Tract. III, Cap. 110

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,110. Quarta decima dominica 1

1. Quarta decima dominica, in qua legitur liber iudith et cantatur, quomodo uictoria data est in manu femine, monet nos ecclesia ad sanctimoniam seu 2 ad 3 continentiam. Sicut enim iudith interfecit olofernem, qui interpretatur eneruans uitulum saginatum a , sic monet ecclesia, ut interficiamus holofernem, id est diabolum b , | qui eneruat et interficit lasciuos mundi, quod fit per sanctimoniam abscindendo ei caput. Caput enim 4 eius est luxuria, unde: "sint lumbi uestri 5 precincti c ", hoc est contra primum uicium, exodi xii in comestione agni dicitur 6 : "renes uestros accingetis d ". Alio tamen modo superbia est inicium omnis peccati e   7 .

2. Quia uero fragiles sumus et effeminati 8 , unde non possumus occidere 9 olofernem nisi adiutorio dei, ideo dicit in introitu: "protector noster, aspice 10   f " et cetera.

3. Et sequitur epistola: "spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem g ". "Manifesta 11 sunt opera carnis h ", et nominat ea 12 . Inter alia dicit 13 : "si contenditis, nonne carnales estis i ?" Hoc 14 dicit, quia contendimus 15 de carnalibus. "Fructus autem spiritus longanimitas 16 , pax, patiencia j " et cetera. Deuincere igitur olofernem in nobis est facere 17 duo: per hoc, quod uicia interficimus in nobis et quod gustamus spiritum, fit uictoria 18 , quia 19 gustato 20 spiritu desipit omnis caro k .

4. Sed quia non potest sanari in nobis carnalitas 21 nisi a deo 22 , quia est 23   24 lepra, ideo sequitur euangelium de leprosis, qui uenerunt ad dominum. Et dixit eis: "ite et 25 ostendite uos sacerdotibus l ", ipsis prius sanatis, per quod significatur, quod prius peccator sanatur a domino et postea iniungitur 26 ei penitencia a sacerdote et absoluitur, quod significatum est per hoc, quod discipuli domini institas lazari soluerunt m . Rediit autem unus ad eum flexis genibus gratias agens, per quod significatur, quod unitas ecclesie reddit gratias deo. Vnde unus sanabatur 27 in piscina, iohannis iiii n .

5. Vnde dicitur in responsorio in gratiarum actionem: "bonum est confiteri 28 domino o ", et in alleluia: "confitemini 29 domino et inuocate nomen eius p ".

6. Et quia non sufficit hoc, nisi 30 et dominus 31 nos custodiat, sequitur 32 offertorium 33 : "immittit angelus domini q " auxilium 34 , consilium 35 , protectionem, "in circuitu timentium eum r ", quia custodit nos dominus per angelos; sequitur: "gustate et uidete s ".

7. Quid autem gustare debemus, ostendit in communione 36 , panem scilicet, qui saginat animam, non 37 corpus t : "panis 38 , quem 39 ego dabo 40   u   A ".

Lesarten
1 Quarta decima dominica: om P2, T
2 seu: siue T
3 ad: om P2
4 enim: corr P1
5 uestri: ante eius exp P2 ; nostri T
6 dicitur: om P2, T
7 peccati: om P2
8 effeminati: numerati T
9 occidere: interficere T
10 aspice: et respice add P2 ; deus et respice add T
11 Manifesta: autem add P2, T
12 ea: et add T
13 Inter alia dicit: om P2
14 Hoc: ur ante add P1
15 contendimus: post quia exp T
16 longanimitas: e longanimintas corr T
17 facere: ista add P2, Dur ; ita add T
18 fit uictoria: om P2, T, Dur
19 quia: om T
20 gustato: autem add T
21 carnalitas: om T
22 deo: domino P2, T
23 est: ante a exp T
24 est: sicut add Dur
25 et: om P2, T
26 iniungitur: inungitur Dur
27 sanabatur: saluabatur P2
28 confiteri: in add P2, T
29 confitemini: in add P2
30 nisi: et ante add P1
31 dominus: post et exp T
32 sequitur: in add P2, T
33 offertorium: officiis T
34 auxilium: ante conl cancelauit P1
35 auxilium ... consilium: consilium auxilium P2, T
36 communione: et add P2
37 non: ante cor cancelauit P1
38 panis: uel panis (e uelanis corr) T
39 quem: quoniam P2, T
40 dabo: caro mea est et cetera add P2, T

Quellen
a olofernem ... saginatum: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Ier litt O (CCSL 72, p 127, app. crit. ad 4)
b holofernem ... diabolum: cf Thomas de Chobham,Summa de conmendatione et extirpatione uirtutum I,361sq (CCCM 82B, p 14sq)
c sint ... precincti: Luc 12,35
d renes uestros accingetis: Ex 12,11
e superbia ... peccati: Eccli 10,15
f protector noster aspice: AMS 186 (Hesbert, p 187: B K S)
g spiritu ... carnem: Gal 5,16sq
h Manifesta ... carnis: Gal 5,19
i si ... estis: 1 Cor 3,3
j Fructus ... patiencia: Gal 5,22
k gustato ... caro: Petrus Cantor, Summa quae dicitur Verbum abbreuiatum 2,30 (CCCM 196, p 719,120); cf Bernardus Claraevallensis, Epistola 111 (ed Leclercq et Rochais VII, p 285); cf Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechielem prophetam II,2,12 (CCSL 142, p 232sq,486sq = PL 76,955)
l ite ... sacerdotibus: Luc 17,14
m discipuli ... soluerunt: cf Ioh 11,44
n unus ... iiii: recte Ioh 5,1-9
o bonum ... domino: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: M B K S); AMS 189a (Hesbert, p 188: R B)
p confitemini ... eius: AMS 186 (Hesbert, p 186sq: M B K S); AMS 199a (Hesbert, p 198sq: B C K S)
q immittit angelus domini: AMS 186 (Hesbert, p 186sq: B K S)
r in ... eum: AMS 186 (Hesbert, p 186sq: B K S)
s gustate et uidete: AMS 186 (Hesbert, p 186sq: B K S)
t panem ... corpus: cf Hieronymus, Adversus Iovinianum II,6 (PL 23,307C)
u panis ... dabo: AMS 186 (Hesbert, p 186sq: B K S: ' Panis quem dedero ')

Rezeption
A Quarta ... dabo: Durandus, Rationale VI,cxxviii,1sq,3-40 (CCCM 140A, p 561sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 110, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c110

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 68v, 69r
Br 292v
C 91r
D 66v, 67r
G 141r
M 55v
O 147v
P1 70r, 70v
P2 124r, 124v
S 88v, 89r
T 217v, 218r
Tr 104r, 104v