Tract. I, Cap. 1

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus I, Caput 1

 

 

 

De matutinis

 

 

Incipit autem ecclesia militans laudare deum a nocturnis laudibus. Cum enim post sompni quietem sobria sit anima, incipit sacerdos sic: Domine labia mea aperies, de psalmo l Miserere i. Rectum enim debet esse officium, unde a deo debet inchoare et in deo terminari, qui est alpha et omega, ut ipse dicit apocalipsis io ante medium. Rectum enim est, cuius medium non exit ab extremis. Propter hoc in persona ecclesie incipit a domino petens, ut labia sua aperiat ad se laudandum; aperiat, in quantum claue gratie et claue crucis, de qua dicitur in xxiio circa finem ysaie: Dabo clauem domus dauid super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat et cetera. Et in eadem persona respondet chorus: Et os meum annuntiabit laudem tuam, finis dicti uersus. Dei enim est aperire labia mutorum; unde in xxxuo ysaie circa medium: Tunc aperta erit lingua mutorum. Et cum deus aperit labia, tunc laudamus ipsum; unde lucas xio ante medium: Erat iesus eiciens demonium, et illud erat mutum, et cum eiecisset demonium, tunc locutus est mutus, et admirate sunt turbe.

 

 

Respondet autem in eadem persona secundum primam regulam ticonii, qui iungit capud cum corpore, ut deo placeat officium. Solum enim seruicium, quod sit in unitate ecclesie placet deo, unde psalmus cxxxiius: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, et illic mandauit dominus benedictionem. Et in iiiio cantici circa medium: Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui, id est in unitate capitis, siue prelatorum et subditorum, qui significantur per crinem, qui adheret capiti.

 

 

Sed quia nobis uolentibus [Bl. 130va] seruire deo prouocatur diabolus contra nos, iuxta id ecclesiastici ii circa principium: fili accedens ad seruitutem dei, prepara animam tuam ad temptationem, propter hoc inuocat sacerdos diuinum auxilium dicens: Deus in adiutorium meum intende, de psalmo lxix, et chorus respondet in eadem persona: Domine ad adiuuandum me festina.

 

Apertis labiis et inuocato diuino auxilio, non restat nisi laudare; unde sequitur ipsa laus: gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio, quia in principio mundi laudauerunt angeli deum de operibus creationis, unde iob in xxxuiiio circa principium: Vbi eras cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii dei, et nunc laudandus est de bonis, que facit, et etiam semper, et in secula seculorum amen. Istum uersiculum sepe cantat ecclesia, et maxime in fine psalmorum. Psalmus enim ad operatione pertinet, et de omni bono opere debemus laudare deum. Laus enim et gloria sua debet esse.

 

 

Et quia non sufficit simpliciter laudare deum, nisi et alios inuitemus, propter hoc post simplicem laudem sequitur inuitatorium, quo inuitamus alios ad laudem dei, ut qui audit, dicat: ueni. Sic habetur in fine apocalipsis capitulo ultimo circa finem. Et cortina cortinam trahat; annexe enim debent esse cortine, ut habetur in xxuio exodi circa principium, id est fideles debent esse connexi mutua caritate, ne sint sicut chaim, qui dixit genesis iiiio circa medium: Numquid custos fratris mei sum. Et cum inuitatorio cantatur psalmus inuitatorius, scilicet xciiii Venite exultemus domino, in quo ostenditur, quare laudandus dominus, cum dicitur: Quoniam magnus dominus et cetera. Proponitur etiam exemplum, ne simus ingrati sicut iudei, qui propter ingratitudinem exclusi sunt a requie; unde dicitur: Hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare et cetera.

 

Quid hymnus

 

Et quia non sufficit laudare deum et inuitare alios, nisi id fiat ex mentis iocunditate, propter hoc post inuitatorium sequitur ymnus, qui est laus dei cum cantico.

 

Quid canticum

Est autem canticum exultatio mentis habita de eternis, in uocem significatiuam prorumpens. Quedam tamen ecclesie non cantant ymnum post inuitatorium, sed statim cantantur psalmi, quia ipsi psalmi ymni sunt. Vnde intitulatur liber psalmorum sic: Incipit liber psalmorum uel hynnorum uel soliloquiorum prophete dauid. Et quidam psalmus est psalmus cantici, quidam canticum psalmi. Sed quia non omnis psalmus est psalmus cantici uel canticum psalmi, propter hoc melius uidentur nobis facere ille ecclesie, que post inuitatorium cantant ymnum.

 

 

Et quia non sufficit simplici laude laudare deum et inuitare alios et hoc ex cordis iocunditate, nisi laudemus deum et opere, propter hoc post ymnum cantantur psalmi. Psalmodia enim significat operationem. Erat enim in ueteri lege psalterium instrumentum, ad cuius sonum cantabantur psalmi. Psalmus autem ille non fiebat sine tactu manuum. Vnde psalterium dicitur a Psalmi, quod est tangere, et per manus significatur operatio. Propter hoc psalmodia significat operationem, unde precipitur in psalmo xxxii exultate: In psalterio decem cordarum psallite illi.

 

Quid psalterium spirituale

Est autem psalterium spirituale ratio uel mens [Bl. 130vb] illuminata per fidem, implens decalogum mentaliter siue uoluntarie. Vnde psalmos cantare nichil aliud est quam uoluntatem implendi decalogum opere complere.

 

Incipitur autem antiphona ante psalmum, que post psalmum tota cantatur. Vnde uidendum est, quid significat antiphona, et quare incipitur ante psalmum, et quare ab uno incipitur et ab omnibus cantatur, et quare prius imperfecte cantatur et post psalmum perfecte.

 

 

Antiphona dicitur ab ante et phonos, quod est sonus, quia sonus antecedens psalmum. Significat autem caritatem et mentis iocunditatem. Et quia ex caritate cum mentis iocunditate procedit omnis bona operatio, propter hoc incipitur antiphona ante psalmum; unde in psalmo xlui omnes gentes dicitur: Psallite sapienter. Ex sapore enim celestis sapientie, qui sapor non est sine caritate et mentis iocunditate, debemus psallere siue operari. Vnde post hanc petitione, que habetur mathei ui ante medium: Panem nostrum cotidianum et cetera, sequitur hoc: fiat uoluntas tua, secundum ordinem, que incipit ab interiori, quia postquam habemus panem celestis sapientie, non restat nisi operari. Similiter in iiio prouerbiorum circa medium: Beatus homo, qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia. Post sapientiam enim debemus affluere prudentia, id est bonis operibus, quibus prouidemus nobis in posterum; unde in ezechiel x circa medium: Sub pennis animalium manus hominis, id est sub contemplatione operatio.

 

 

Incoatur antiphona ab uno et ab omnibus cantatur, quia caritas incipit a christo et in menbris eius cotidie perficitur. Vnde ille, qui incipit, quantum ad hoc gerit uicem christi.

 

 

Quod autem caritas a christo inceperit, patet in euangelio iohannis xiiio circa finem, ubi dicitur: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem ut dilexi uos, et in prima canonica iohannis iiiio circa medium: In hoc est caritas dei, non quasi nos dilexerimus deum, sed quam ipse prior dilexit nos.

 

 

Imperfecte autem dicitur ante psalmum et perfecte post psalmum, quia caritas ignis est in syon et caminus in ierusalem, ut habetur in ysaie xxxio in fine. Et quia per bona opera meremur augmentum caritatis, propter hoc post psalmum cantatur tota antiphona.

 

 

In quibusdam tamen ecclesiis in maioribus sollempnitatibus cantatur tota et ante psalmum et post ad designandum magnam iocunditatem.

 

 

 

Gregorius

Additur in fine antiphone neuma siue iubilus ad designandum ineffabilem iocunditatem mentis, que est de re ineffabili. Iubilus enim est, ut ait gregorius in moralibus, exultatio mentis habita de eternis, que nec penitus exprimi potest nec uoce taceri. Vnde ad designandum, quod ineffabilis est et de re ineffabili, prorumpit in uocem non significatiuam, quando sub una sillaba uel littera multe fiunt note. Vnde in psalmo lxxxuiii Misericordias: Beatus populus qui scit iubilationem.

 

 

Psalmodia uero, que sequitur ymnos, in diebus festiuis diuiditur in tres nocturnos. Totum enim id officium, quod est usque ad matutinas laudes, dicitur nocturnale officium, quia de nocte frequenter cantatur duabus de causis:

 

ia ratio

Prima est, quia de nocte percussit deus primogenita egiptiorum et saluauit pri[Bl. 131ra]mogenita hebreorum, exodi xiio circa principium. Et propter hoc laudamus eum de nocte, ut percutiat et destruat in nobis primogenita egiptiorum, id est uitiorum, et saluet in nobis primogenita nostra, scilicet fidem, spem, caritatem, et alias uirtutes, per quas habemus ius primogeniture in hereditate eterna, ne simus sicut esau, qui pro edulio lenticule rufe uendidit primogenita sua, genesis xxuo in fine.

 

iia ratio

Secunda ratio est, quia dominus natus est de nocte, ut habetur in sapientie xuiiio circa medium: Cum nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tunc de celo a regalibus sedibus in mediam exterminii terram prosiliuit et cetera. Propter hoc laudamus eum de nocte, ut illuminet tenebras nostras, et faciat lumen suum oriri in cordibus nostris, ut iia petri i circa finem.

 

 

Diuiditur autem nocturnale officium in tres nocturnos propter tempus ante legem, tempus sub legem, tempus gratie ad designandum, quod fideles de illis tribus temporibus laudabunt deum in patria, unde in psalmo lxxxiii Quam dilecta: In secula seculorum laudabunt te; unde apostolus ia ad thessalonicenses iiiio circa finem: Nos qui uiuimus, qui residui sumus, non preueniemus eos, qui dormierunt. Immo omnes simul resurgent ad maiorem gratiam et maius gaudium.

 

 

Vnde in diebus dominicis, in quibus non est aliqua sollempnitas, in primo nocturno cantantur xii psalmi ad designandum tempus patriarcharum, qui xii fuerunt. Distinguntur autem per tres quaternarios ad designandum, quod illi soli laudabunt deum in patria, qui per fidem trinitatis quadrati sunt in uirtutibus, quia ciuitas celestis in quadro posita est, ut habetur in xxio apocaypsis circa medium.

 

 

Post psalmos leguntur lectiones, que significant perfectam doctrinam et perfectam contemplationem trinitatis unde secuntur psalmos quia per bona opera peruenimus ad perfectam doctrinam et perfectam contemplationem trinitatis. Vnde tertia lectio solebat esse de trinitate. Sed quia modo trinitas nota est fidelibus, fit de eodem de quo et alie. In tercio uero nocturno frequentius legitur propter tempus gratie.

 

 

In sollempnitatibus autem sanctorum cantantur nouem psalmi et nouem lectiones ad designandum, quod sancti, quorum sollempnia celebramus, per bonam operationem et bonam doctrinam peruenerunt ad societatem angelorum, qui sunt in ix ordinibus, et nos eadem uia ad eorundem societatem perueniamus.

 

 

In diebus autem, in quibus non est aliqua sollempnitas, cantantur xii psalmi combinati cum sex antiphonis et ui glorificationibus. Et combinatio significat, quod caritas, ex qua est bona operatio, gemina est; unde lucas xo in principio: Binos misit dominus discipulos ad predicandum. Senarius autem significat perfectionem perseuerantem, ut anima in sex suis etatibus et ecclesia in sex suis etatibus perseueret in bonis operibus, per que perueniat ad contemplationem trinitatis, que agitur per lectiones.

 

De uersiculo

Antequam autem legantur lectiones, cantatur uersiculus alta uoce ad excitandum pigros, qui aliquando in longa psalmodia auolant de nido suo, unde in ixo osee post medium: Effraym quasi auis auolauit. Vnde dicitur uersiculus auertendo, ut scilicet uertant se et reuertantur ad nidum suum, de quo iob xxixo post medium: In nidulo meo moriar. [Bl. 131rb] Cantatur etiam propter hoc, ut moneantur fideles ad dicendum orationem dominicam, quia qui uult habere doctrinam celestem, que significatur per lectiones, debet eam postulare a domino, sicut dicit beatus iacobus i circa principium: Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a deo et cetera.

 

De lectionibus

Antequam autem lector legat, postulat a sacerdote benedictionem, quia nullus debet predicare, nisi mittatur, unde in xo ad romanos post medium: Quomodo predicabunt nisi mittantur. Petit autem sic diminuendo nomen domini: Iube domne benedicere, ad significandum, quod nullus uere dominus nisi deus; unde in fine lectionis loquens ad dominum dicit: Tu autem domine et cetera. Et quia solius dei est benedicere, propter hoc sacerdos non benedicit, sed petit benedictionem a domino, unde in uio numerorum circa finem uel uiio circa principium: Inuocabunt nomen meum super filios israel, et ego benedicam eis.

 

 

Cantantur autem psalmi stando, quia opera recta et eleuata placent deo; unde in psalmo cxl Domine clamaui: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum, et in xuiio exodi post medium: Cum moyses eleuabat manus, uincebatur amalech, si paululum remisisset, superabat amalech. Ipsa ergo rectitudine et eleuatione corporis significamus, quod, sicut christus eleuatis manibus ferebatur in celum, actus io ante medium, ita nos eleuatis operibus ascendamus in celum.

 

 

Lectiones autem audiuntur sedendo, quia in tempore quietis adducitur sapientia, unde xxxuiiio ecclesiastici circa medium: Sapientiam scribe in tempore uacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet et cetera. Et in xo luce circa finem: Maria sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius et cetera.

 

De responsoriis

Post lectiones sequntur resposoria, quia doctrine domini debemus respondere per intelligentiam et bonam operationem, quia beati audiunt uerbum dei et custodiunt illud, lucas xio circa medium, quia non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur, ut habetur in iio ad romanos circa medium. Vnde in xxuo mathei post medium habemus, quod dominus exigit talentum nobis commissum cum usura.

 

 

Sed quia multi sunt pigri ad respondendum domino, propter hoc post responsorium cantatur uersiculus ad excitandum pigros, post quem repetitur responsorium imperfecte ad denotandum, quod pigri, qui non respondent perfecte doctrine domini, saltem respondeant imperfecte, ut, si non possint se saluare in monte, saltem saluent se in segor, genesis xixo circa medium.

 

 

Monachi autem in festiuis diebus cantant xii psalmos et xii lectiones propter duplex misterium:

 

im

Primum est, quia per bonam operationem perueniemus ad consortium xii apostolorum et xii prophetarum, qui sunt xxiiii seniores, de quibus habetur in iiiio apocalipsis circa principium.

 

iim

Secundum est, quia qualibet hora noctis debemus laudare deum. Quia enim deus numquam cessat bene agere, numquam debemus cessare a laude; unde apostolus ia ad thessalonicenses u circa fine: Sine intermissione orate. Sed quia non possumus tociens surgere de nocte, quot hore sunt in nocte, propter hoc [Bl. 131va] continue cantamus xii psalmos propter xii horas noctis, ut per qualibet hora laudetur deus.

 

De uersiculo

Finitis omnibus lectionibus et omnibus responsoriis sequitur uersiculus, qui aliquantulum dicitur uoce repressa ad excitandum deuotionem et humilitatem. Cum enim uersiculus alte cantatur, hoc fit ad pigrorum excitationem, cum remisse, hoc fit ad excitandum deuotionem et humilitatem. Vnde oratio dominica sine uoce exteriori dicitur ad notandum, quod magis placet deo melodia interior quam exterior. Exterior enim non placet nisi per interiorem, unde in xiiiio exodi circa medium: Dixit dominus moysi: Quid clamas ad me, cum ipse tamen tacet.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va