Tract. III, Cap. 102

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,102. Sexta dominica1

1. Sed quia non ualent omnia predicta, nisi fiant in plena iusticia fidei et in nouitate uite2, ideo in sequenti dominica legitur paralipomenon liber secundus3, ubi habetur, quod "confortauit dominus salomonema", per quod significatur, quod deus spiritualiter filios suos4 confortat dando eis fortitudinem plene iusticie et ambulandi in nouitate uite.

2. Vnde incipit introitus: "dominus fortitudo plebis sueb". Et sequitur uersus: "ad te, domine, leuaui animam meamc", quia ab ipso est omnis fortitudo. Et tunc regimus bene5 regnum nostrum, quod maxime fit, si intendat homo6 ad promissiones dei.

3. Vnde dicitur in oratione: "deus, qui diligentibus te bona inuisibilia preparasti, infunde cordibus | nostris tui amoris affectumd 7".

4. In epistola ortatur nos paulus, ut "in nouitate uite ambulemuse". Aliter enim nichil ualent alia8: "quicumque baptizati estis9 in christo, in morte ipsius baptizati estis10 f 11".

5. Et ut hoc possimus, orat in responsorio: "conuertere12, domine, aliquantulumg". Ille uero13, qui ambulat in nouitate uite14, promittit se laudare deum in presenti et in15 futuro. In alleluia: "te decet16 hymnus, deus in sionh 17".

6. Ad hanc perfectionem inuitamur18 in euangelio: "nisi habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et phariseorumi 19"; et post: "si offers munus tuum ad20 altarej 21".

7. Et quia non potest homo hoc22 facere sine auxilio dei, ideo23 orat in offertorio: "perfice gressus24 meos25 k 26". Et sic potest offerre.

8. Vnde sequitur in communione: "circuibo et immolabo27 l A".

Lesarten
1 Sexta dominica: om P2; de sexta dominica post trinitatem man rec in margine T
2 uite: T, Dur; om P1, P2
3 paralipomenon liber secundus: secundus liber paralipomenon P2, T
4 filios suos: suos filios P2, T
5 regimus bene: bene regimus P2, T
6 homo: P2, T, Dur; om P1; tendat P2, T
7 affectum: et cetera add P2, T
8 alia: omnia T
9 estis: P2, T; sumus P1
10 in christo ... estis: om P2
11 estis: et cetera add P2, T
12 conuertere: conuerte T
13 uero: enim P2
14 uite: uite add T
15 in: om P2
16 decet: docet P2
17 sion: et cetera add T
18 inuitamur: hortamur P2, T, Dur
19 phariseorum: et cetera add P2
20 ad: ante P2, T
21 altare: et cetera add P2, T
22 hoc: om P2
23 ideo: P2, T, Dur; idem P1
24 gressus: post gressus exp T
25 meos: om P2, T
26 meos: et cetera add P2, T
27 circuibo et immolabo: ante immolabo et circuibo corr et ill T; tollite hostias Dur

Quellen
a confortauit dominus salomonem: 2 Para 1,1
b dominus ... sue: AMS 178a (Hesbert, p 178sq: R B K S)
c ad ... meam: AMS 178a (Hesbert, p 178sq: R B K S)
d deus ... affectum: Supplementum Anianense 1144 (Deshusses I, p 393)
e in ... ambulemus: Rom 6,4
f quicumque ... estis: Rom 6,3
g conuertere domine aliquantulum: AMS 178b (Hesbert, p 180sq: M B K S)
h te ... sion: AMS 177 (Hesbert, p 176: R)
i nisi ... phariseorum: Matth 5,20
j si ... altare: Matth 5,23 (Vulgata: '... offeres ...')
k perfice ... meos: AMS 178b (Hesbert, p 180sq: R B K S)
l circuibo et immolabo: AMS 178b (Hesbert, p 180sq: R B K S); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 112r (Dominica septima post Pentecosten, Ad Missam: Communio; vide MMDB)

Rezeption
A Sed ... immolabo: Durandus, Rationale VI,cxx,1sq,3-27 (CCCM 140A, p 550sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 102, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c102

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 65v, 66r
Br 291v, 292r
C 89v, 90r
D 63v
G 139v
M 53r, 53v
O 147r, 147v
P1 69r
P2 122r, 122v
S 86v
T 216r
Tr 102v