis ad crepidinemag, quod idem est quod basis77, quia78 residuum79 deo commendat, qui est summus sacerdos, cuius est etiam80 suplere defectum aliorum sacerdotumQ.

20. Postmodum extergit altare linteo candidoah, quod significat humanitatem christi, cui assimilamur magis et magis per bona opera.

21. Postea offert incensumai, quod significat81 deuocionem orationis. Qui enim habet septem dona spiritus sancti et assimilatus est deo, poterit ei offerre deuotam orationem, quia habet dei similitudinemR.

22. Postea facit cruces in cornibus altaris oleo et ungit crismateaj. Per oleum nitor bone conscientie, per crisma, quod est ex oleo et balsamo, odor bone fameS.

23. Et cantatur illa antiphona: "unxit te deus, deus tuus, oleo leticieak", de christoU.

24. Et postquam crismatum est altare, crismantur duodecim cruces82, in quibus sunt duodecim luminaria83 posita a principioal, que significant duodecim apostolos, qui fide crucifixi84 totum mundum illuminauerunt, quia dicit bernadus: "tota philosophia nostra85 est fides crucifixiam". Et apostolus: "nichil iudico me scire inter uos nisi ihesum christum et hunc crucifixuman V".

25. Ideo est ordo spiritualiter, ut homo habeat primo dona spiritus sancti, postea purificetur magis et magis et86 assimiletur christo, quia "christus passus est pro nobisao", dicit petrus, "uobis relinquens87 exemplum, ut sequamini uestigia eiusap aq".

26. Et tunc potest offerre deuotionem orationis, per quam habet homo88 nitorem bone conscientie, postea89 securam mentem: "secura mens90, iuge conuiuiumar", prouerbiorum xu91. Et tunc habet | odorem bone fame, ut possint ei dicere adolescentule: "trahe me post te, in odore unguentorum tuorum92 curremusas", cantici i93.

27. Tunc autem, ex quo hec habentur, non restat, nisi ut94 induatur candore immortalitatis. Vnde ultimo induit episcopus altare candidis uestimentisat.

28. Et95 obicitur: est tempus96 loquendi et tempus tacendiau. Similiter: est97 tempus98 figurarum et est99 tempus ueritatis. Sed figure recesserunt, ergo non100 debent hec fieri, ut uideturX.

29. Ad quod dicimus, quod101 reuera figure cessauerunt102, quarum ueritas apparet. Sed adhuc multiplex ueritas103 latet, quam non uidemus. Vnde utitur ecclesia figuris, uerbi gratia, ut ita per104 uestimenta candida aliquo modo uideamus decorem animarum nostrarum et105 gloriam106 immortalitatis nostre, que107 uidere non possumus manifesteY.

Lesarten
1 Quomodo ... dedicari: om P2, T
2 Sequitur: ante add P2
3 dedicatione: dicatione T
4 ecclesia debeat dedicari: ecclesie dedicari debeant P2, T
5 significat: significet P2, T
6 uenit: peruenit T
7 apertionem: aspersionem (e aspersionenem corr) T
8 ianue: om P2
9 designatur: designantur P2
10 principes uestras: P2, T; om P1
11 ignorantiam: P2, T; ignorantium P1; e per ignorantiam corr P1
12 auferte: et cetera add P2, T
13 ter: T; cetera P1, P2
14 et: om P2, T
15 et: P2, T, Dur; om P1
16 machina: e manchina corr T
17 condita: P2, T; subdita P1
18 flectant: P2, T; flectat P1
19 postquam: post cum P2, T
20 surrexerit: surrexit T
21 cathezizati: tantum add P2, T, Dur
22 applausus: ex applauplausus corr T
23 orientis: ut add P2, T; usque add Arnold
24 scriptura que: P2, T; om P1
25 hebraicis: ebreis P2, T; latinis Dur
26 figurat: ante quod P1
27 figurat: significat P2
28 rudimenta: indumenta T
29 conlecta: confecta P2, T
30 Quod: ante add T
31 ille: populus Dur
32 qui: om T
33 et hoc: om P2
34 est penitus: penitus est P2
35 eum: eos T
36 Postea: et ante add P2
37 quia: et P2
38 non ... angelorum: digni laudibus angelorum non sunt P2
39 penultimo tobie: tobie penultimo P2, T
40 in: et ante add P2, T
41 admiscens: admittens T
42 unitus: unicus P2
43 significatus est: significatur P2, T
44 cornibus: corni ante add P1
45 altaris: caritatis Dur
46 de aqua: P2, T; om P1
47 est: om P2
48 in: om P2, T
49 dilataberis: e dilaberis corr T
50 occidentem: ante ad P1
51 occidentem: occidente P2
52 facit: ante facit expunxit T
53 significatur: om P2, T
54 scilicet: om P2
55 tumorem: timorem T
56 id est ... sanandam: P2, T; sanandum P1
57 septies: species T
58 quia: et P2
59 semper: septies Dur
60 semper: om P2
61 in cantico: canticum P2, T
62 custodes: om P2, T
63 circueunt: circuerunt P2
64 eum: deum Dur
65 ablutio: absolutio P2; e abluitio corr P1
66 nichil: non P2, T
67 aspersio: P2, T, Dur; ablutio P1
68 trinitatis: ante caritatis expunxit T
69 deus: om P2, T
70 adiutorio: altissimi add P2, T
71 quibus: psalmis add P2, T
72 ibi: habetur add P2
73 moris: om P2
74 et cetera: om P2, T
75 orationis: dei Dur
76 sit domus orationis: domus orationis sit P2
77 basis: bassis (ante passi exp) P2
78 quia: quod P2
79 residuum: quod excedit uires humanas in tanto sacramento add Dur
80 est etiam: eciam est P2, T
81 significat: P2, T; significet P1
82 crismantur duodecim cruces: xii cruces crismantur P2
83 duodecim luminaria: luminaria duodecim T
84 crucifixi: post sunt add et expun P2
85 philosophia nostra: (ante fides expunxit) T, (cf Arnold, Spiritualis consecratio, p 354-356) Arnold; mea prophetia P1, P2; prophetia nostra P2
86 et: ut T
87 uobis relinquens: reliquens nobis T
88 homo: om P2, T
89 bone conscientie postea: postea bone conscientie P2, T
90 secura mens: om P2, T
91 prouerbiorum xu: om P2, T
92 odore ... tuorum: ex unguentum tuorum odore corr T
93 cantici i: cantum P2; canticum T
94 ut: hec add P2
95 Et: set T
96 est tempus: tempus est P2, T
97 est: om P2
98 est tempus: tenpus est T
99 est: om P2, T
100 non: nec T
101 quod: quia P2
102 cessauerunt: recesserunt P2, T
103 multiplex ueritas: ueritas multiplex T
104 per: ss P2
105 et: ut P2
106 gloriam: e uigiliam corr P2
107 que: quam T

Quellen
a Primo ... circuit: cf PRS XII, XVII,8 (p 178,16); cf PRS XII, XVII,11 (p 179,1sq); cf PRS XII, XVII,14 (p 179,22); cf PCR XXIII,11 (p 424,24-425,2); cf PCR XXIII,14 (p 425,15sq); cf PCR XXIII,17 (p 426,8sq)
b Que ... baptisma: cf Ivo Carnotensis, De sacramentis ordinationis, Sermo IV (PL 162,529AB); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale I,6 (PL 213,28C; CCCM 228, p 27,27sq); vide app. fontium ed. Arnold
c atollite ... uestras: Ps 23,7
d Quando ... hoc: cf PRS XII, XVII,10 (p 178,25-28); cf PRS XII, XVII,13 (p 179,19-21); cf PRS XII, XVII,16 (p 180,5-7); cf PCR XXIII,13 (p 425,10-13); cf PCR XXIII,16 (p 426,5-7); cf PCR, XXIII,19 (p 426,17sq)
e ter ... inferno: cf Ivo Carnotensis, De sacramentis ordinationis, Sermo IV (PL 162,529CD); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale I,6 (PL 213,29C; CCCM 228, p 29,65sq); vide app. fontium ed. Arnold
f ut trina ... subdita: Analecta Hymnica Medii Aevi 27, p 96, Nr. 39: Hymnus Vigiliae Ascensionis Domini: 'Aeterne rex altissime'
g Tunc ... populo: cf PRS XII, XVII,16 (p 180,8); cf PCR, XXIII,19 (p 426,19sq)
h Et dicit ... ea: cf PRS XII, XVII,16 (p 180,9); cf PCR, XXIII,19 (p 426,20sq)
i orat ... uobiscum: cf PRS XII, XVII,17 (p 180,14-16); cf PCR, XXIII,21 (p 427,4-7)
j quia ... applausus: cf Ivo Carnotensis, De sacramentis ordinationis, Sermo IV (PL 162,530A-D); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale I,6 (PL 213,30AB; CCCM 228, p 30,90-104); vide app. fontium ed. Arnold
k Postea ... grecis: cf PRS XII, XVII,20 (p 180,26-30); cf PCR, XXIII,25 (p 427,18-428,3)
l deus in adiutorium: cf Ps 69,2
m Postea ... alleluia: cf PRS XII, XVII, 21 (p 181,5sq); cf PCR, XXIII,26 (p 428,8-9)
n in plateis eius cantabitur alleluia: Tob 13,22
o Postmodum ... limphatum: cf PRS XII, XVII,22-31 (p 181,7-182,25); cf PCR, XXIII,27-38 (p 428,11-430,7)
p aque ... multi: cf Apoc 17,1; cf Apoc 17,15
q quia ... homini: cf Hugo de Sancto Victore, De sacramentis II,5,3 (PL 176,442A); cf Pseudo-Hugo de Sancto Victore, Speculum II (PL 177,339D-340A); vide app. fontium ed. Arnold
r Postea ... altaris: cf PRS XII, XVII,32sq (p 182,26-30); cf PCR, XXIII,39sq (p 430,8-15)
s dilataberis ... meridiem: Gen 28,14
t Postea ... ysopo: cf PRS XII, XVII,33 (p 182,31); cf PCR, XXIII,40 (p 430,16)
u aspergit altare septies: cf PCR, XXIII,40 (p 430,17)
v Et semper circuit: cf PCR, XXIII,40 (p 430,16sq)
w inuenerunt ... ciuitatem: Cant 3,3; Cant 5,7
x Postea aspergit ... ter: cf PRS XII, XVII,35 (p 183,3-4); cf PCR, XXIII,41 (p 430,20sq)
y exurgat deus: Ps 67,2
z qui ... adiutorio: Ps 90,1
aa Interim ... adiutorio: cf PRS XII, XVII,35 (p 183,9-11); cf PCR, XXIII,41 (p 431,4-9)
ab qui ... domo: Ps 67,7
ac qui habitat: Ps 90,1
ad domus ... uocabitur: Is 56,7; cf Matth 21,13; cf Marc 11,17; Luc 19,46
ae Episcopus ... uocabitur: cf PRS XII, XVII,36 (p 183,13sq); cf PCR, XXIII,42 (p 431,12sq)
af residuum ... basim: cf PRS XII, XVII,40 (p 184,36); cf PCR, XXIII,46 (p 432,6sq)
ag sicut ... crepidinem: cf Leu 9,9; cf Leu 1,15; cf Ez 43,20; cf Ez 45,19
ah Postmodum ... candido: cf PRS XII, XVII,40 (p 184,37); cf PCR, XXIII,46 (p 432,8sq)
ai Postea offert incensum: cf PRS XII, XVII,54 (p 188,13-16); cf PCR, XXIII,60 (p 435,6-8)
aj Postea ... crismate: cf PRS XII, XVII,55-57 (p 188,21-189,20); cf PCR, XXIII,61-64 (p 435,11-436,6)
ak unxit ... leticie: cf Ps 44,8; cf Hebr 1,9
al Et postquam ... principio: cf PRS XII, XVII,58 (p 189,24-26); cf PCR, XXIII,65 (p 436,11-13)
am tota ... crucifixi: cf Bernardus Claraevallensis, Super cantica canticorum Sermo 43,4 (ed Leclercq et Rochais II, p 43,19-22); cf Petrus Damiani, Sermo LVII,11 (Sermones, p 355,248-254)
an nichil ... crucifixum: 1 Cor 2,2
ao christus ... nobis: 1 Petr 2,21
ap uobis ... eius: 1 Petr 2,21
aq Et ... eius: cf Ivo Carnotensis, De sacramentis ordinationis, Sermo IV (PL 162,531-535); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale I,6sq (PL 213,30C-33A; CCCM 228, p 30-34); vide app. fontium ed. Arnold
ar secura ... conuiuium: Prou 15,15
as trahe ... curremus: Cant 1,3
at Vnde ... uestimentis: cf PRS XII, XVII,68 (p 192,18sq); cf PCR, XXIII,77 (p 438,12sq)
au est tempus ... tacendi: cf Eccle 3,7

Rezeption
A Solius ... dedicat: redigit Durandus, Rationale I,vi,2,44-46 (CCCM 140, p 65)
B Percutit ... glorie: redigit Durandus, Rationale I,vi,14sq,214-220 (CCCM 140, p 70)
C triplicem ... resistere: Durandus, Rationale I,vi,17sq,226-232 (CCCM 140, p 70)
D Et ... deo: Durandus, Rationale I,vi,18,236-240 (CCCM 140, p 70sq)
E orat ... applausus: redigit Durandus, Rationale I,vi,19,243-246 (CCCM 140, p 71)
F Postea ... grecis: redigit Durandus, Rationale I,vi,20,250-254 (CCCM 140, p 71)
G significat ... crucis: Durandus, Rationale I,vi,21,262-265 (CCCM 140, p 71)
H Postea ... est: redigit Durandus, Rationale I,vi,24,292-295 (CCCM 140, p 72)
I non dicit ... cantabitur alleluia: Durandus, Rationale I,vii,5sq,41-43 (CCCM 140, p 85)
J aquam ... homini: Durandus, Rationale I,vii,9,64-70 (CCCM 140, p 86)
K Postea ... meridiem: redigit Durandus, Rationale I,vii,14,118-120 (CCCM 140, p 87)
L Postea ... sanandam: cf Durandus, Rationale I,vii,20,178-188 (CCCM 140, p 89)
M aspergit altare septies: redigit Durandus, Rationale I,vi,25,300 (CCCM 140, p 72)
N semper ... ciuitatem: redigit Durandus, Rationale I,vii,15,129-132 (CCCM 140, p 87sq)
O Postea aspergit ... trinitatis: redigit Durandus, Rationale I,vi,25,301-306 (CCCM 140, p 72sq)
P Interim ... negociationis: Durandus, Rationale I,vi,26,318-324 (CCCM 140, p 73)
Q residuum ... sacerdotum: Durandus, Rationale I,vii,21,205-210 (CCCM 140, p 90)
R Postea ... similitudinem: Durandus, Rationale I,vii,34,391-394 (CCCM 140, p 95)
S Postea ... fame: redigit Durandus, Rationale I,vii,32sq, 371-374 (CCCM 140, p 94sq)
T unxit ... leticie: cf PGD II,3,51 (Andrieu III,489)
U Et cantatur ... christo: redigit Durandus, Rationale I,vii,32sq, 383-385 (CCCM 140, p 94sq)
V significant ... crucifixum: Durandus, Rationale I,vi,29,341-346 (CCCM 140, p 74sq)
W Vnde ... uestimentis: cf Durandus, Rationale I,ii,12,152sq (CCCM 140, p 33); cf Durandus, Rationale I,vii,39,422sq (CCCM 140, p 96)
X Et obicitur ... uidetur: redigit Durandus, Rationale I,i,6,68-70 (CCCM 140, p 5)
Y reuera ... manifeste: Durandus, Rationale I,i,6,71-76 (CCCM 140, p 5)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. V, cap. 2, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t5c2

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 81v, 82r, 82v, 83r
Br 296r, 296v
C 95r, 95v
D 78r, 78v, 79r, 79v
G 146r, 146v
M 63v, 64r, 64v
O 149v
P1 75r, 75v, 76r
P2 131r, 131v
S 96v, 97r, 97v
T 224v, 225r
Tr 111r, 111v, 112r