Tract. III, Cap. 79

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 79

 

 

 

De dominica in octauis pasche

 

 

In dominica sequenti fiunt octaue in quibusdam ecclesiis, propter uenerationem sollempnitatis pasche, uel propter octauam generalis resurrectionis et cantatur in matutinis et in missa idem officium, quod et in pascha. Vnde cantatur graduale, quia per laborem peruenitur ad octauam resurrectionis, in aliis ecclesiis non fit octaua, unde aliud officium sit quam in pascha, et propter de nouo conuersos per penitentiam quadragesimale, et nouiter baptizatos, et propter ipsos apostolos, qui tunc rudes erant, legitur apocalipsis, in quo habetur de fide, scilicet de septem sigillis. Leguntur etiam actus apostolorum, in quibus probatur fides resurrectiones. Leguntur etiam epistole canonice, et fiunt responsoria de psalmis, quia supra fidem fundantur bona opera.

 

 

In prima ergo dominica post pascha, propter incipientes cantatur in officio misse: Quasi modo geniti et cetera, de ia petri i circa finem. Et epistola est de fide: Omne quod natum est, ex deo uincit mundum et cetera, ia iohannes u circa principium, in qua habetur de testimoniis fidei nostre, ubi dicitur: Tres sunt, qui testimonium dant: Spiritus, aqua et sanguis. Quia enim cum clamore ualido emisit spiritum, mattheus xxuii post medium. Hoc fuit testimonium, quod ipse esset deus. Similiter aqua et sanguis, que fluxerunt de latere eius iam mortui, iohannes xix in fine, fuerunt testimonium sue diuinitatis. Similiter euangelium est de probatione resurrectionis: Cum esset sero die illo et cetera, iohannes xx post medium.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va