Tract. II, Cap. 14

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,14. 〈De communione〉

1. Postea sacerdos communicat sacramentaliter, ut ipse et populus spiritualiter1, et, sicut dictum est, aliis dat duas partes, scilicet2 diacono et subdiacono, uel ipse comedit.

2. 〈Postcommunio〉. Sequitur postcommunio3, id est antiphona quedam, que cantatur ab omnibus, ut notetur4, quod dominus omnibus discipulis apparuit. Et etiam5 ab omnibus cantatur, ut notetur communitas gaudiiA.

3. 〈Lotio〉. Post6 lauat manus sacerdos, ut notetur reuerencia | sacramenti, ne scilicet ad res communes nisi lotus accedat7. Vel ad cautelam fit hoc8, ne scilicet aliquod fragmentum minimum manui inheserit9. Vel ut reputet se indignuma sicut sacerdos legalis, qui10 immundus erat usque ad uesperam11 post oblationem12 uitule rufe, unde lauabat etiam uestimenta suab. Per hoc13 notatur, quod14 omni tempore suo humiliare se15 debet sacerdos.

4. 〈Oratio〉. Sequitur oratio, ut sit reditus in idem ab eodem, a quo incipitur16 17, scilicet18 gratia domini preueniat et sequatur.

5. 〈Jte missa est〉. Ad ultimum dicitur19: "ite20 missa est", ut21 notetur hostiam esse missam ad deum patrem pro genere humanoc.

Lesarten
1 spiritualiter: ante et P1; ins P1
2 scilicet: id est T
3 postcommunio: post communio P1
4 notetur: om T
5 Et etiam: undeet P2, T
6 Post: postea P2, T
7 nisi ... accedat: accedat nichilominus P2; accedat nisi lotus T
8 fit hoc: hoc fit P2, T
9 inheserit: inhereat P2
10 qui: om P2, T
11 uesperam: usque add T
12 oblationem: immolationem P2, T, Dur
13 hoc: quod P2, T
14 quod: in add P2, T
15 humiliare se: se humiliare T
16 incipitur: incepit P2, T
17 incipitur: ut add T
18 scilicet: ut add P2
19 dicitur: om P2, T
20 ite: item T
21 ut: silicet (!) add T

Quellen
a postea ... indignum: Innocentius III, De missarum mysteriis VI,8 (PL 217,910D; ed Wright, p 265-266)
b sicut ... sua: cf Num 19, 7
c Ad ultimum ... humano: cf Innocentius III, De missarum mysteriis VI,12 (PL 217, 912D-913B; ed Wright, p 271sq); cf Hugo de Sancto Victore, De sacramentis II,8,14 (PL 176,472A-B)

Rezeption
A cantatur ... gaudii: Durandus, Rationale IV,56,1,25-26 (CCCM 140, p 555)
B sicut ... sua: Durandus, Rationale IV,55,1,9-11 (CCCM 140, p 553)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 14, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c14

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 14r, 14v
Br 274v
C 70v
D 13r, 13v
G 113v
M 14r
O 139v
P1 46r, 46v
P2 89v, 90r
S 46r
T 185v, 186r
Tr 70v
U 96r