Tract. III, Cap. 69

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,69. De quinta feria in cena domini1

1. In die cene recipiuntur penitentes in ecclesia, quia per cenam celestis panis reconciliantur deo penitentes. Et in persona eorum dicit ecclesia in principio misse: "nos autem gloriari oporteta". Tales enim debent gloriari in cruce et possunt, qui perfecte egerunt penitenciam. Et ecclesia cantat cantica leticie, quia in illa die institutum est sacramentum sacramentorumA.

2. Et est ibi2 quasi quodammodo contraria, quia in aliis horis cantica leticie reticet. Nec est3 contrarietas, quia alia est causa tristicie et alia leticie4. Propter memoriam enim passionis est tristicia. Propter uero institutionem sacramenti sacramentorum est leticia5. Et ideo cantat ecclesia: "gloria in excelsis deoB"

3. Epistola uero est de modo sumendi cenam domini, quia tunc6 non7 sumitur in illa die, sed differtur sumptio usque8 in diem9 pasche propter causam que dicetur.

4. Responsorium est de cruce et exaltatione per crucem: "christus factus est10 pro nobis obediens patri11 b 12", de13 sexto tono propter obedientie perfectionem.

5. Euangelium uero est: "cum dilexisset suos ihesus, in finem dilexit eos14 c", et est de dilectione et unitate, quia illud sacramentum est15 dilectionis et unitatis.

6. Agitur etiam ibi16 de lotione pedum, quia dominus precinxit se linteo, id est humanitate purissima. Et mittens aquam in peluim, id est gratiam in corda, lauit pedes, id est affectus. Venit autem17 ad symonem petrum, qui recusauit ex humilitate tamen. Tercia autem uice obediuit18, quia oportuit19 obedire, id est20 propter rationem, ut haberet partem cum eo. Et tunc uocatur symon petrus propter obedienciam.

7. Et21 sunt22 tres23 cause, quare uoluit dominus lauare pedes discipulorum24. Primo propter signum dilectionis. Ostendit enim, quod multum diligebat eos, quando lauit pedes eorum.

8. Secundo in exemplum humilitatis. Tercio ratione misterii, quia lotio pedum significat lotionem affectuum. Pul|uis enim adherebat pedibus apostolorum, id est elatio inanis glorie, ut quando dixerunt: "domine, in nomine tuo eicimus demonium25 d", quando conuertebantur plures26, uel tristicie, quando non conuertebantur homines27 ad uoluntatem suam. Ideo oportet28 lauari huiusmodi affectiones in illa die29, ut simus mundi toti. In prima enim die dixit dominus: "tu autem, cum ieiunas, faciem tuam lauae", animam tuam, id est30 rationem a peccato mortali. Cum igitur a principio lauerimus nos31 32 a peccato mortali, et a puluere, id est a33 uenialibus, debemus abstergi. Hoc autem fit, ut digne possimus accipere corpus domini, quod fit peracta perfecte penitencia, et ideo fiunt absolutiones34 in illa dieC.

9. In offertorio uero ostenduntur hec duo simul: "dextera domini fecit uirtutemf", abluendo a mortalibus, et35 "dextera domini exaltauit meg", abluendo a uenialibus.

10. In communione36 ostenditur humilitas37, scilicet: "dominus ihesus postquam cenauith", de38 secundo tono propter secundam lotionem a uenialibusD.

11. Peracto officio statim itur cenandum39, uel dum sacerdos communicat, cantatur40 uespertinum officium ad ostendendum, quod hoc institutum fuit in uespere, scilicet sacramentum eucharistieE.

12. Et quia datus est ecclesie calix, est prima antiphona: "calicem salutaris accipiami" et cetera41. Calicem42, quem dominus dedit43 dicens: "hic est calix noui testamenti in meo sanguine44 j" et cetera.

13. Secunda antiphona est: "cum his, qui oderunt pacem45 k" patientia, quam habet ille, qui paratus est bibere calicem domini, pacem cum omnibus operatur.

14. In aliis tribus rogat se liberari, quia habita pace pectoris non mouetur homo per tribulationes. Et46 hoc etiam habet a deo, unde petiit47 bibere48. Et49 antiphona50 ad magnificat est: "cenantibus51 auteml", de cenaF.

15. Quare nudantur altaria. Postea nudantur52 altaria54 et lauantur. Denudatio significat recessum discipulorum domini, quando "relicto eo fugerunt55 m n".

16. Lauantur autem uino et aqua ad notandum56, quod57 de latere domini exiuit sanguis et aqua. Et per illum sanguinem et aquam lotum est58 totum59 genus humanumH.

17. Et plus est ibi de uino quam de aqua: "aque multe, populi multio", apocalipsis xuii60. Per hoc ergo61 significatur, quod sanguis christi sufficit ad redimendum62 plures in infinitum, quam sint redempti uel umquam63 sint64 redimendiI.

18. In sero post prandium representant uiri religiosi, quod fecit dominus, quia65 maiores lauant pedes minorum fratrum. Et hec locio significat lotionem marie, quando lacrimis suis lauit66 pedes domini. Et ideo cantatur illa67 antiphona: "mulier, que erat in ciuitate peccatrixp". Hec autem fiunt prelecto euangelio de dilectione et humilitate, quia68 talis humilitas69 ex intima70 dilectione procedere debet et pacem conseruat.

19. Quia uero71 in illa die est constitutum72 sacramentum sacramentorum, scilicet eucharistie, consecratur crisma, quod est materia sacramentorum ut baptismi et extreme unctionis et confirmationis. Et sacramentum eucharistie in eadem die celebratur et sacramentum penitencie, quia in illa die recipiuntur penitentes in ecclesia. Hec sunt quinque sacramenta, que neccessaria sunt cuilibet christiano.

20. Hec autem | notantur73 in crismate, quod fit ex oleo et balsamo. In oleo nitor bone conscientie, in balsamo odor bone fame. Ordo uero et matrimonium non exigantur74 de necessitate. Per unctionem autem habetur pax75, unde in tali loco consecratur, cum76 dicitur: "pax domini sit semper uobiscumq". Et assistunt duodecim sacerdotes, qui significant duodecim apostolos.

Lesarten
1 De ... domini: in margine man rec T; om P1, P2
2 ibi: sibi T, Dur
3 contraria ... est: P2, T; om P1
4 tristicie ... leticie: leticie et alia tristitie P2
5 leticia: gaudium P2, T
6 quia tunc: que tamen T, Dur
7 non: ss P1
8 usque: om T
9 diem: die T
10 christus factus est: factus est christus T
11 pro nobis obediens patri: om P2, T
12 patri: et cetera add P2, T
13 de: om P2, T
14 eos: e nos corr T
15 est: sacramentum add P2
16 ibi: id est P2
17 autem: ss T
18 obediuit: obedienti P2, T
19 oportuit: ei add P2, T
20 id est: et P2, T
21 Et: om P2
22 sunt: autem add P2
23 sunt tres: tres sunt T
24 discipulorum: ante do exp T
25 demonium: e demonia corr T
26 plures: populos P2
27 homines: populos P2
28 oportet: e portet corr T
29 illa die: die illa P2
30 id est: om P2, T
31 nos: om (uacat) P2
32 nos: mis add in margine P2
33 a: ss T
34 absolutiones: P2, T, Dur; oblationes P1
35 et: om P2
36 communione: postcommunione P2, T
37 humilitas: humanitas P2, T
38 de: om P2, T
39 itur cenandum: inter cenandum P2, Dur; inter cenandum itur T
40 cantatur: ante statim P1
41 et cetera: om P2, T
42 Calicem: om P2
43 dominus dedit: dedit dominus P2, T
44 meo sanguine: sanguine meo P2
45 pacem: eram pacificus add P2, T
46 Et: ss T
47 petiit: petit P2
48 bibere: liberari Dur
49 Et: om P2, T
50 antiphona: ex adtiphona corr T
51 cenantibus: conantibus P2
52 Postea nudantur: nudantur postea P2
53 quare nudantur altaria: om P2, T
54 altaria: post altaria ill T; e altarea corr P1
55 fugerunt: fugierunt P2
56 notandum: significandum P2, T
57 quod: corpus christi, quod est uerum altare, sanguine et aqua in cruce aspersum est: nam add Dur
58 lotum est: est lotum P2
59 totum: om P2, T
60 apocalipsis xuii: om P2; de apocalipsi T
61 ergo: genus P2, T
62 redimendum: redimendumm P1
63 umquam: numquam P2, T
64 sint: sunt P2, T
65 quia: quod T
66 lacrimis suis lauit: lauit lacrimis suis P2, T
67 illa: alla P1
68 fiunt ... quia: (humanitate) P2, (humanitate) T; om P1
69 humilitas: humanitas P2, T
70 intima: mutua P2, T
71 uero: nec P2
72 est constitutum: institutum est P2, T
73 notantur: significantur P2, T
74 exigantur: exiguntur P2, T
75 autem habetur pax: e habetur pax autem corr T
76 cum: quando P2, T

Quellen
a nos ... oportet: AMS 77a (Hesbert, p 92sq: R B C K S)
b christus ... obediens patri: AMS 77a (Hesbert, p 92sq: R B C K: '... obediens usque ad mortem'); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 81v (Feria quinta in cena domini, Ad Missam: Graduale; vide MMDB)
c cum ... eos: Ioh 31,1
d domine ... demonium: Matth 7,22
e tu autem ... laua: Matth 6,17
f dextera ... uirtutem: AMS 77b (Hesbert, p 94sq: R B C K S)
g dextera ... me: AMS 77b (Hesbert, p 94sq: R B C K S)
h dominus ... cenauit: AMS 77b (Hesbert, p 94sq: R B C K S)
i calicem salutaris accipiam: CAO 1754 (Hesbert 3, p 91)
j hic ... sanguine: Luc 22,20
k cum ... pacem: CAO 2008 (Hesbert 3, p 123)
l cenantibus autem: CAO 1781 (Hesbert 3, p 94)
m relicto eo fugerunt: Matth 26,56
n Denudatio ... fugerunt: Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,11 (PL 213,300B
o aque ... multi: cf Apoc 17,1; cf Apoc 17,15
p mulier ... peccatrix: CAO 3822 (Hesbert 3, p 342: C)
q pax ... uobiscum: Hadrianum 20 (Deshusses I, p 92)

Rezeption
A in persona ... sacramentorum: Durandus, Rationale VI,lxxv,1,4-10 (CCCM 140A, p 361)
B contrarietas ... deo: Durandus, Rationale VI,lxxv,1sq,15-20 (CCCM 140A, p 361)
C Epistola ... die: Durandus, Rationale VI,lxxv,3sq,26-61 (CCCM 140A, p 362)
D In ... uenialibus: Durandus, Rationale VI,lxxv,6sq,86-92 (CCCM 140A, p 363)
E Peracto ... eucharistie: Durandus, Rationale VI,lxxv,13,180-183 (CCCM 140A, p 366)
F Et ... cena: Durandus, Rationale VI,lxxv,14,190-199 (CCCM 140A, p 366)
G Denudatio ... fugerunt: cf Durandus, Rationale VI,lxxvi,1,6-8 (CCCM 140A, p 366sq)
H Lauantur ... humanum: Durandus, Rationale VI,lxxvi,5,36-39 (CCCM 140A, p 367)
I Et plus ... redimendi: Durandus, Rationale VI,lxxvi,5,44-47 (CCCM 140A, p 368)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 69, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c69

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 48r, 48v, 49r
Br 286r, 286v
C 83v
D 47v, 48r, 48v
G 131r, 131v
M 40r, 40v, 41r
O 145r
P1 61v, 62r
P2 112r, 112v, 113r
S 73v, 74r, 74v
T 206r, 206v
Tr 92r, 92v