Tract. III, Cap. 77

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,77. Sexta feria1

1. Sexta feria est de institutione baptismi. Introitus est2: "eduxit nos de egiptoa", id est3 de tenebris peccatib, "et inimicos eius operuit mare rubrumc", id est baptismus.

2. Et duplicatur4 alleluia propter liberationem ab hostibus et donum5 gratie.

3. Postmodum sequitur epistola, in qua beatus petrus agit de baptismo et dicit de archa noe: "sicut in diluuio per archam salue facte sunt pauce anime, scilicet octo, similiterd 6". Sicut enim in aquis7 diluuii, que totum mundum mundauerunt8 a peccatis, et noe et sui salui facti sunt9 10 per archam, ita in aquis baptismi, in quo omnia peccata11 mundata sunt, per ecclesiam salui facti12 sumus13.

4. Et sequitur graduale: "hec dies14, quam fecit dominuse". Versus15: "benedictus, qui uenit in nomine dominif". Hic16 est, qui consecrat baptisma17 18: "deus dominus19 illuxit nobisg" per illuminationem baptismi20 et illuminationem legis domini.

5. Sequitur alleluia: "angelus dominih" cum duplici uersu sicut in die pasche. Et similiter duplex uersus est21 in hac die, ubi22 agitur de institutione baptismi: unus23 uersus propter christi resurrexionem in corpore, alter24 propter stolam anime, quam in baptismo suscipiunt baptizati.

6. Euangelium uero est de institutione baptismi secundum matheum: "undecim25 discipuli abierunt in montem26, quem constituit illis ihesusi", et postea sequitur: "euntes, docete27 omnes gentes28 in nomine patris29 j" et cetera.

7. Et quia in memoria debemus habere istum diem propter institutionem baptismi, sequitur in offertorio: "erit uobis memorialis dies istak 30".

8. Et postcommunio est de institutione baptismi31: "data est michi omnis potestas, ite baptizantes32 l 33".

9. Memorialis debet esse dies, in quo de uiciis ad uirtutes transimus34. Hoc enim dixit moyses de die pasche.

10. Quia uero beata uirgo creditur35 interfuisse institutioni baptismi, fit statio in ecclesia eius die istaA.

Lesarten
1 Sexta feria: om P2, T
2 Introitus est: om P2, T
3 id est: om P2; ss man rec T
4 Et duplicatur: alleluia P2, T; et subicitur ter Dur
5 donum: donuum uel donatiuum ? P2
6 similiter: et cetera add P2, T
7 aquis: e alios corr T
8 mundauerunt: inundauerunt Dur
9 et noe ... sunt: om P2, T
10 a peccatis ... sunt: mundus a peccatis purgatus est, et per archam anime salue facte sunt Dur
11 peccata: peccata peccata P1
12 facti: om P2
13 sumus: simus P2, (e sumus corr) T
14 dies: P2, T, Dur; quidies P1
15 Versus: unde P2
16 Hic: huic P2; homo T, Dur
17 baptisma: baptismum P2
18 baptisma: sed deus est qui inuisibiliter baptizat, unde sequitur add Dur
19 dominus: et add P2, T
20 baptismi: P2, T, Dur; om P1
21 est: et P2, T
22 ubi: in qua P2, T
23 unus: unde P2
24 alter: alius P2
25 undecim: ante xi P1
26 montem: mentem P2
27 docete: docere P2
28 gentes: baptizantes eos add P2, T
29 in nomine patris: om P2, T
30 ista: et cetera add P2
31 baptismi: corr T
32 baptizantes: baptizate P2; baptizati T
33 baptizantes: et cetera add P2, T
34 ad uirtutes transimus: e transimus ad uirtutes corr T
35 creditur: cum dicitur P2

Quellen
a eduxit ... egipto: cf AMS 85 (Hesbert, p 104sq: B C K S: ' Eduxit eos Dominus '); cf Deut 26,8; cf Act 7,40
b egipto ... peccati: cf Hieronymus, In Osee 3,12; cf Cassiodorus, In psalmum 77
c rubrum: cf AMS 85 (Hesbert, p 104sq: B C K S)
d sicut ... similiter: cf 1 Petr 3,20sq
e hec ... dominus: AMS 85 (Hesbert, p 104sq: M C K S)
f benedictus ... domini: AMS 85 (Hesbert, p 104sq: M C K S)
g deus dominus illuxit nobis: AMS 85 (Hesbert, p 104sq: M C K S)
h angelus domini: PM 1, p 83; St Gallen, Stiftsbibliothek, Cod 339 (Antiphonale saeculi X; cf Durandus, Apparatus fontium)
i undecim ... ihesus: Matth 28,16
j euntes ... patris: Matth 28,19
k erit ... ista: AMS 85 (Hesbert, p 104sq: B C K S); cf Ex 12,14; cf Ex 13,10
l data ... baptizantes: AMS 85 (Hesbert, p 104sq: B C K S); Matth 28,18sq

Rezeption
A Sexta ... ista: Durandus, Rationale VI,xciv,1-5,3-37 (CCCM 140A, p 485sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 77, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c77

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 54v, 55r
Br 288r, 288v
C 86r
D 54r
G 134v
M 45v
O 145v
P1 64v
P2 116r, 116v
S 79r
T 210r
Tr 96r, 96v