Tract. III, Cap. 105

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,105. Nona1

1. Postmodum sequitur nona dominica, in qua legitur liber sapiencie. Sapiencia autem est cogitare de celestibus et leuare cor ad celestia, unde monet ad hoc, et maxime propter festum beate uirginis2 assumptionis, scilicet que instat, in qua3 assumpta est in celum.

2. Sed quia non potest homo uolare per se4, nisi dominus eum trahat5, ideo dicit in introitu6: "dominus susceptor est anime mee7 a", id est sursum captorb 8. Sic itur ad celestia non corporis passibus9, sed assimilatione mentisc.

3. In hoc uitantur omnia mala, de quibus sequitur epistola: "non simus concupiscentes malorum10, sicut quidam eorum11 concupieruntd 12". Et postea dicitur13: "quia14 fidelis deus, qui non permittet15 uos16 temptari supra id, quod potestis17 e". Prius dicit: "qui stat, uideat, ne cadatf".

4. In graduali18 reddit gratias: "domine, dominus nosterg", quia sursum capitur.

5. Versus19: "quoniam eleuata est magnificentia tua super celosh", non tantum in christo20 et beata uirgine super celos materiales et spirituales, sed etiam in sanctis super celos21 materiales22.

6. In euangelio uero | monet, ut si non possimus per nos uolare23 ad celum, faciamus nobis amicos de mammona iniquitatisi: "homo quidam habebat uillicumj" et ceteraA. "Scio, quid faciamk" et cetera24. "Et laudauit dominus uillicum iniquitatisl". Multo magis laudabit eos, qui dabunt elemosinas, que est prudentia25 spiritualis, qua sibi prouidet homo26 in futuro.

7. Sequitur: "quia huius27 seculi filii prudentiores28 sunt filiis lucis in generatione suam", id est29 in his, que pertinent ad generationem suam, id est circa temporalia, "et ego dico uobis: facite uobis amicosn" et cetera, "ut recipiant uos in eterna tabernaculao", que sunt sua. Vnde: "beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorump".

8. Et quia non tantum per elemosinas, sed etiam per orationem uolamus ad celestiaq, alleluia est: "domine, deus salutis meer".

9. Quia uero habentur hec tabernacula per opera iusticie, sequitur offertorium: "iusticie dominis" et cetera.

10. Quo autem ordine hoc fiat, ostenditur in communione: "primum querite regnum deit 30 B".

Lesarten
1 Nona: om P2, T
2 uirginis: e uirigi corr T
3 in qua: om P2
4 uolare ... se: se super se leuare Dur
5 trahat: contrahat P2
6 introitu: quod add T
7 est anime mee: om P2
8 id est ... captor: om P2
9 corporis passibus: passibus corporis P2, T
10 malorum: om P2, T
11 eorum: om P2
12 concupierunt: et cetera add P2, T
13 postea dicitur: potestas P2, T
14 quia: quod P2
15 permittet: permittit P2, T
16 uos: nos P2, T
17 potestis: possumus P2; possimus T
18 graduali: P2, T, Dur; graduale P1
19 Versus: om P2, T
20 in christo: P2, T, Dur; om P1
21 materiales ... celos: P2, T, ('... uerum etiam ...') Dur; om P1
22 materiales: om P2
23 per nos uolare: uolare per nos P2, T
24 et cetera: om P2, T
25 prudentia: P2, T, Dur; prouidentia P1
26 qua ... homo: T; quo sibi facto prouidet P1, P2; quia sibi prouidet homo P2; de qua, dicit apostolus, est uita et pax, qua homo sibi prouidet Dur
27 huius: ante uero P1
28 prudentiores: P2, T, Dur; prouidentiores P1
29 id est: et T
30 dei: et cetera add P2, T

Quellen
a dominus ... mee: AMS 181 (Hesbert, p 182sq: R B K S)
b sursum ... captor: cf Huguccio, Derivationes C 40,74 (ed Cecchini)
c Sic ... mentis: cf Petrus Lombardus, In epistolam ad Philippenses 3,12 (PL 192,247A)
d non ... concupierunt: 1 Cor 10,6
e quia ... potestis: 1 Cor 10,13
f qui ... cadat: 1 Cor 10,12
g domine ... noster: AMS 181 (Hesbert, p 182sq: M K S)
h quoniam ... celos: AMS 181 (Hesbert, p 182sq: M K S)
i faciamus ... iniquitatis: Luc 16,9
j homo ... uillicum: Luc 16,1
k Scio quid faciam: Luc 16,4
l Et ... iniquitatis: Luc 16,8
m quia ... sua: Luc 16,8
n et ... amicos: Luc 16,9
o ut ... tabernacula: Luc 16,9
p beati ... celorum: Matth 5,3
q per ... celestia: cf Gregorius Magnus, Moralia in Iob XXIV,8,19 (CCSL 143B, p 1202,161); cf Augustinus, Enarratio in psalmum XLII,8 (CCSL 38, p 481)
r domine ... mee: AMS 187 (Hesbert, p 187: S)
s iusticie domini: AMS 181 (Hesbert, p 182sq: R B K S)
t primum ... dei: AMS 181 (Hesbert, p 182sq: R B K S); Matth 6,33

Rezeption
A Postmodum ... cetera: Durandus, Rationale VI,cxxiii,1sq,3-27 (CCCM 140A, p 554sq)
B Multo ... dei: Durandus, Rationale VI,cxxiii,2,31-47 (CCCM 140A, p 555)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 105, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c105

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 66v, 67r
Br 292r
C 90r
D 64v, 65r
G 140r
M 54r
O 147v
P1 69v
P2 123r
S 87r, 87v
T 216v, 217r
Tr 103r, 103v