Tract. III, Cap. 96

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,96. De festo trinitatis1

1. Postquam celebrata est festiuitas patris in natiuitate, que dicitur festiuitas patris, quia in hoc apparuit caritas dei, quod dedit nobis filium suum, sicut dicit2 beatus iohannesa, et festum filii in3 pascha et spiritus sancti4 in missione ipsius5, in octabis pentecostes fit festum eorum simul6, festum scilicet7 trinitatis, ut ostendatur, quod tres persone sunt unus deus.

2. Secunda causa est, quia ad inuocationem8 trinitatis datur spiritus sancti9 gratia10 in baptismo, de quo prius habebatur11 .

3. Tercia causa est, ut ostendat filiis suis ecclesia illum12, a quo habet omnia bona, cuius habet ymaginem et cuius debet habere similitudinem, deum scilicet trinitatem, quam semper debemus laudareA.

4. Vnde incipit introitus: "benedicta sit sancta trinitasb B".

5. Et quia tota intentio est laudare ipsam, ideo in laudibus singulis13 antiphonis preponuntur14 uersiculi ad ostendendum, quod toto labore, toto nisuc debemus nos uertere ad laudandum deum trinitatemC.

6. Similiter in laudibus de beata maria uirgine, quia totam15 se uertit ad laudandum deum16. Vnde: "maria17 autem conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suod".

7. Eodem modo in antiphonis de beato laurentio et de beato pauloD. Sed in hoc est differencia, quod18 in nocturnalibus tantum19 de beato laurentio dicitur20, quia passio sua de nocte consummata est. Vnde dixit: "mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt21 e". Et iterum: "non est inuenta in me iniquitasf". Et ita apparet, quod totus fuit sacrificium laudis. Vnde semper dicebat: "gratias tibi agog". Mane uero facto corpus eius conditum fuit. Et ideo tantum in nocturnalibus dicuntur ante antiphonas uersiculiE, quia passio sua de nocte consummata est.

8. Beatus uero paulus dicit: "nocte et die in profundum maris fui. Plus aliis laborauih F". Et ideo in nocturnalibus et in22 matutinis laudibus antiphonis uersiculi preponuntur23.

9. Et in quibusdam ecclesiis antiphonis24 de martirio beati petri preponuntur uersiculi25, quia petiit, ut caput suum ad terram26 uertereturi G.

10. Postmodum sequitur epistola27 de apocalipsi: "uidi hostium apertum in celo et in circuitu28 sedisj", id est ecclesie, que est sedes dei, "mare uitreumk", id est baptismus, in quo submerguntur omnes egiptii, id est29 omnia | peccata. "Vitreuml" propter corporis fragilitatem et perspicacitatem, quam recipit in baptismo. Et est "in circuitum", quia ad ecclesiam uenire non possumus nisi per baptismum30. Sequitur: "simile cristallon", quia31, qui32 prius erant quasi33 aque per gratiam in baptismo acceptam, firmi fiunt34, ut35 cristallus fit ex aqua congelatao.

11. Et hec36 est una causa, quare hoc die legitur ista37 epistola, quia ibi38 habetur de baptismo, in quo per inuocationem trinitatis dantur septem dona spiritus sancti.

12. Secunda ratio est, quia ita39 inuitamur ad laudem trinitatis, cum sequitur: "animalia plena oculis ante et retro40 p", id est prelati, "et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super tronumq". Sedens autem super tronum est deus trinitas. "Et procidebant uiginti quatuor seniores in facies suas mittentes coronas41 ante eumr". Hoc significat, quod omnia bona nostra debemus ei atribuere, etiam42 omne illud, ex quo meremur coronam. "Et non habebant requiem dicentia: sanctus, sanctus, sanctuss". Et ideo tociens dicitur43 "benedicta sit44", in introitu: "benedicta sitt H", responsorio45: "benedictus es, domine46 u", et in alleluia: "benedictus47, domine, deus48 patrum nostrorumv" et cetera49, et in50 offertorio: "benedictus es51 w", et in communione: "benedicimusx 52".

13. Euangelium uero est de nicodemo, in quo habetur de baptismoy.

14. In eccesia uero parisiensi legitur beati pauli apostoli53 epistola: "gratia domini nostri ihesu54 christi et caritas dei et communicatio sancti spiritus sit55 z" et cetera56 I, et euangelium: "in principio erat uerbumaa", quia ibi fit mentio de duabus personis.

Lesarten
1 De festo trinitatis: om P2; de*** add man rec in margine T
2 dicit: om P2
3 in: om P2
4 spiritus sancti: sancti spiritus T
5 ipsius: P2, T, Dur; om P1
6 simul: in simul P2, T
7 scilicet: P2, T, Dur; autem P1
8 inuocationem: P2, T, Dur; uocationem P1
9 sancti: sanctus P2, T, Dur
10 gratia: om P2, T, Dur
11 habebatur: agebatur P2, T
12 ecclesia illum: illum ecclesia T
13 singulis: sigulis P1
14 preponuntur: T; prepreonuntur P1, P2; proponuntur P2
15 totam: tota P2, T
16 ad laudandum deum: in laudem dei P2, T
17 maria: ante matteus P1
18 quod: quia P2
19 tantum: P2, T, Dur; om P1
20 dicitur: om P2, T
21 sed ... clarescunt: om P2, T
22 in: om P2
23 preponuntur: ante quia passio sua de no cancelauit P1
24 antiphonis: antiphone Dur
25 uersiculi: P2, T; om P1; uersiculis Dur
26 terram: celum P2
27 epistola: in margine T
28 circuitu: cantu P2
29 id est: om P2
30 Et ... baptismum: P2, T, Dur; om P1
31 quia: ss T
32 qui: P2, T, Dur; om P1
33 quasi: om P2, T
34 firmi fiunt: fiunt firmi P2, T
35 ut: sicut P2, T
36 hec: P2, T, Dur; hoc P1
37 hoc ... ista: P2, T; legitur die ista P1
38 ibi: om T
39 ita: in ea P2, T, Dur
40 retro: retre P1
41 coronas: e cororonas corr T
42 etiam: om P2, T
43 dicitur: P2, T; dicit P1
44 benedicta sit: P2, T; om P1
45 responsorio: et ante add P2, T
46 domine: qui intueris abysos add P2, T
47 benedictus: es add P2, T
48 deus: ss T
49 et cetera: om P2, T
50 in: P2, T; om P1
51 es: est P2, T
52 benedicimus: et cetera add P2, T
53 apostoli: om P2
54 ihesu: corr T
55 sit: semper cum omnibus nobis amen add P2, T
56 et cetera: om P2, T

Quellen
a apparuit ... iohannes: 1 Ioh 4,9
b benedicta ... trinitas: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
c toto ... nisu: cf Cassiodorus, Institutiones I 28,5 (ed Mynors, p. 71)
d maria ... suo: Luc 2,51
e mea ... clarescunt: CAO 1641 (Hesbert 3, p 78)
f non ... iniquitas: CAO 3167 (Hesbert 3, p 265)
g gratias tibi ago: CAO 3381 (Hesbert 3, p 290)
h nocte ... laboraui: cf CAO 3889; 2 Cor 11,25; 1 Cor 15,10
i martirio ... uerteretur: cf Hieronymus, De uiris illustribus I
j uidi ... sedis: Apoc 4,1-6
k mare uitreum: Apoc 4,6
l Vitreum: Apoc 4,6
m in ... circuitu: Apoc 4,6
n simile cristallo: Apoc 4,6
o Vitreum ... congelata: cf Rupertus Tuitiensis, Commentarium in Apocalypsim Iohannis apostoli III,4 (PL 169,910sq)
p animalia ... retro: Apoc 4,6
q et dabant ... tronum: Apoc 4,9
r Et ... eum: Apoc 4,10
s Et ... sanctus sanctus sanctus: Apoc 4,8
t benedicta sit: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
u benedictus es domine: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S); Dan 3,55
v benedictus ... nostrorum: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
w benedictus es: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
x benedicimus: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S); Tob 12,6
y de nicodemo ... baptismo: cf Ioh 3,1
z gratia ... sit: 2 Cor 13,13
aa in ... uerbum: Ioh 1,1

Rezeption
A Postquam ... laudare: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,4-15 (CCCM 140A, p 537)
B Vnde ... trinitas: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,4,54sq (CCCM 140A, p 539)
C Et ... trinitatem: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,16-20 (CCCM 140A, p 538)
D Similiter ... paulo: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,1,21-29 (CCCM 140A, p 538)
E Sed in ... uersiculi: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,34-41 (CCCM 140A, p 538)
F Beatus ... laboraui: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,1,33 (CCCM 140A, p 538)
G Et ... uerteretur: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,2,47-51 (CCCM 140A, p 538)
H sequitur ... sit: Durandus, Rationale VI,cxiv,4sq,57-79 (CCCM 140A, p 539)
I responsorio ... cetera: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,5,80-90 (CCCM 140A, p 539sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 96, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c96

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 62v, 63r, 63v
Br 290v, 291r
C 88v, 89r
D 60v, 61r
G 138r, 138v
M 51r, 51v
O 147r
P1 67v, 68r
P2 120v, 121r
S 84r, 84v
T 214r, 214v
Tr 100v, 101r