Tract. III, Cap. 108

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,108. Duodecima dominica post pentecosten 1

1. Duodecima dominica est de oratione, et quasi 2 exprimitur iob sedens in sterquilinio 3 . Legitur 4 enim iob duabus dominicis. Iob in sterquilinio est anima in corpore mortali 5 et fetido 6 , quod 7 dum 8 respicit 9 , nichil restat ei nisi orare 10 .

2. Vnde incipit introitus: "deus, in adiutorium 11   a ".

3. In offertorio autem ostenditur 12 efficatia orationis. Inde enim offertorium totum 13 ortum habet: "precatus est moyses in conspectu domini 14 dei 15   b   16 ". Et dixit ei: "aut dimitte eis hanc noxam 17 , aut dele me c ", de libro uite 18 . "Memento, abraham, ysaac et iacob d ". " Placatus 19 est 20 de malignitate e   21   A ".

4. Et ostendit apostolus in epistola, quod oratio sua et aliorum bonorum prelatorum noui testamenti maiorem habet 22 efficatiam quam oratio moysi: "fiduciam talem habemus 23 per christum ad 24 deum f ". Et ne uideatur hoc dicere ex arrogantia, subdit: "non quod sufficientes simus cogitare aliquid 25 a nobis 26 quasi ex 27 nobis 28 , sed sufficientia nostra ex deo est, et 29 ministri spiritus 30   31   g " et cetera.

5. In euangelio ostenditur, quod multum 32 ualet oratio prelatorum: "dum transiret dominus per medios fines decapoleos, adducunt ei surdum et mutum h ", et | sanauit eum dominus. Multi sunt surdi, qui nolunt audire uerbum domini 33 , et multi muti 34 , qui uolunt 35 loqui nec 36 possunt. Similiter hos debent prelati per predicationem adducere ad dominum 37 , et ad 38 orationem eorum 39   40 saluabit 41 eos.

6. Vnde in persona surdi et muti sanati cantatur in graduali: "benedicam dominum i   42 ".

7. Versus: "in domino laudabitur 43   j   44 ".

8. Et monet ad laudem in 45 alleluia: "uenite, exultemus domino k ".

9. Offertorium: "precatus est moyses 46   l ".

10. Communio 47 : "de fructu operum tuorum satiabitur terra m ", id est predicatores, quos dominus prius replet 48 , et ipsi repleti 49 alios replent n   B .

Lesarten
1 Duodecima ... pentecosten: om P2, T
2 quasi: quia P2
3 sedens in sterquilinio: in sterquilinio sedens T
4 Legitur: lequitur (!) P2
5 corpore mortali: mortali peccato Dur
6 fetido: fedido P2
7 quod: quia P2
8 dum: om T
9 respicit: residet Dur
10 orare: horare T
11 adiutorium: meum intende add P2, T
12 ostenditur: offertur P2
13 offertorium totum: totum officium P2, T
14 domini: om T
15 dei: om P2
16 dei: et cetera add P2, T
17 hanc noxam: om P2, T
18 uite: uiuencium T
19 Placatus: et ante add P2, T
20 est: dominus P2
21 malignitate: et cetera add P2, T
22 habet: habebit P2, T
23 habemus: om Dur P2
24 ad: ante dominum expunxit P1
25 aliquid: quid P2
26 aliquid ... nobis: a nobis aliquid T
27 ex: a P2
28 quasi ... nobis: om T
29 et: etiam P2, T
30 spiritus: sancti add P2
31 et ... spiritus: cuius ministri sumus Dur
32 multum: multorum T
33 domini: dei T
34 muti: D, Dur ; om P1, P2, T
35 uolunt: non uolunt P2 ; nolunt Dur
36 nec: et Dur
37 dominum: in confessione add T, Dur
38 ad: om P2
39 orationem eorum: orationem eius P2 ; eius orationem T
40 ad ... eorum: oratio Dur
41 saluabit: sanabit P2, T
42 dominum: et cetera add P2
43 laudabitur: om P2, T
44 laudabitur: et cetera add P2, T
45 in: ss P1
46 est moyses: om P2, T
47 Communio: communit T
48 prius replet: replet prius T
49 repleti: post sunt expunxit P2

Quellen
a deus in adiutorium: AMS 184 (Hesbert, p 184sq: R B K S)
b precatus ... dei: AMS 50a (Hesbert, p 64sq: B C K S); cf AMS 184 (Hesbert, p 184sq: B K S)
c aut ... me: Ex 32,31
d Memento ... iacob: AMS 50a (Hesbert, p 64sq: B C K S); cf AMS 184 (Hesbert, p 184sq: B K S)
e Placatus ... malignitate: AMS 50a (Hesbert, p 64sq: B C K S); cf AMS 184 (Hesbert, p 184sq: B K S)
f fiduciam ... deum: 2 Cor 3,4
g non ... spiritus: 2 Cor 3,5sq
h dum ... mutum: Marc 7,31
i benedicam dominum: AMS 184 (Hesbert, p 184sq: M K S)
j in domino laudabitur: AMS 184 (Hesbert, p 184sq: M K S)
k uenite exultemus domino: AMS 179 (Hesbert, p 180: R)
l precatus est moyses: AMS 50a (Hesbert, p 64sq: B C K S); cf AMS 184 (Hesbert, p 184sq: B K S)
m de ... terra: AMS 184 (Hesbert, p 184sq: B K S)
n Communio ... replent: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis XII,12 (CCCM 7, p 405,330-335)

Rezeption
A Duodecima ... malignitate: Durandus, Rationale VI,cxxvi,1sq,3-19 (CCCM 140A, p 558sq)
B ostendit ... replent: Durandus, Rationale VI,cxxvi,3sq,22-44 (CCCM 140A, p 559)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 108, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c108

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 68r, 68v
Br 292v
C 90v
D 65v, 66r
G 140v
M 55r
O 147v
P1 70r
P2 123v, 124r
S 87v, 88r
T 217r, 217v
Tr 103v, 104r