Tract. IV, Cap. 16

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 16

 

 

 

De festis uirginum

 

 

Sequitur de uirginibus. Pleraque responsoria summuntur de psalmo epitalamico xliiii, scilicet: Eructauit cor meum uerbum bonum, quia uirgines sponse dei sunt proprie. De uirginibus autem, que fuerunt martires, proprie cantatur in officio misse: Loquebar de testimoniis tuis et cetera, de psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Et ueniat. Omnia alia communia sunt. Sed in festo beate agathe proprie cantatur: Gaudeamus omnes in domino et cetera, quia legitur de ipsa, quod letissima ibat ad passionem.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va